Text List

III, D. 13, A. 2, Q. 2

III, D. 13, A. 2, Q. 2

Utrum gratia capitis sit alia quam gratia singularis personae et unionis.

Secundo quaeritur de gratia capitis quantum ad differentiam, utrum videlicet sit alia quam gratia singularis personae et gratia unionis.

Rationes principales

Et quod sit alia, videtur. Communiter secundum doctores in Christo consuevit differentia gratiae poni, scilicet gratia singularis personae, gratia unionis et gratia capitis. Si ergo divisio esse debet per opposita. vel saltem disparata, videtur quod ista differentia gratiae ab aliis sit diversa.

Item, gratia capitis aliis communicatur ; gratiam vero singularis personae vel unionis Christus aliis non communicat, quia respiciunt ipsum solum : ergo sunt differentes gratiae.

Item, quod sit alia quam gratia singularis personae, videtur, quia, esto quod humanitas separetur a divinitate, adhuc tamen remanet gratia singularis personae ; sed non remanet gratia capitis nec gratia unionis : ergo gratia capitis differt a gratia singularis personae.

Item, quod sit alia quam gratia unionis, videtur, quia gratia unionis non habuit esse nec efficaciam nisi in plenitudine temporum, gratia capitis a primordio habuit ef fectum in Sanctis : ergo necesse est eas ab invicem differre.

Sed contra : In unica anima una est gratia gratum faciens sicut una est vita : ergo, si anima Christi est una, aut gratia capitis non est gratum faciens aut non differt a gratia unionis et singularis personae. Sed est gratum faciens : ergo etc.

Item, idem est habitus scientiae quo quis novit in se et quo potens est docere alios ut magister : ergo pari ratione idem est habitus gratiae, quo in se perficitur et Deo unitur et quo influit in membra et eis unitur ; sed primus habitus gratiae dicitur gratia singularis personae et unionis, secundus vero dicitur gratia capitis : ergo gratia capitis et unionis sunt una gratia cum gratia singularis personae.

Item, eo ipso est ille homo caput Ecclesiae quo assumptus est a Verbo in unitatem personae ; sed hoc est per gratiam unionis : ergo gratia unionis et capitis sunt una gratia. Minor manifesta est ; maior probatur per illud quod dicitur ad Ephesios 1 ; 22 : Ipsum dedit caput etc., Glossa : Nullum maius donum praestare posset Deus hominibus quam ut Verbum suum, per quod condidit omnia, faceret illis caput, ut esset filius Dei et ftlius hominis, unus Deus cum Patre ; unus homo cum hominibus . Ex hoc expresse habetur quod eo est ille homo caput quo a Verbo Dei assumptus in unitatem personae.

Item, quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit ; sed gratia unionis est summa gratia, ut dicit Augustinus, XIII De Trinitate, et habetur in principio praecedentis distinctionis : In rebus per tempus ortis etc. ; gratia capitis est summa, sicut habetur in auctoritate praemissa : ergo gratia capitis non differt a gratia unionis.

Item, quod nec a gratia singularis personae, videtur, quoniam Christus est caput secundum illam gratiam secundum quam est in ipso sensuum integritas et perfectio ; et hoc est secundum gratiam singularis personae : ergo etc.

Item, secundum illam gratiam Christus est caput, secundum quam pro nobis satisfecit nobisque promeruit gratiam quantum ad motum et sensum ad nos derivari ; sed hoc fuit secundum gratiam personae singularis, quia quantum ad illam attenditur meritum : ergo idem quod prius.

Conclusio

Gratia Capitis a gratia unionis et singularis personae secundum diversas comparationes vel differt, vel est eadem, sed ut habitus non importat alium habitum, sed alias comparationes.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod gratia singularis personae proprie nominat habitum, secundum quem anima est Deo similis et accepta. Sed gratia unionis dicitur tripliciter, sicut praedictum fuit supra. Uno namque modo dicitur gratia unionis gratia faciens unionem ; et sic : nominat divinam essentiam, quae sola est illius unionis causa. Alio modo gratia unionis dicitur gratia disponens ad unionem de congruo ; et sic nominat qualitatem creatam, scilicet habitum animae. Tertio modo dicitur gratia unionis, id est ipsa unio gratis facta ; et sic nominat ipsam relationem.

