III, D. 13, A. 2, Q. 1
III, D. 13, A. 2, Q. 1
Utrum gratia capitis sit quid creatum vel increatum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, quid sit gratia capitis secundum essentiam, utrum videlicet sit quid creatum vel increatum.
Rationes Principales
Et quod sit quid creatum, videtur. Omnis gratia, quae coepit esse in Christo, est quid creatum ; sed gratia capitis coepit esse in Christo, quia Christus coepit esse caput, secundum quod dicltur ad Ephesios 1, 22 : Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam : ergo etc.
Item, omnis gratia, quae est in Christo secundum quod homo, est gratia creata ; sed gratia capitis est huiusmodi : ergo etc. Maior patet ; minor probatur per hoc quod gratia capitis inest Christo secundum quod caput ; sed unius naturae sunt caput et membra : ergo Christus est caput secundum humanam naturam : ergo etc.
Item, illa est gratia capitis, de cuius plenitudine accepimus ; sed de gratia Christi creata accepimus gratiam pro gratia ; ipse enim omnibus meruit et pro omnibus satisfecit : ergo etc.
Item, illa est gratia capitis, secundum quam attenditur universitas sensuum : in Christo enim sicut in capite omnes, sensus reperiuntur ; sed gratia, secundum quam attenditur diversitas sensuum et secundum quam colliguntur in Christo, est gratia creata : ergo etc.
Sed contra : Nihil creatum influit motum et sensum gratiae in membra ; sed gratia capitis est secundum quam est influentia motus et sensus in membra Christi : ergo gratia capitis non potest esse quid creatum.
Item, nihil creatum unum numero est omnino incircumscriptum ; sed Christus, in quantum est caput, est a quodlibet suorum membrorum indivisus : ergo non potest esse caput secundum aliquid creatum. Si ergo caput est secundum aliquam gratiam, videtur quod illa sit gratia increata.
Item, caput est membrorum principium et origo ; sed Christus non potest esse animarum principium nisi secundum divinam naturam : ergo est caput secundum illam. Ergo, si caput dicit quid increatum, videtur similiter quod gratia capitis quid increatum sit secundum suam essentiam.
Item, caput est simul cum membris vel antecedit membra. Ergo gratia capitis gratiam membrorum vel praecedit vel concomitatur ; sed gratia Christi creata non antecessit gratiam membrorum - natura enim humana in Christo non prius fuit quam esset in multis Sanctis, sed longe post - ergo gratia capitis non potest esse gratia creata.
Conclusio
Gratia capitis ratione conformitatis naturae et influxus per modum praeparantis, aut merentis competit Christo ratione humanae naturae et dicit quid creatum; ratione vero principii et influxus per modum efficientis dicit quid increatum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod caput in spiritualibus transumtive dicitur a capite in corporalibus ; omnes autem transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt ; et ideo caput in spiritualibus dicitur secundum concomitantiam ad aliquam proprietatem capitis materialis. In capite autem materiali haec tria reperimus, scilicet quod est membris conforme, est membrorum principium, est etiam influxivum sensus et motus. Et propterea in ipso reperiuntur omnes sensus perfectiori modo quam in aliis membris. Omnes autem has proprietates est in Christo reperire respectu bonorum ; et ideo valde rationabiliter sancta Scriptura dicit Christum esse caput Ecclesiae. Sed prima proprietas, scilicet conformitas, competit ei ratione humanae naturae. Unde Augustinus, Super Ioannem : Unius naturae sunt vitis et palmites. Propter quod, cum Deus esset, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos esse palmites possemus ; omnino enim idem est de capite quod de vite intelligendum.
Secunda autem proprietas, scilicet principiandi, competit ratione divinae naturae secundum quod est omnium principium. Unde ad Colossenses 1, 18 : Ipse caput corporis Ecclesiae qui est principium etc. ; ibi Glossa : Qui est principium secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiae, quia omnes iusti, qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur, virtute divinitatis illuminantur.
