Text List

III, D. 13, A. 1, Q. 3

III, D. 13, A. 1, Q. 3

Utrum gratia singularis personae in Christo fuerit plena gratia atque perfecta.

Tertio quaeritur, utrum gratia singularis personae in Christo fuerit gratia plena atque perfecta.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Isaiae 11, 3 : Replebit eum spiritu timoris Domini, dicitur de Christo ; constat quod secundum humanam naturam ; sed cetera dona gratiae sunt aequalia : ergo pari ratione replevit ipsum spiritu amoris, gratiae et sic de aliis. Sed dona talia spectant ad gratiam singularis personae : ergo etc.

Item, Ioannis 1, 14 : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis ; sed Christus secundum divinam naturam non est susceptibilis gratiae, immo eius principium effectivum : ergo hoc dicitur secundum humanam naturam quod habuerit in se gratiam plenam.

Item, capacitas carens plenitudine caret et perfectione : ergo ubi est ponere perfectionem, est ponere plenitudinem ; sed in Christo, secundum quod est singularis persona, est ponere omnimodam perfectionem virtutis et gratiae : ergo et gratiae plenitudinem.

Item, nullus potest aliis gratiam perfecte communicare et influere sine defectu et diminutione, nisi prius in se perfectam habeat gratiae plenitudinem ; sed de Christi plenitudine omnes accepimus, et omnes, si plures essent, possent accipere, nec aliquis defectus intervenit : ergo videtur quod Christus in se plenitudinem gratiae habuerit.

Sed contra : Plenitudo gratiae consistit in omnibus habitibus virtutum ; sed Christus non habuit fidem et spem : ergo Christus non habuit omnis gratiae plenitudinem.

Item, status viatoris est ordinatus ad proficiendum : sed Christus fuit in statu viatoris : ergo potuit proficere. Sed qui potest proficere in gratia nondum est gratia plenus : ergo videtur quod Christus in hac vita plenitudinem gratiae non habuerit.

Item, Filius Dei ideo naturam humanam assumpsit, ut daret nobis exemplum perveniendi ad patriam ; sed via perveniendi ad gloriam est per ascensum de virtute in virtutem ; sed qui de virtute in virtutem ascendit, proficit paulative et non habet gratiae plenitudinein : ergo etc. Si dicas quod Christus videbatur proficere exterius, sicut dicit Gregorius et Magister, et ideo exemplum dabat - contra : aut ergo secundum veritatem proficiebat interius aut non. Si sic, ergo non erat plenus gratia. Si non, ergo aliter ostendebat quam res se haberet : ergo mendax erat. Sed hoc est inconveniens circa ipsam veritatem mendacium ponere : ergo etc.

Item, Christus multa bona opera faciebat : aut ergo veraciter in eo crescebat donum gratiae aut non. Si non, ergo, cum bonitas operum ordinetur ad profectum spiritus, frustra operabatur. Si proficiebat, ergo a plenitudine deficiebat.

Item, sicut anima Christi unita fuit Deitati, ita et corpus ; et sicut ad perfectionem unionis requiritur perfectio gratiae, ita ad perfectionem naturae perfectio aetatis ; sed Christus secundum corpus crescebat veraciter et implebatur quotidie nec habuit a principio plenitudinem naturae sive aetatis : ergo nec plenitudinem gratiae.

Item, de nulla re potest capacitas aliqua impleri, ex cuius adventu capacitas non minuitur, sed augetur ; sed gratia adveniens non minuit, sed auget capacitatem animae : ergo videtur quod nunquam posset ipsam implere : ergo nec in Christo nec in alio est reperire gratiae plenitudinem.

Conclusio

Respondeo : Gratia Christi ab instanti suae conceptionis fuit perfecta et consummata secundum plenitudinem superabundantiae.

