III, D. 12, A. 3, Q. 2
III, D. 12, A. 3, Q. 2
Utrum magis debuerit carnem assumere de viro simul et muliere quam de sola muliere.
Secundo quaeritur, utrum magis debuerit carnem assumere de viro simul et muliere quam de muliere tantum.
Et quod sic, videtur. Ad Hebraeos 2, 11 : "Debuit per omnia fratribus assimilari" ; sed similitudo fraterna permaxime consistit in generatione : ergo videtur quod sicut alii generantur ex patre et matre, quod et similiter Christus.
Item, Christus humanam assumpsit naturam ut nos curaret a morbo originalis peccati. Si ergo originale peccatum traducitur per viam generationis de masculo et femina, videtur quod sic debuit nasci, ut sicut sua morte nos a morte damnationis liberavit, sic sua origine nostrae originis vitiositatem sanaret.
Item, Christus aequaliter venit ad sanandum utrumque sexum. Ergo videtur quod debuit utrumque sexum assumere vel ex utroque ; sed non utrumque, quia vel in una persona, quia tunc esset hermaphroditus, quod est abominabile ; vel in duabus, et tunc esset superfluitas : ergo debuit humanam naturam ex utroque sexu suscipere.
Item, nobilius principium generationis est vir quam mulier. Si ergo alii generantur ex viro et muliere ; et Christus ex sola muliere, nobiliori modo sunt alii homines generati quam Christus. Si ergo non decet ut aliquis ipsum in nobilitate generationis excedat, videtur etc.
Sed contra : Geniti secundum naturalem propagationem ex viro et muliere contrahunt morbum originalem ; sed Christus ab illo morbo debuit esse omnino immunis : ergo non decuit ipsum assumere carnem ex utroque sexu.
Item, dignitas praecipue est in Virgine Maria ut sit mater et virgo. Si ergo Christus non debuit Matri dignitatem adimere, sed augere, videtur quod non debuit ex ipsa nasci per commixtionem.
Conclusio
Non fuisset ita congruum
Respondeo : Dicendum quod Christus absque dubio potuit carnem assumere, si voluisset, de viro et muliere, vel etiam de viro tantum sicut assumpsit de muliere tantum. Sicut enim purificavit operatione Spiritus Sancti uterum virginalem, sic et purificare et sanctificare potuit, si voluisset, vim generativam in viro pariter et muliere, ut ex eis sanctus et immaculatus nasceretur absque aliqua foeditate. Potuit itaque sine incongruentia, si voluisset, carnem assumre secundum legem naturae institutae de viro et muliere.
Sed tamen non fuisset ita congruum sicut nunc ; et hoc multiplici ratione congruentiae, ob quam magis decebat ut carnem sumeret de sola muliere. Prima est ad servandam dignitatem Matris, quae ob conceptionem Filii Dei. non amisit privilegium virginitatis. Secunda est propter servandam honorificentiam Patris. Christus enim secundum generationem aeternam. habebat patrem ; et cum ille plene sibi sufficeret in caelis, non venit in terris patrem quaerere, sed solum matrem, ne duobus patribus filius existens neutrius esset filius plene, et sic iniuria primo patri quodam modo fieret. Tertia est propter complendam perfectionem universitatis in modis educendi hominem in esse, quia, cum esset quadruplex modus educendi hominem in esse, scilicet de viro et muliere, nec de viro nec de muliere, de viro sine muliere, et de muliere sine viro, tres primi praecesserant ; et ideo non restabat nisi ut Deus quartum modum adderet, quod non fecisset, si alio modo conceptus esset. Quarta ratio propter correspondentiam congruitatis lapsus et reparationis ut sicut lapsus est factus in utroque sexu, sed primo in muliere est inchoatus et in viro consummatus, sic esset in reparatione, ut mulier credendo et concipiendo inciperet diabolum superare in abscondito et post eius filius in manifesto eum vinceret in duello, scilicet in crucis patibulo. Et concedendae sunt rationes, quae adducuntur ad partem istam.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod decuit ipsum per omnia fratribus assimilari, dicendum quod verum est de his quae ad nostram salutem et eruditionem sunt ordinata ; sed talis modus nascendi nec nostrae saluti nec nostrae eruditioni adeo competeret sicut ille quem Christus elegit ; et ideo quantum ad nascendi modum non debuit similari. Praeterea, alia ratio est, quia nos per modum talem nascendi contrahimus morbum ; et Christus ut bonus medicus immunis a morbo debuit esse : hinc est quod in tali modo nascendi non debuit nobis assimilari nec nobiscum convenire.
Ad illud quod obicitur, quod debuit sic nasci, ut nos curaret, dicendum quod Deus sic venit curare et sic disposuit ut curaret personam, non ut curaret ipsam naturam. Unde medicina Christi non habet in nobis efficaciam in actu generationis, sed in actu regenerationis, quae, inquam, regeneratio non est ex carne et sanguine, sed ex aqua et Spiritu Sancto. Et ideo non oportuit nec decuit eum sic nasci sicut nos nascimur, cum illum modum nascendi non disposuerit immutare per suum adventum, ut fides haberet meritum ; alioquin deprehnderetur fides per humanum experimentum, sicut alias et in quarto et in secundo fuit ostensum.
Ad illud quod obicitur, quod aequaliter venerat salvare utrumque sexum, dicendum quod verum est ; attamen virilem sexum tamquam digniorem quodam modo magis debuit pensare, et sexum virilem assumpsit, quia magis competens fuit. Sed quia mulier ab eius redemptionis sufficientia nequaquam erat excludenda, ideo assumpsit carnem de muliere. Ideo dicendum quod illa divisio non est sufficiens, qua dicit : aut debuit assumere utrumque sexum aut de utroque sexu. Est enim medium : aut unum de altero, sicut virilem de muliebri ; et tunc tantum valet quantum si de utroque, et amplius concordat rationi rectae.
Ad illud quod obicitur, quod pater est nobilius principium, dicendum quod Christus Dominus non est absque patre, immo patrem habet Deum aeternam, cuius excellentia et dignitas inaestimabiliter excedit omnem patrem creatum ; et ideo quod alii habent patrem creatum, Christus vero minime, hoc non est propter maiorem dignitatem aliorum respecta Christi. Habet enim Christus aliquem loco patris creati, qui adeo est nobilis, ut ex ipso nominetur omnis paternitas in caelo et in terris.