Text List

III, D. 14, A. 1, Q. 1

III, D. 14, A. 1, Q. 1

Utrum anima Christi cognoscat Verbum alia cognitione quam illa quae est ipsum Verbum.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum anima Christi cognoscat Verbum cognitione alia quam illa quae est ipsum Verbum.

Rationes Principales

Et quod cognoscatur Verbum ab illa anima sine alia sapientia media, videtur. Quia Verbum increatum non tantum est sapientia, sed etiam fons sapientiae, sicut dicitur 1, 5 Ecclesiastici ; sed sapientia unita animae non cognoscitur mediante alia, quia sic esset abire in infinitum : cum ergo Verbum, quod est sapientia, sit animae Christi unitum, videtur quod se ipso cognoscatur et non per aliquem habitum medium.

Item, ad cognitionem naturae nihil plus requiritur nisi cognoscens et cognoscibile et unio unius ad alterum ; sed Verbum increatum unitur ipsi animae Christi omnino immediate : ergo videtur quod sicut se ipso unitur, ita se ipso absque medio ab anima Christi cognoscatur.

Item, aeque intimum vel magis est Verbum unitum ipsi animae sicut anima sibi vel sicut aliquis habitus qui sit in anima ; sed anima Christi cognoscit se ipsam per sui essentiam, cognoscit etiam habitus qui sunt in ipsa se ipsis, non per medium : ergo pari ratione et Verbum sibi unitum.

Item, natura humana in Christo unita est Verbo in unitatem personae et hypostasis. Ergo, cum talis unio faciat communicationem proprietatum, eodem modo cognoscit Christus homo ipsum Verbum increatum, quo Verbum cognoscit se ipsum ; sed Verbum cognoscit se ipsum non per aliquem habitum medium : ergo et Christus homo. Sed nihil scit Christus nisi quantum ad animam secundum humanam naturam : ergo anima Christi cognoscit ipsum Verbum per sapientiam, quae est Verbum.

Sed contra : Sapientia sive cognitio est perfectio intellectus et illud quo intellectus cognoscit formaliter ; sed Verbum increatum non potest uniri animae sicut perfectio perfectibili : ergo necesse est quod praeter sapientiam, quae est ipsum Verbum, anima Christi habeat habitum creatum sive ad cognoscendum Verbum sive aliud.

Item, Deus est intimus omni animae et praesentissimus, non tamen ab omnibus videtur, sed solum a Beatis ; hoc autem non est propter diversitatem a parte cogniti : ergo propter diversitatem a parte cognoscentium. Ergo, si hoc est per aliquid eis datum, videtur ergo quod ad hoc quod anima cognoscat Deum necesse sit aliquod lumen creatum ei infundi quod sit in una et non in alia : ergo videtur quod anima Christi Verbum sibi unitum cognoscat per alicuius creati luminis adminiculum.

Item, quamvis Verbum increatum sit unitum oculo Christi et omnibus partibus corporis, non tamen cognoscitur ab oculo, et hoc quia non est in eo dispositio ad cognoscendum rem spiritualem. Ergo pari ratione, quantumcumque Verbum increatum uniatur animae Christi, nisi anima sit disposita ad videndum Deum per lumen, quod ipsam faciat deiformem, nunquam ipsum intuebitur : ergo videtur quod Verbum increatum cognoscat per habitum medium.

Item, quanto Deus clarius videtur, tanto necesse est oculum esse magis dispositum ; sed anima Christi clarissime super omnes creaturas videt Verbum sibi unitum : ergo necesse est intellectum eius esse maxime dispositum ad hoc. Sed non potest ad hoc disponi nisi per aliquem habitum medium : ergo etc.

Conclusio

Cognitio, qua mediante Christi anima cognoscit Verbum sibi unitum, non est ipsum Verbum, sed effectus Verbi et quid creatum.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum quaeritur, utrum cognitio qua anima Christi cognoscit Verbum sibi unitum, sit ipsum Verbum an aliquid creatum, si intelligatur de cognitione actu, absque dubio certum est quod est alia, quia haec coepit esse et est actus animae et ab anima ; Verbum autem est aeternum et non est ab anima, sed a Deo. Si autem cognitio dicatur quo mediante cognoscimus, sic fuit diversitas opinantium.

Quidam enim voluerunt dicere quod non solum in Christo, verum etiam in omnibus aliis Beatis, sapientia qua cognoscunt Deum est sapientia aeterna ; et isti etiam ponunt quod dilectio illa qua Deum diligunt Sancti et Beati sit ipse Spiritus Sanctus. Pro inconvenienti enim habent quod illa sapientia vel dilectio sit accidens et non substantia, cum sit nobilior anima. Item, pro inconvenienti habent quod illa sapientia et dilectio faciat animam cognoscere et amare, et ipsa non cognoscat et amet, cum nobilior sit res cognoscens non cognoscente. Pro inconvenienti etiam habent quod beatitudo nostra quae est bonum supremum, consistat in accidentibus. Sed ad haec omnia supra responsurit est, libro primo, distinctione decima septima, et secundo, distinctione vigesima sexta. Haec etiam positio improbata est ; unde et communis opinio tenet contrarium. Ponimus enim sapientiam creatam, quae est habitus, et dilectionem creatam et gratiam creatam et etiam ceteras virtutes. Valde enim absurdum esset dicete quod fides esset Deus et sps et sic de aliis virtutibus, nisi hoc causaliter diceretur. Et ideo haec positio inter positiones extraneas numeranda est, pro eo quod nimium recedit a via communi.

