Text List

III, D. 14, Tractatus Quaestionum

III, D. 14, Tractatus Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa tria. Primo enim quaeritur de scientia quam anima Christi habuit de Verbo. Secundo vero de scientia quam anima Christi habuit in Verbo. Tertio de scientia quam anima Christi habuit a Verbo. Circa primum quaeruntur tria. Primum est, utrum anima Christi aliam cognitionem habeat de Verbo quam sit ipsum Verbum. Secundum est, utrum anima Christi in cognoscendo comprehendat Verbum. Tertium est, utrum anima Christi defigat aspectum in ipsum lumen aeternum.

PrevBack to TopNext