Secundum hoc etiam intelligendum quod gratia capitis potest his tribus modis accipi. Uno modo potest nominare principium effectivum sensus et motus spiritualis in membris Christi ; et sic nominat ipsum Deum et per appropriationem Spiritum Sanctum. Alio modo nominat ipsum quod disponit per modum meriti et praeparationis ad influentiam motus et sensus respectu cuiuslibet membri ; et sic nominat habitum animae Christi, per quem Christus nobis meruit. Tertio modo gratia capitis potest dici ipsa gratuita praesidentia, quam Deus gratis fecit ; dum Verbum suum nobis praeposuit sicut caput membris. Omnibus his modis in diversis Sanctorum auctoritatibus et Glossis invenitur gratia capitis accipi. Si igitur gratia capitis et unionis nominat principium effectivum illius coniunctionis et nostrae sanctificationis spiritualis, sic idem nominant et idem sunt quantum ad principale significatum, scilicet ipse Deus vel Spiritus Sanctus ; et est differentia solum quantum ad connotatum ; quia gratia unionis connotat effectum circa Christum, gratia capitis effectum eirca membra Christi ; et differunt a gratia singularis personae, sicut increatum a creato, sicut divina essentia ab habitu gratiae quem infundit. Si vero dicatur gratia unionis et capitis ipsa unio gratuita et praesidentia, sic sunt diversae relationes et comparationes, quae tamen non sunt fundatae super aliud et aliud, sed super idem. Homo enim ille eo ipso est caput aliorum hominum quo est Verbo Dei unitus. Et hoc modo differt gratia unionis et capitis a gratia singularis personae, sicut illud ad quod ordinatur dispositio differt ab ipsa dispositione. Gratia enim singularis personae sua perfectione reddit illam naturam idoneam ut Deo uniatur ac per hoc ceteris Sanctis praeficiatur sicut caput membris. Si vero gratia unionis et capitis dicatur habitus disponens ad unionem et aliorum sensificationem, sicut gratia singularis personae dicitur habitus faciens animae et Dei assimilationem, hoc modo ista triplex gratia non est triplex ratione diversitatis habituum, sed ratione diversae comparationis eiusdem habitus. Nam ille habitus dicitur gratia singularis personae in quantum disponit ad Dei assimilationem et in quantum facit animam deiformem et per hoc ipsum consequenter disponit ad unionem personalem, et dicitur gratia unionis ; et consequenter per hoc ipsum disponit ad redundantiam sive influentiam motus et sensus in cetera membra Christi, et sic dicitur gratia capitis. Et sic patet quod gratia capitis, in quantum habitus, non differt a gratia singularis personae vel unionis secundum habituum diversitatem, sed secundum comparationum multiplicitatem. Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod in Christo ponitur gratia secundum triplicem differentiam, dicendum quod illa divisio non est data penes differentiam gratiae quantum ad diversitatem habituum, sed quantum ad diversitatem comparationum atque respectuum sive effectuum consequenter se habentium, qui non diversificant essentialiter habitus.

Ad illud quod obicitur, quod gratia capitis communicatur, dicendum quod gratia capitis non sic communicatur aliis ut eis sit gratia capitis, sed sic ut efficaciam habeat circa alios. Et hoc quidem absque dubio competit gratiae singularis personae et unionis, quia ratione eius nobis meruit et pro nobis satisfecit. Quamvis autem gratia Christi, quocumque modo dicta, efficaciam habeat in nos, tamen non quocumque nomine datur intelligi eius efficacia in nos, sed solum per hoc nomen quod est gratia capitis. Sic enim nominatur propter virtutem et efficaciam influendi.

Ad illud quod obicitur, quod remaneret gratia singularis personae si deponeretur natura assumpta, sed non gratia capitis, dicendum quod verum est ; sed ex hoc non sequitur quod gratia capitis ab illa differat per essentiam ; sed verum est quod aliquam comparationem et efficaciam dicit, quam, inquam, non esset reperire post separationem. Gratia enim capitis, quae attenditur in influentia et praesidentia Christi respectu aliorum, naturali ordine praesupponit unionem, ratione cuius ille homo ceteris ineffabiliter antecellit.

Ad illud quod obicitur, quod gratia unionis habet efficaciam solum in fine temporum, dicendum quod, si efficacia gratiae unionis attendatur in hoc quod animam Christi reddat idoneam ad unionem, verum est quod solum in plenitudine temporum efficaciam habuit. Si autem efficacia gratiae unionis attendatur quantum ab aliis creditur, qui mediante illa fide iustificantur, sic efficaciam habuit a principio, et hoc ipso gratia capitis potest appellari. Et sic patet quod gratia capitis secundum unam suam acceptionem, quae communior est, secunctum essentiam habitus non differt ab aliis, sed solum secundum comparationem, ut visum est.

PrevBack to TopNext