III, D. 13, Dubia
III, D. 13, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Christus est caput, in quo sunt omnes sensus, in Sanctis vero quasi solus tactus. Sed contra : Origenes, Super Leviticum, distinguit quinque sensus spirituales correspondentes quinque corporalibus. Et ibidem dicit quod omnes illi sensus sunt in viris saqctis et spiritualibus : ergo nihil dicit quod in Sanctis est solus tactus. Item, in spiritualibus tactus est sensus. nobilior et perfectior, pro eo quod magis iungit de proximo ei in quo est summa nobilitas, utpote Deo. Ergo videtur quod multo magis quam tactus deberent alii sensus in viris sanctis reperiri.
Est igitur quaestio, quid Augustinus hic vocet quinque sensus spirituales ; et, iuxta hoc, quid sint sensus spirituales et qualiter distinguantur.
Respondeo : Dicendum quod sensus nominat usum alicuius potentiae existentis in re vivente et a re vivente secundum naturam. Per hunc etiam modum in spiritualibus sensus dicit usum donorum gratuitorum, quae quidem dona sunt eo vitalia quo sunt gratuita. Potest igitur sensus accipi large pro quocumque usu gratiae perfecto et evidenti. Et sic accipi Augustinus in littera, cum dicit quod in Christo fuerunt omnes sensus, in aliis vero solus tactus , quia Christus habuit dona gratiarum quantum ad habitus et eorum usus in omnimoda plenitudine numerositatis et perfectionis. ; alii vero habent quantum sufficit ad usum vitae spiritualis. Et, quia tactus est sensus maxime necessarius vitae, ideo dicit quod in aliis Sanctis est solus tactus. Unde sicut animal perfectum excedit animalia imperfecta in nobilitate vitae et integritate sensuum, sic Christus in gratiae plenitudine excellentiam habet respectu omnium Sanctorum.
Alio modo sensus potest dici stricte ; et sic sensus spiritualis dicitur usus gratiae interior respectu ipsius Dei secundum proportionem ad quinque sensus. Et sic accipit Origenes et Bernardus, qui distinguunt quinque sensus interiores, quorum numerum facile est assignare. Quilibet enim illorum sensuum, sicut vult Bernardus, radicem habet in intellectu et affectu, pro eo quod cognitionem experimentalem dicant. Sed quidam se magis tenent ex parte intellectus ut visus et auditus ; quidam ex parte affectus, ut odoratus, gustus et tactus. Et sufficientia patet sic : quia ex parte intellectus contingit dupliciter circa cognitionem alicuius exerceri : aut proprio intuitu, et sic est visus ; aut aliena excitatione sive instructione, et sic auditus. Circa affectionem vero triplicem contingit reperire statum : aut in remotione, et sic odoratus ; aut in approximatione, et sic gustus ; aut in unione, et sic tactus, qui est perfectior inter omnes sensus et spiritualior propter hoc quod maxime unit ei qui est summus spiritus ; propter quod dicitur 1 ad Corinthios 6, 17 : Qui adhaeret Deo unus spiritus est. Ex his patet littera et responsio ad quaesita. Aliter enim Augustinus accipit sensus quam Origenes et Bernardus. Patet etiam illud quod ultimo quaerebatur.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quoci dicit quod Sanctis dat Deus spiritum ad mensuram. Contra, Iacobi 1, 5 : Qui dat omnibus affluenter etc. : Glossa : Omnia dat omnibus non in mensura. Ergo etc. Item, eadem largitate et liberalitate dat gratiam membris qua dat gratiam capiti ; sed primum fecit largitate immensa : ergo et secundum.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur Deus dare spiritum non ad mensuram sive non in mensura, hoc dupliciter potest intelligi : vel quia fiat privatio mensurae respectu doni dati ; et sic accipit Augustinus, cum dicit quod Sanctis non convenit illud quod dicitur de Christo, quod datus sit ei spiritus non ad mensuram. Alio modo potest intelligi privatio mensurae respectu largitatis ipsius im partientis ; et sic intelligitur illa Glossa praedicta, quoniam non intendit dicere quod gratia collata unicuique sit sine mensura, cum dicat Apostolus : Unicuique, sicut mensus est Deus mensuram fidei ; sed hoc vult dicere quod illa gratia confertur ex liberalitate immensa, cuius signum est quod omnibus dat affluenter et non improperat. Et sic patet responsio ad obiecta. Posset etiam dici quod Augustinus intelligit respectu singularis personae, sed praedicta Glossa respectu totius Ecclesiae ; et ideo non est controversia, quoniam in Ecclesia est plenitudo numerositatis, quae excedit mensuram cuiuslibet Sancti, sicut dictum est supra.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Acceperunt de plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem. Videtur enim falsum dicere, quoniam secundum hoc posset dici quod accepimus de plenitudine gratiae Petri secundum similitudinem ; habuimus enim gratiam similem ei. Item, huic expositioni videtur littera sequens in textu Evangelii repugnare, cum additur : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est ; sed Moyses illam eamdem Legem communicavit aliis quam suscepit : ergo Christus eamdem gratiam. Item, nos particimus carni et sanguini eius per veritatem et substantiam : ergo pari ratione et gratiae ; aut si non, quaeritur quare non?