Et ideo alii voluerunt dicere quod, quamvis alii homines cognoscant Verbum increatum mediante habitu cognitionis creatae, et Christus etiam quantum ad scientiam comprehensionis, in qua communicat cum aliis hominibus, tamen quantum ad scientiam unionis, cum habeat ipsum Verbum sibi intime unitum, cognoscit absque omni alio habitu medio. Cum enim habeat sapientiam increatam sibi unitam, non per medium, sed per se ipsam, cognoscere potest se ipsa ; et hoc est solius illius animae proprium quae a Verbo est assumpta. Sola enim hunc modum cognitionis habet sicut in ea sola reperitur excellentia talis unionis. Sed, licet illud videatur magis probabile quam praedictum, tamen hoc a veritate deviat, si quis intueatur. Verbum enim non unitur animae Christi in illa beata unione sicut cognoscibile cognoscenti vel sicut habitus potentiae vel perfectio perfectibili, sed est unio in unitate personae, quae potest esse absque cognitione, sicut pate in carne Christi, quae unita est Verbo et tamen ipsum non cognoscit.

Alium igitur modum unionis necesse est esse ad hoc quod. anima cognoscat Verbum sibi unitum in unitatem personae ; hic autem est per assimilationem cognoscentis ad cognitum, et ita per aliquam influentiam quae ipsam animam cognoscentem faciat Deo similem ac deiformem, et ita per aliquem habitum ipsam animam informantem, qui quidem habitus non potest esse nisi aliquid creatum. Nam quid increatum non potest esse ut forma ipsius animae. Et propterea dicere oportet tertio modo quod anima Christi, sicut et animae aliorum Sanctorum, Verbum increatum cognoscit per sapientiam creatam, quae disponit ipsarum animarum potentias cognitivas et conformes reddit ut illud lumen aeternum cognoscant.

Nec aliter potest intelligi. Quomodo enim potest anima lumen aeternum cognoscere et claritatem summam intueri quin ipsa efficiatur clara et luminosa ? Anima autem Christi, quia a Verbo est assumpta, maiorem habet deiformitatem, ac per hoc perfectiorem et eminentiorem cognitionem quam aliqua anima beata per gloriam. Unde non est intelligendum quod scientia unionis distinguatur a scientia comprehensionis, quasi non sit per aliquem habitum medium, sed quia excellentior et amplior deiformitas et claritas collata est animae Christi ex hoc quod Verbo unita est quam ex. hoc quod simpliciter est beata. Concedendae sunt igitur rationes probantes quod anima Christi cognoscat Verbum cognitione aliqua formaliter, quae, inquam, non est ipsum Verbum, sed effectus Verbi, quam, inquam, Verbum facit in anima Christi beatissima.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod ipsum Verbum est sapientia, et sapientia cognoscitur se ipsa, dicendum quod ipsum Verbum est sapientia qua cetera cognoscuntur tam ipsum Verbum quam ea quae sunt ab ipso. Sed attendendum est quod ille ablativus potest construi formaliter vel causaliter. Si formaliter, sic sapientia aeterna est sibi ipsi ratio cognoscendi. Si causaliter, sic omnia cognoscuntur ipsa, quia facit cetera cognosci. Formaliter autem non potest intelligi, quia non potest esse forma cognoscentis creati nisi dicatur forma exemplaris. Et quoniam omnis actus cognoscendi perfectus est a sapientia, non tantum effective, sed sicut a forma perficiente ipsam substantiam cognoscentem, hinc est quod ad cognoscendum fontem sapientiae requiritur sapientia quae de illo fonte derivatur. Nec est procedere in infinitum, quia ibi est status, scilicet in sapientia vel scientia, quae est forma et habitus animae.

Ad illud quod obicitur, quod ibi est cognoscens et cognoscibile et unio, dicendum quod non quaecumque unio cognoscentis ad cognoscibile sufficit ad cognitionem, immo requiritur quod uniantur per modum cognoscentis. Sicut enim in opponendo monstratum est, Deus est in omnibus essentialiter et intimus omnibus et tamen a paucis cognoscitur ; et ideo, quamvis Verbm increatum sit animae unitum, non tamen cognoscitur per hoc quod unitur in unitatem personae, sed per hoc quod intellectus animae sibi unitae efficitur ei conformis per influentiam luminis. Necesse enim est intellectum aliquo modo formari et informari ab ipso intelligibili ad hoc quod ipsum cognoscat.

Ad illud quod obicitur de anima et scientia, quod se ipsis cognoscuntur et illa quae essenialiter sunt in anima, dicendum quod anima non dicitur cognosci se ipsa, quia ipsa sit scientia qua cognoscit se, sed scientia se ipsa cognoscitur, quoniam ipsa est unita potentiae cognoscenti in quantum est cognoscens. De sapientia autem increata secus est, tum quia ipsa est supra animam cognoscentem, et ideo oportet elevari per gratiam ; tum etiam quia talis unio non sufficit nisi alius modus unionis concurrat.

Ad illud quod obicitur de communicatione idiomatum, dicendum quod verum est quod ille homo cognoscit Verbum sapientia increata ; sed, quamvis idiomata communicentur illi homini, non tamen communicantur animae Christi. Nos autem non quaerimus nunc de cognitione quae detur illi homini per idiomatum communicationem, sed quae competit secundum naturam animae a Verbo assumptae.

PrevBack to TopNext