Text List

III, D. 13, A. 1, Q. 2

III, D. 13, A. 1, Q. 2

Utrum in Christo sit gratia finita vel immensa.

Secundo quaeritur, utrum in Christo sit gratia finita vel immensa.

Rationes principales

Et quod in Christo fuerit gratia sine mensura, videtur sic. Ioannis 3, 34 : "Non ad mensuram dat Deus spiritum" ; et Augustinus dicit quod illi homini datus est Spiritus non ad mensuram ; sed quod caret mensura est immensum et infinitum : ergo etc.

Item, Magister, in littera : Sane dici potest ipsum tantam gratiae accepisse plenitudinem, ut ei conferre Deus plenius non potuerit. Sed omni finito potest Deus aliquid maius facere : ergo videtur quod ille acceperit gratiam infinitam.

Item, tanta est gratia, quantum est meritum procedens ex ipsa ; sed meritum Christi fuit infinitum, quia nullatenus potest exhauriri et suffecisset infinitis millibus hominum, sicut dicit Anselmus: ergo gratia, per quam meruit, videtur habere immensitatem.

Item, finitum non excedit aliud finitum in infinitum in eodem genere. Si ergo gratia Christi est finita, ergo proportionaliter excedit gratias aliorum hominum : ergo, si alii hbmines possent continue proficere, videtur quod Christo passent adaequari per gratiam et ipsum excedere. Quodsi nullus unquam ad perfectionem eius potest attingere, quantumcumque proficiat, videtur quod eius gratia sit immensa.

Item, tanta est gratia disponens, quantum est illud ad quod disponit secundum rectam habitudinem et proportionem ; sed gratia illius hominis disposuit ipsum ad hoc quod ess Deus ; gratiae aliorum hominum disponunt ad hoc quod fruantur Deo : si ergo esse Deum est bonum infinitum, et maius in infinitum esse Deum quam habere Deum, videtur quod gratia illius hominis sit infinita in se et quod omnes gratias in infinitum excedat.

Item, anima Christi aut potest ampliorem gratiam desiderare aut non. Si potest desiderare ampliorem gratiam, ergo videtur quod non sit perfecta, cum ei possit fieri additio. Si non potest, cum ergo omni finito possit aliquid maius desiderari, videtur quod eius gratia sit immensa.

Sed contra : Omne creatum habet certum pondus, numerum et mensuram, secundum illud quod dicitur Sapientiae 11, 21 ; sed gratia illius hominis, scilicet Christi, est creata : ergo etc.

Item, quamvis gratia non semper respondeat naturalibus per aequalitatem, respondet tamen secundum debitam proportionem, ubi non est defectus a parte suscipientis ; sed naturalia Christi non sunt infinita nec excedunt in infinitum naturalia cuiuslibet hominis : ergo nec gratuita.

Item, infinitas in creatura tollit bonum et perfectionem, quia quod est infinitum caret fine et termino : ergo bonitate et complemento ; sed gratia Christi haec duo praecipue habuit : ergo videtur quod conditio finitatis ei praecipue competat.

Item, infinito nihil maius est. Ergo, si gratia Christi, secundum quod homo, esset infinita, ergo gratia increata non esset maior illa : ergo Creator et creatura aequarentur in nobilitate et excellentia ; quodsi hoc est impossibile, restat etc.

Conclusio

Respondeo : Gratia Christi, secundum quod homo, in se considerata est finita, tamen in comparatione ad gratias aliorum hominum excedit in infinitum.

Dicendum quod aliquid mensura carere sive immensum esse dupliciter est : vel absolute in se vel in comparatione. Si igitur loquamur de gratia Christo collata secundum quod est singularis persona, in se, sic, cum dicat donum creatum, necessario finitum est et mensuratum. Finitas enim et mensuratio circa creaturam potius dicit complementum quam imperfectionem. - Si autem loquamur de ipsa in comparatione ad gratias aliorum hominum, sic improportionabiliter excedit ratione unionis ad personam Verbi, ad quam unionem gratia illa diposuit animam Christi. Gratia enim illa propter coniunctionem.summam cum verbo aeterno habet excedere in infinitum, id est incommensurabiliter, gratias aliorum hominum tripliciter, scilicet quantum ad virtutum habitus et quantum ad usus et quantum ad effectus. Quantum ad habitus : nunquam enim aliqua creatura potest tantum proficere quod tam nobilis et perfecti habitus sit capax sicut anima coniuncta Deo in unitate persoriae. - Quantum ad usus virtutum, quia omnes virtutes in Christo habuerunt usus suos, qui spectant ad perfectionem, et propterea dicuntur fuisse in eo omnes sensus, quia usum habuit completum omnium donorum excellentiori modo quam unquam ad hoc pertingi possit ab aliquo. Quantum ad effectum similiter improportionabiliter excedit gratia Christi, quia propter hoc quod ille homo erat Dei Filius, meritum illius pensatur secundum dignitatem illius personae a qua exit opus ; et propterea meritum passionis suae in infinitum excedit merita passionum nostrarum ; et ob hoc quod Deus erat, mors eius pensata fuit a Deo quantus erat ille qui moriebatur. Et ideo, quantum ad sufficientiam, si infinita millia hominum essent reatu originalis astricta, per illius passionis effectum potuissent esse liberata.

