III, D. 13, A. 2, Q. 3
III, D. 13, A. 2, Q. 3
Utrum Deus mediante gratia capitis influat sensum in omnem creaturam habentem gratiam, sive angelicam sive humanam.
Tertio quaeritur de gratia capitis quantum ad influentiam. Et est quaestio, utrum mediante illa gratia Deus influat sensum in omnem aliam creaturam habentem gratiam, sive angelicam sive humanam.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Ad Ephesios 1, 9 : Proposuit omnia instaurare in Christo, quae in caelis et quae in terris sunt, Glossa : Quae in caelis sunt, id est numerum angelorum diminutum implere ; et quae in terris, id est homines, qui per peccatum depravati erant, renovare. Sed illi mediante Christo sensum et motum suscipiunt, qui per ipsum instaurantur in esse perfecto ; ergo, si haec sunt caelestia et terrestria, homines et angeli mediante ipso suscipiunt gratiam, et gratia capitis in hos et illos redundat.
Item, paulo post, ibidem : Ipsum dedit caput.super omnem Ecclesiam, sed caput influit in omnia membra : ergo Christus homo per suam gratiam in totam Ecclesiam habet influentiam. Sed Ecclesia communicat suas illuminationes angelis, sicut dicitur ad Ephesios 3, 10 : Ut innotescat Principatibus et Potestatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei : ergo videtur quod influentia gratiae Christi ad omnes electos habeat extendi.
Item, malitia principis tenebrarum non tantum se extendit ad daemones, immo magnam efficaciam habet in homines : unde illorum per superbiam efficitur princeps. Si ergo bonitas gratiae Christi est multo excellentior et efficacior et communior, videtur quod ad omnes electos se extendit per efficaciam, sive sint homines sive angeli sive viatores sive beati.
Item, iste est ordo divinae sapientiae et legis, ut dictat ratio et vult Dionysius, scilicet infima reduci per media, et media per suprema ; unde et angeli ordinum inferiorum suscipiunt purgationes et perfectiones ab angelis superiorum ordinum. Sed Christus est super omnes tam angelos quam archangelos : sedet enim a dextris Dei, tanto melior angelis effectus, quanto prae illis differentius nomen hereditavit. Si ergo omnibus electis praeeminet excellentia perfecta, videtur quod in omnes gratia eius habeat efficaciam et influentiam.
Sed contra :Caput non influit in cor, sed magis e converso. Si ergo secundum rectam transsumtionem gratia illa, quae in alios redundat, dicitur gratia capitis, non videtur quod influat in totum corpus Ecclesiae ; aut, si in totum influit, potius deberet gratia cordis quam capitis appellari.
Item, gratia capitis non influit nisi in eos qui iam sunt membra ; et nulli sunt membra nisi coniungantur ei per fidem et caritatem : ergo in nullos influit nisi in habentes fidem et caritatem. Sed habentes fidem et caritatem habent motum et sensum : ergo videtur quod gratia capitis in nullos influat nec motu m nec sensum ; nec est aliud date quod influat : ergo etc.
Item, gratia capitis in eos solos influit respectu quorum habens gratiam est caput ; sed Christus secundum humanam naturam non est caput angelorum, quia unius naturae sunt caput et membra : ergo nullam habet in angelos influentiam.
Item, esto quod Filius Dei non esset incarnatus, angeli essent beati ; nec propter Christi incarnationem sunt aliqui ex eis redempti et liberati. Ergo videtur quod nihil eis conferat gratia Christi.
Item, nihil agit nisi dum est ; sed Christi gratia non fuit ante adventum Christi : ergo videtur quod in illos, qui Christi adventum praecesserunt, gratia illa nullum habuit effectum.
Item, si ita influebat ante adventum Christi in Sanctos qui praecesserunt sicut nunc in nobis habet effectum, ergo sicut illud dicitur tempus gratiae propter redundantiam a plenitudine Christi, ita videtur quod tempus illud deberet tempus gratiae dici ; quod si non dicitur, videtur quod influentia gratiae Christi non se extendat ad illos qui praecesserunt.
Conclusio
Gratia Christi influit in omnes, tam in Angelos, quam in homines, tam in eos qui praecesserunt ipsum, quam in eos qui secuti sunt, tamen non eodem modo, sed secundum magis et maius.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sensus in spiritualibus attenditur quantum ad cognitionem, motus vero quantum ad affectionem et dilectionem, quae est pondus inclinans unumquemque spiritum et trahens ad locum sibi debitum. Influere ergo motum et sensum est causare in nobis fidem et dilectionem, sive fidem operantem per dilectionem sive congnitionem et amorem. Attendendum autem quod cognitio et dilectio est in triplici differentia : quaedam, quae respicit statum meriti, et haec dicitur gratuita ; quaedam vero in qua consistit substantia praemii, et haec dieitur gloriosa ; quaedam quae est utrique annexa, quae nec est de essentia meriti nec praemii, sed de bene esse.