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur aliquis accipere de aliquo ; de potest importare habitudinem partis ad totum, sicut aliquis accipit de vino quod est in dolio ; vel potest importare habitudinem principiati ad principium, sicut, si aliquis accendat candelam ad ignem alterius candelae, dicitur accepise de eius lumine. In utraque autem harum comparationum haec praepositio de importat aliquam unitatem et convenientiam ; sed in prima notat convenientiam in substantia et natura, in secunda vero notat convenientiam in conformitate quadam quae attenditur secundum aliquod commune.
Quoniam ergo gratia Christi non fuit transfusa in nos per decisionem partis a parte, sed efficaciam habuit ut Deus nobis consimilem gratiam daret merito gratiae Christi, hinc est quod Magister dicit nos accepisse de gratia Christi, non quantum ad essentiam, sed quantum ad similitudinis convenientiam, nolens per hoc excludere redundantiam et influentiam gratiae capitis, sed volens auferre divisionem et transmutationem gratiae ab uno subiecto in aliud, ne falso intelligatur illud verbum evangelicum. Nec est simile de Lege et corpore Christi respectu gratiae, quia tam Lex quam Christi corpus potest transferri de manu in manum, non sic gratia de subiecto in subiectum. Et per hoc patet totum.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sane potest dici, ipsum secundum hominem a conceptione accepisse gratiae plenitudinem ; quoniam super illud Lucae 4, 21 : Hodie impleta est Scriptura, dicit Glossa : Prae omnibus Sanctis unctus est unctione spirituali, quando descendit super eum Spiritus Sanctus in specie columbae. Sed hoc fuit, quando iam erat triginta annorum : ergo non ab ipsa conceptione. Item, si ab ipsa conceptione habuit plenitudinem, frustra ergo descendit super eum Spiritus Sanctus, dum baptizatur a Ioanne, sicut dicitur Lucae 3, 21 et Matthaei 3, 16.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de plenitudine secundum existentiam et secundum apparentiam et secundum redundantiam. Dico ergo quod in Christo ab instanti conceptionis fuit plenitudo secundum existentiam, quia omnem habuit gratiae perfectionem. Secundum autem apparentiam fuit in descensu columbae, ubi testimonium habuit de supernis quod ipse esset unigenitus Filius Dei ; et tunc apparuit quod omni gratia plenus fuit, cum Spiritus Sanctus in columbae specie super eum requievit. Unde in temporibus retroactis per opera exteriora apparebat proficere, sed tunc apparuit omni bono repletus esse. Secundum redundantiam fuit ex tunc et deinceps, quia ex tunc aliquos sanctificavit et verba vitae disseminavit et nostrae postmodum reparationis mysterium consummavit. Et sic patet quod non est controversia, quoniam illa Glossa intelligitur quantum ad redundantiam vel apparentiam, non sic littera praesens.
Dub. V.
Item quaeritur de illa responsione Magistri, qua explanat verba Ambrosii, ultimo capitulo dicens : Proficiebat humanus sensus in eo secundum ostensionem et aliorum hominum opinionem. Videtur enim insufficienter dicere quod ita possit dici de sensu Dei quod proficiebat secundum ostensionem. Item, non videtur ista expositio sufficere ad intellectum Ambrosii, quia Ambrosius vult probare duas naturas et duos sensus in Christo per hoc quod Christus proficiebat. Si ergo veritas naturae non probatur nisi per veritatem profectus, omnino videtur velle intelligere Ambrosius quod Christus profecerit veraci profectu.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio Magister veritatem dicit, sed aliquid plus voluit dicere Ambrosius, non tamen tantum voluit dicere quantum verba sonare videntur. Videtur enim in his verbis sensisse quod Christus secundum humanam naturam habuit ignorantiam, quae expulsa fuit per scientiam acquisitam. Propter quod sciendum quod non vult illud dicere, sed hoc vult dicere quod sensus exterior profecerit veraciter quanum ad cognitionem experientiae. Unde, si dicat illum puerum ignorasse, non est aliud dicere quam inexpertum esse ; et per hoc satis probatur veritas humanae naturae quia talis experientia competit ei secundum naturam asumptam. Sed haec melius erunt manifestanda, cum agetur de Christi scientia, quod quidem fiet in distinctione proxima.