Concedendum est igitur quod gratia Christi, secundum quod homo, est finita et mensurata, quia creata est in numero, pondere et mensura. Et concedendae sunt rationes ad partem istam.

Ad Rationes

Ad illud autem quod obicitur primo, quod datus est Christo spiritus non ad mensuram, dicendum quod, si intelligatur de datione aeterna vel de datione per idiomatum communicationem, tunc privatur ibi mensura simpliciter. Si autem per spiritum datum intelligamus ipsam donationem donorum Spiritus Sancti, sic non privatur ibi mensura simpliciter, sed commensuratio respectu nostri, quibus datur Spiritus Sanctus ad usus aliquorum donorum determinate secundum spiritus distributionem, quemadmodum dicitur I ad Corintios 12, s : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae etc. Sed Christo omnia data sunt illa dona sine aliqua arctatione ; et pro tanto dicitur ei dedisse spiritum sine mensura.

Ad illud quod obicitur, quod Deus non potuit dare plenius, dicendum quod Deus non possit aliquid maius facere, hoc potest intelligi triplici ex causa : quoniam aut est ratio ex parte Dei operantis aut ex parte producti aut certe propter limitationem suscipientis. Cum ergo dicitur quod non potuit plenius conferre, hoc non est intelligendum propter immensitatem rei collatae vel finitatem divinae potentiae, sed propter limitationem potentiae susceptivae, quia, cum sit creata, est capacitatis finitae et non potest nisi finitum suscipere. Et si tu obicias, quod potuit dare capacitatem maiorem, dicendum quod necesse est quod creatura, eo ipso quod creatura est, habeat capacitatem finitam ; et rursus, quia creatura est in tali specie vel genere, limitationem habet ultra quam genus illud vel species se non potest extendere. Et sic in proposito intelligendum est.

Ad illud quod obicitur, quod meritum Christi est infinitum, dicendum quod infinitas meriti consurgit ex unione illius animae ad personam divinam ob quam unionem non tantum homo, sed etiam Deus mori dicitur. Propter quod meritum illud est infinitum, non ratione gratiae creatae in se, sed ratione infinitae dignitatis personae. Unde et hoc vult Anselmus dicere, cum dicit quod oportuerit illum, qui satisfacere posset, esse Deum et hominem.

Ad illud quod obicitur, quod finitum non excedit aliud finitum nisi finite, dicendum quod illud habet veritatem quando omnino sunt eiusdem generis. Nam, si non sunt eiusdem generis proximi, falsitatem habet, sicut patet quod linea in infinitum excedit punctum et superficies lineam. Gratia autem Christi non tantum disponit ad fruitionem secundum quod aliae gratiae, verum etiam ad unionem. Et hinc est quod, cum uniri cum deitate sit novus et singularis modus divinae existentiae et habitationis in creatura, quantum ad hoc potest attendi excessus sine mensura.

Ad illud quod obicitur, quod tanta est gratia, quantum est illud ad quod disponit, dicendum quod illud habere potest veritatem, si disponat per modum necessitatis sive condignitatis, sicut meritum ad praemium ; sed gratia singularis personae disponit ad unionem dispositione congruitatis. Illa enim unio non tantum gratuita fuit, sed inter omnes gratias, ut dicit Augustinus, potissime tenuit rationem gratiae, sicut habitum est supra, distinctione quarta, quia nulla merita sufficientia potuerunt eam praevenire. Propter hoc non oportet, quodsi esse Deum sit bonum infinitum simpliciter, quod gratia ad hoc praeparans sit infinita. Posset etiam et aliter dici quod esse Deum dupliciter dicitur de aliquo : aut praedicatione per essentiam aut per unionem. Si praedicatione per essentiam, tune praedicatum praedicat infinitum bonum in rectitudine. Si per unionem, tune praedicat infinitum bonum non circa illud de quo praedicatur, sed circa illud quod praedicatur. Unde cum dicitur iste homo est Deus vel iste homo est bonum infinitum, idem est ac si diceretur : iste homo est unitus Deo immenso in unitatem personae ; et tamen homo remanet in sua finitate et Deus in sua immensitate. Quamvis enim humana natura exaltetur, non tamen desinit esse creatura.

Ad illud quod quaeritur, utrum anima Christi possit ampliorem gratiam appetere, dicendum quod non, quia adeo per illam gratiam Deo unita est ut omnis eius appetitus sit in ipso bono immenso quietatus et terminatus quietatione perfecta. Quod ergo obicit, quod omni finito potest aliquid maius appeti, dicendum quod verum est de finito in se, sed de illo finito quod ordinat et unit bono infinito iunctura et ordinatiorie perfecta non habet veritatem, quia quietare potest et stabilire ratione eius a quo et ad quod. Unde sicut gratia, quamvis sit vanitas in quantum creatura, habet tamen animam stabilire ratione eius boni a quo procedit et a quo non separatur nec recedit, sic etiam quietare potest ratione eius eui immediate et inseparabiliter coniungit.

PrevBack to TopNext