Text List

III, D. 12, A. 3, Q. 1

III, D. 12, A. 3, Q. 1

Utrum decuerit Deum assumere sexum muliebrem.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum decuerit Deum assumere muliebrem sexum ad reparandum genus humanum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Quia ordo reparationis per oppositum debet respondere lapsui ; sed nostra ruina fuit per mulierem : ergo relevatio. Sed relevatio facta est per naturam assumptam : ergo etc.

Item, ideo assumpsit Deus naturam fragilem, ut, dum sua fragilitate vinceret fortem, mirabilis in hoc Dei potentia reluceret. Si ergo fragilior est sexus muliebris, videtur quod magis fuisset eius potentia manifestata, si in sexu muliebri diabolum superasset : ergo magis congruum fuit mulierem quam.virum assumi a Verbo Dei.

Item, Spiritus rationalis ita unibilis est indifferenter sexui muliebri ut virili. Ergo pari ratione et spiritus increatus : ergo indifferenter se habent sexus utrique ad unionem, quantum est ex parte naturae. Si ergo sexus muliebris magis depressus erat in miseriam quam, virilis, cum Dei Filius incarnatus fuerit ad nostram miseriam relevandam, videtur quod magis debuerit assumere sexum femineum quam virilem.

Item, proles assimilari debet suo principio ; sed Christus natus fuit ex sola Virgine matre : ergo, si ex femina traxit carnem, magis debuit assimilari matri quam alii : ergo, si non degeneravit, potius debuit ex ea trahere sexum quem habebat Virgo quam alium.

Sed contra : Philosophus, in libro De animalibus, dicit quod "femina est vir occasionatus", hoc est imperfectus. Ergo, si homo assumptus debuit esse perfectissimus, non ergo debuit mulier esse, sed tantum masculus.

Item, quod maius est, Apostolus, I ad Corinthios 11, 3 dicit, quod "caput mulieris est vir", non e converso ; sed homo assumptus est caput totius Ecclesiae : ergo non debuit esse sexus feminei, alioquin fieret perversio ordinis ; quod quidem non debuit Deus in sua incarnatione facere, quin potius destructum ordinem debuit reparare.

Item, principium totius. generationis est sexus virilis : nam ex uno viro omnes ; sed homo assumptus debuit esse principium totius generationis spiritualis : non ergo sexus muliebris, sed virilis.

Item, si assumpsisset sexum muliebrem, ergo, cum fiat communicatio idiomatum, deberet dici dea et deberet dici filia. Si ergo non decet esse nisi Deum et Filium in illa summa Trinitate, non deam aut filiam, nullo modo decuit Deum assumere feminam.

Conclusio

Absque dubio non ita decuit Deum assumere sexum feminum, sicut virilem, in unitatem personae

Respondeo : Dicendum quod absque dubio non ita decuit Deum assumere sexum femineum sicut virilem in unitatem personae. Et ratio huius est, quia muliebris sexus non est tantae dignitatis sicut virilis. Excellit enim sexus virilis muliebrem et quantum ad dignitatem in principiando et quantum ad virtutem in agendo et quantum ad auctoritatem in praesidendo. Quantum ad dignitatem in principiando, quia omnes, tam viri quam mulieres, ex uno viro fuerunt, in quo est expressa repraesentatio egressus rerum ab illo unico principio primo et summo. Quantum ad virtutem in agendo similiter praecellit, quoniam viri est agere et mulieris est pati. Unde plus habet sexus virilis de virtute activa, propter quod et robustior est et re et nominatione. Quantum ad auctoritatem in praesidendo etiam praeexcellit. Nam secundum rectum ordinem non mulier viro, sed vir praeficitur mulieri tamquam caput corpori, sicut dicit Apostolus. Quoniam ergo in Verbo assumente naturam humanam est praecipua. dignitas in principiando et virtus in agendo et dominium in praesidendo ; hinc est quod magis decuit sexum virilem quam muliebrem assumi a Verbo increato, quia illi naturae asstimptae debuerunt haec tria communicari excellenter. Et ideo concedendae sunt rationes ad hanc partem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod ruina fuerit per mulierem, dicendum quod, quamvis in sexu muliebri ruina nostra fuit inchoata, in sex tamen virili est consummata. Et quoniam nostra reparatio in natura assumpta habuit consummari, hinc est quod secundum rectam correspondentiam magis decuit virum quam mulierem assumi.

Ad illud quod obicitur de fragilitate, dicendum quod sic congruum fuit Christum vincere per fragilitatem in patiendo, ut postmodum vinceret per virtutem in resurgendo : et ideo sexum talem debuit assumere qui etiam fragilis esset ad tempus propter passibilitatis qualitatem et nihilominus ad virtutem ordinabilis secundum qualitatem naturae ; et talis fuit virilis sexus magis quam muliebris.

Ad illud quod obicitur de unione spiritus rationalis ad utrumque sexum, dicendum quod non est simile. Primum, quia spiritus unitur corpori, ita quod ex his fit unum, et non est communicatio idiomatum. Non sic autem de Verbo aeterno, quod manet in sua proprietate, communicans homini assumpto suas proprietates, ad quas communicandas magis sexus virilis quam muliebris competens erat. Praeterea, non est simile, quia spiritus increatus est nobilissimus, et unio, qua unit sibi nostram naturam in persona, est nobilissima ; et ideo nobiliorem sexum debet assumere. Non sic autem est de spiritu rationali.

Ad illud quod obicitur, quod proles debet assimilari suo principio, dicendum quod illud est verum quando producit prolem omnino secundum propriam virtutem naturae suae. Non sic autem est in proposito : nam Virgo concepit mota et adiuta Spiritu Sancto ; et ideo magis proles habuit sexum quem Spiritus Sanctus elegit quam sexum quem in matre invenit. Nec in tali generatione est degeneratio, sed magis nobilitatio, quia non est contra naturam mulieris concipere sexum virilem, immo magis cupit naturaliter mulier habere filium masculum quam feminam.

PrevBack to TopNext