Dicendum quod absque dubio in Christo secundum humanam naturam ab ipsius conceptionis primordio fuit gratiae perfecta et consummata plenitudo. Non enim decebat Verbum increatum uniri animae perfectissima unione, qualis est unio in unitatem personae, quin anima esset deiformis secundum quod erat possibile. Et ideo non tantum deiformitatem habuit gratiae et gloriae, sed etiam super omnem : gratiam et gloriam. Nec tantum fuit in eo plenitudo sufficientiae, sicut in Sanctis, de qua plenitudine dicitur Actuum 6, 8 : Stephanus plenus gratia et fortitudine ; nec tantum plenitudo praerogativae, sicut in Virgine Maria, de qua plenitudine dicitur Lucae 1, 28 : Ave Maria, gratia plena etc. ; nec tantum plenitudo numerositatis et copiae, sicut est in tota Ecclesia, de qua plenitudine ad Ephesios 4, 10 : Ascendit super caelos, ut adimpleret omnia etc. ; sed etiam plenitudo superabundantiae ; de qua Ioannis 1, 14 : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis : plenum, inquam, plenitudine superabundantiae ; propter quod subdit ad hoc probandum : Et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Concedendae sunt igitur rationes hoc ostendentes, Christum ab instanti conceptionis fuisse gratia plenum et habuisse in se plenitudinem gratiae.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod non habuit fidem et spem, dicendum quod fides et spes habentsecum iunctam im perfectionem, habent et nihilominus aliquid perfectionis ; et ratione eius quod habent de imperfectione, plenitudini plus obviant quam ad plenitudinem faciant : unde evacuantur in gloria ; sed ratione eius quod perfectionis est in eis, si quid est reperiri, habent esse in Christo. Et ideo illarum virtutum absentia plus attestatur plenitudini quam diminutioni.

Ad illud quod obicitur, quod Christus fuit in statu viatoris, dicendum quod Christus fuit simul in statu viatoris et comprehensoris, sed in statu comprehensoris secundum partem superiorem, in statu viatoris secundum partem inferiorem et secundum carnem. Et quoniam gratia secundum suam essentiam et complementum respicit partem superiorem et mentem, hinc est quod Christus magis habuit gratiam perfectam quam diminutam, quia gratia magis respiciebat statum perfectum.

Ad illud ergo quod obicitur de exempta Christi, dicendum quod Christus dedit nobis exemplum in operibus exterioribus et in operibus virtutis perfectae ; sed illa opera in Christo erant perfectionem indicantia, in nobis vero sunt ad perfectionem perducentia. Et, quamvis opera exteriora praetenderent eius profectum, non tamen erat mendax, quia nullam perfectionem indicabant quae non esset in eo. Si vero per opera non indicabat perfectionem suam summam, hoc non erat falsitatem praetendere, sed veritatem occultare ; quod quidem licet et expedit propter nostram utilitatem.

Ad illud quod obicitur, quod multa bona opera faciebat, dicendum quod propter illa in gratia non crescebat ; nec tamen operabatur frustra, quia non propter suum incrementum, sed propter nostrum illa fadebat, unde et nos maximum commodum reportamus.

Ad illud quod obicitur, quod corpus habuit defectum plenitudinis in aetate, dicendum quod non est simile, quia defectus aetatis in corpore faciebat ad humiliationem et verae naturae ostensionem, et sic ad fidei confirmationem ; sed defectus gratiae in anima in nullo nobis prodesset nec Deum deceret ; et ideo non et simile. Praeterea, alia ratio est, quia dispositio ad unionem se tenet ex parte animae, non ex parte carnis, sicut prius ostensum est ; ideo magis perfectam oportuit esse animam quam carnem.

Ad illud quod obicitur, quod gratia ampliat capacitatem, dicendum quod capacitatem ampliari contingit dupliciter : aut ratione possibilitatis maioris in suscipiendo aut ratione virtutis in cooperando. Eadem enim est potentia quae gratiam suscipit et gratiae susceptae cooperatur. Si ioquamur de ampliatione capacitatis quantum ad virtutem cooperandi, sic verum est quod gr.atia adveniens auget liberum arbitrium sive voluntatis bonam habilitatem et capacitatem. Si vero loquamur de possibilitate in suscipiendo, sic habet falsitatem, quoniam gratia est sicut actus et complementum, et quanto plus datur alicui de actualitate, tanto plus recedit a possibilitate ; unde et nos dicimus quod quae multum habent de specie, cui competit agere, parum habent de materia, cui competit pati et suscipere. Et quoniam in Christo ipsa habilitas ad bonum est per gratiam perfectam ad complementum producta, hinc est quod eius capacitas est impleta, sicut dicimus de forma caeli quod complet appetitum materiae, quia materia eius non appetit esse sub ulteriori forma ; adeo forma ipsam statuit in actualitate completa. Sic in gratia Christi suo modo intelligendum est. Unde hic seducit mata imaginatio, quia non impletur anima dono gratiae sicut locus vacuus impletur corpore, sed potius sicut possibilitas materiae completur actualitate formae.

PrevBack to TopNext