Secundum hanc triplicem differentiam cognitionis et dilectionis est dicere quod gratia capitis influat in membra gratia increata effective, sed gratia creata meritorie et dispositive. Nam propter meritum passionis Christi promissum Patribus praecedentibus dedit Deus gratiam reconciliationis ; et propter exhibitum dat nobis gratiam reconciliationis abundantius, in qua quidem gratia est sensus cognitionis et motus affectionis. Et rursus, propter illam passionem aperta est ianua, ut omnibus membris Christi detur dilectio et cognitio gloriosa, in quibus consistit perfectio motus et sensus. Ex hoc eodem angelis mysteria multa revelantur et gaudia multa conferuntur de restauratione sua, quae invenitur facta per Christum. Et ideo etiam ipsi accipiunt motum et sensum, non, inquam, illum qui est de essentia gratiae et gloriae, sed qui est de bene esse ac perfectione.
Concedendum est igitur quod gratia capitis redundat in omnes cives supernae Ierusalem, licet secundum plus et minus : nam magis in homines qui redimuntur quam in angelos qui reintegrantur ; magisque in eos qui sequuntur eius adventum quam in eos qui praecesserunt, quia clarius vident et credunt et charismatum donis amplius perfunduntur, propter hoc quod, si passio promissa tantum illis valuit ut illos per viam salutis perduceret, amplius passio exhibita et soluta hoc debuit facere. Propter hoc concedendae sunt rationes ad primam partem inductae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod generalior est influentia cordis quam capitis, dicendum quod generalior est secundum veritatem. Sed tamen influentia capitis generalior est secundum manifestationem, pro eo quod in capite omnes sensus apparent et eminentiorem situm habent et in eo sunt cellulae aptae ad cognoscendum et nervi apti ad sentiendum et movendum, ita quod nervi apti ad sentiendum a parte anteriori videntur egredi et nervi apti ad motum a parte posteriori. Et quoniam transsumptio ad manifestandas proprietates spirituales latentes sumi debet a re manifesta, hinc est quod propter generalem influentiam magis dicitur Christus caput quam dicatur cor. Propter quam etiam evidentiam medici discordant a naturalibus. Dicunt enim physici quod principium motus et sensus est in capite, licet naturales, qui considerant principia rerum intimius, dicant quod horum principium est cor. Et sic patet illud.
Ad illud quod obicitur, quod caput non influit nisi in unita membra, dicendum quod hoc habet veritatem in eo capite quod habet determinatam potentiam et non potest sibi membra unirre et de non-membro membrum facere. Et ideo hoc non habet locum in capite Christo, qui potest secundum divinam naturam de non-membro membrum facere et secundum humanam naturam potest hoc mereri et impetrare et ita primo sensum et motum influere et continuare.
Ad illud quod obicitur, quod angeli non sunt membra, quia non sunt conformes in natura, dicendum quod, etsi angeli non debeant dici membra, tamen nihilominus influentia potest esse a Christo in angelos, non solum secundum divinam naturam, secundum quam est caput omnium, sed etiam secundum naturam humanam, per accidens tamen, quia influendo et redimendo membra sua reparat Christus ruinam. angelicam. Quando ergo dicitur quod gratia capitis non influit nisi in membra, si intelligantur membra proprie, sic non habet veritatem, nisi arctetur influentia ad influentiam proprie dictam, cuiusmodi est influentia gratiae et gloriae.
Ad illud quod obiitur, quod angeli essent beati etiam si Christus non esset incarnatus, dicendum quod hoc non cogit quod Christus nullo modo influat, sed quod non influit primum motum et sensum, qui sunt essentiales gratiae et gloriae. Aliquo tamen modo potest influere quod facit ad bene esse, sicut prius ostensum est.
Ad illud quod obicitur, quod illud non potest influere quod non habet esse, dicendum quod verum est de influentia per modum principii effectivi, de influentia autem per modum meriti non habet veritatem. Sufficit enim quod sit in fide et dilectione credentis ; ac per hoc, dum creditur et amatur, ab ipso credens et amans vivificetur, et dum etiam promittitur, ex ipsa promissione divina severitatis rigor aliquatenus placetur, ut benevolentiam suam reddat.
Ad illud quod obicitur, quod tempus praecedens deberet dici tempus gratiae, dicendum quod in tempore praecedenti gratia Christi non defuit ; attamen non debet illud tempus gratiae, sed umbrae dici, quia non erat tanta redundantia gratiae, quae velamen figurarum effugaret et onus Legis alleviaret. Nunc autem, cum manifesta est veritas et per amorem alleviata sunt mandata ; vere dicendum est tempus gratiae advenisse. Unde Christus efficaciam habuit in his qui praeibant et sequebantur, ut botrus in palo portabatur ab antecedentibus et sequentibus, sed praeeuntes ferebant et non videbant, sequentes vero et ferebant et aperte videbant : sic similitudinarie in proposito intelligendum est.