Tertia vero proprietas, scilicet influendi motum et sensum, competit ei ratione divinitatis et ratione humanitatis. Dupliciter enim contingit sensum et motum gratiae influere : aut per modum praeparantis aut per modum impartientis. Super modum praeparantis, sic est ipsius Christ ; ratione humanae naturae, in qua passus est propter nos et patiendo satisfecit et removit inimicitias et disposuit ad suscipiendam gratiam perfectam. Si per modum impartientis et conferentis, sic est ipsius Christi ratione divinae naturae, qui solus Deus est, qui illuminat pias mentes, solus est qui baptizat interius, pro eo quod mens nostra immediate ab ipsa Veritate formatur, sicut saepe dicit Augustinus. Et ita influere per modum praeparantis est Christi hominis, per modum impartientis est Christi Dei. Vel per alia verba, et in idem redit, influere per modum merentis, Christi hominis ; per modum efficientis, Christi Dei ; vel influere quantum ad remissionem poenae, Christi hominis ; quantum ad remissionem culpae, Christi Dei. Et sic influentia uno modo respicit Christum secundum naturam creatam, alio modo secundum naturam increatam. Si ergo gratia capitis dicitur illa gratia, secundum quam Christus habet influere motum et sensum in membra, restat hoc esse ponendum quod gratia capitis uno modo nominat gratiam increatam, alio etiam modo nominat non tantum increatam, sed etiam cteatam, sicut ostendunt rationes ad primam partem ; et ideo sunt concedendae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod non potest esse gratia creata, quia non posset influere, iam patet responsio, quia, quamvis non possit influere effective et causative, potest tamen influere meritorie et dispositive secundum naturam humanam.
Ad illud quod obicitur, quod Christus, secundum quod caput, est indivisus, dicendum quod est unio per unitatem naturae et est unio per fidem et dilectionem. Dicendum est igitur quod unio Christi ad corpus Ecclesiae est per fidem et dilectionem. Cum ergo dicitur quod caput est indivisum a membris, dicendum quod indivisio non privat distantiam localem sive separationem corporum, sed separationem et disconvenientiam mentium et affectionum. Et ideo ex hoc non ponitur quod Christus, secundum quod caput, sit incircumscriptus, quia idem potest esse in uno loco tantum et tamen per cognitionem et amorem in cordibus diversorum. Unde ad Ephesios 3, 17 : Habitare Christum per idem in cordibus nostris.
Ad illud quod obicitur, quod caput est membrorum principium, dicendum quod ut caput sit principium quantum ad esse naturae, hoc est de veritate capitis et expressa proprietate ; nec hanc est reperire in Christo secundum humanam naturam, sed secundum divinam, ut praedictum est supra. Posset tamen dici aliquo modo Christus principium membrorum suorum quantum ad esse gratiae etiam secundum humanam naturam, quia nunquam aliquis fuit gratiam assecutus, nisi haberet Christum in corde ut fundamentum, quod collocatur per fidem. Fundamentum enim aliud nemo potest in membris Christi ponere praeter illud quod positum est, quod est Christus Iesus, et sine hoc fundamento nemo potuit habere gratiam, quia nunquam fuit alicui salus sine fide Mediatoris. Et hoc est quod dicitur ad Colossenses 1, 18 : Qui est principium etc., Glossa : Secundum humanitatem dici potest principium Ecclesiae, quia super fidem humanitatis eius Ecclesia. fundata est.
Ad illud quod obicitur, quod gratia capitis vel concomitatur vel praecedit, dicendum quod, sicut dictum est de unione, quod caput spirituale non oportet uniri materialiter et naturaliter, sed spiritualiter per cognitionem et amorem, sic etiam intelligendum est de antecessione. Unde ad hoc quod Christus sit caput iustorum praecedentium non oportuit, quod comitaretur re, sed fide ; et sic utique fuit, quia fides Christi praecessit in cordibus salvandorum. Et sic patet quod capitis ratio et gratia similiter quantum ad perfectam similitudinem respici in Christo aliquid increatum ; respicit etiam aliquid creatum, ita quod ad perfectam rationem capitis intelligendam necesse est utrumque concurrere.