Text List

III, D. 14, A. 1, Q. 3

III, D. 14, A. 1, Q. 3

Utrum anima Christi in cognoscendo Deum defigat aspectum in ipsum lumen aeternum an in aliquid infra ipsum.

Tertio quaeritur, utrum anima Christi in cognoscendo Deum defigat aspectum in ipsum lumen aeternum an in aliquid infra ipsum.

Rationes Principales

Et quod non videat ipsum fontem luminis, videtur. Primae ad Timotheum 6, 16 : "Lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest". Ergo Christus, secundum quod homo, nunquam Deum in sua luce vidit nec v.idere potest.

Item, Ioannis 1, 18 : "Deum nemo vidit unquam" ; super illud locum dicit Chrysostomus : "Solus Filius eum vidit et Spiritus Sanctus. Qui autem creabilis est naturae qualiter videre potest increabilem" ? Si ergo anima Christi nec est Filius nec Spiritus Sanctus, sed magis creatura, non videtur quod illam lucem videat in se ipsa.

Item, quantum distat finitum ab infinito, tantum distat creatura a Creatore ; sed propter infinitam distantiam nulla virtus finita potest cognoscere Deum ut immensum : ergo pari ratione pr6pter infinitam distantiam nulla virtus creata poterit cognoscere et videre lumen increatum per se ipsum.

Item, sicut ad cognitionem comprehensionis requiritur commensuratio quaedam, ita ad cognitionem a parte visionis requiritur assimilatio congrua ; sed quae in imllo conveniunt non possunt assimilari : ergo Creator non potest a creatura in se ipso videri, cum nihil habeant commune.

Item, multo plus excedit claritas divinae lucis oculum animae Christi quam sol excedat claritatem oculi materialis ; sed oculus noster materialis non potest intueri lumen corporale in fonte propter excellentiam : ergo nec intellectus Christi.

Item, fons aeterni luminis in se ipso est infinitus et immensus ; sed finitum non potest super infinitum : ergo, ctim virtus animae Christi sit finita, non poterit actus eius se protendere usque ad ipsum : ergo non poterit ipsum cognoscere in se ipso. Ergo videtur quod nec anima Christi nec alia anima cognoscat Deum in claritate sua.

Sed contra : Super illud II ad Corinthios 3, 18 : "Nos revelata facie", Glossa : "Christus est imago Patris eadem cum illo, in quem tendimus, scilicet ut eum in essentia videamus". Si ergo Christi anima habet ad quod nitimur pervenire, ergo Deum videt in substantia et natura.

Item, plus est uniri alicui in unitatem personae quam in unionem facientem cognitionem ; sed anima Christi Verbo aeterno immediate unita est in unitatem personae : ergo multo fortius ipsi veritati. et luci Verbi unitur per cognitionem ipsius in se : ergo sine aliquo medio Deum videt.

Item, in cognitione conclusionum non est quies, sed solum in cognitione principiorum : et ratio huius est, quia anima cognoscit conclusiones per medium, principia vero cognoscit sine medio. Si ergo anima Christi cognoscit Deum mediante aliquo, ergo non quiescit in cognitione Dei ; et si non quiescit in Deo, cum Deus sit finis ultimus, non est beata. Si ergo beata est, necessario sequitur quod cognoscat divinam lucem in se ipsa ; pari ratione et omnis anima beata.

Item, intellectus comprehensoris tantum elevatur quantum affectus, quamvis caecus sit in via propter caecitatem ignorantiae ; sed Christus fuit. perfectissimus comprehensor : cum ergo ipse diligeret summam Dei bonitatem in se ipsa, omni effectu circumscripto, pari ratione lucem et veritatem in se ipsa videbat absque medio.

Item, aut immediate videt aut per medium. Si immediate, habeo propositum. Si per medium, aut per medium proportionabile aut improportionabile. Si per medium improportionabile, ergo potius impeditur quam iuvetur. Si per medium proportionabile, contra : aut est creatum aut increatum ; increatum non, quia illud est unum solum ; si creatum, ergo creatura potest esse proportionabilis Creatori ; et si hoc, cum nihil aliud impediat quin creatura possit videre Deum in sua substantia, restat quod anima Christi sic eum videre poterat et videbat.

Item, si per medium, aut illud est superius anima Christi beata aut inferius. Si inferius, ergo immediatior est anima Christi Deo quam sit illud quod tu dicis medium : ergo, illo circumscripto, melius videbit Deum. Si superius, ergo aliquid est excellentius. natura humanae mentis in Christo. Sed hoc est impossibile, quia omnia sunt subiecta pedibus eius. Restat igitur quod anima eius immediate et in ipso fonte videbat et videt lumen aeternum. His etiam rationibus idem ostendi potest de qualibet anima beata.

Conclusio

Anima Christi et aliae animae beatae vident ispum luminis fontem

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui voluerunt dicere quod Deus a nulla creatura videbitur nec videtur in sua essentia vel natura, sed videbitur in claritate sua, cum tantus sit fulgor ipsius immensitatis luminis quod ad contuitum illius substantiae nullus oculus creaturae possit pertingere. Hunc errorem evacuat Gregorius, in Moralibus, tractans illud Iob 28, 21 : "Abscondita est ab oculis omnium viventium", ubi ait sic : "Fuerunt qui dicerent in illa regione beatitudinis in claritate sua Deum conspici et in natura non videri ; sed non est aliud claritas, aliud natura, sed ipsa natura est claritas et ipsa claritas est natura". Et ideo iste error non multum rationabilis est, quia male intelligit lumen aeternum, in quo non differt essentia luminis et ipse actus lucendi.

Et ideo fuerunt alii moderniores qui dixerunt a nulla creatura posse aspici lumen aeternuni in fonte suae claritatis, sed in quibusdam condescensionibus et theophaniis, et hoc propter improportionabilitatem oculi ad illam summam lucem quae potius sua immensitate opprimeret quam delectaret oculum creaturae, quae se habet ad ipsam sicut oculus noctuae ; et ideo oportuit quod Deus se contemperaret ipsi animae sicut sol contemperatur oculo mediante nube. Sed hic modus dicendi non minus a veritate deviat quam praecedens. Unde etiam ipsum improbat magister Hugo, Super Angelicam hierarchiam : "Quid est, inquit, theophaniis Deum videri et extra illas non videri nisi nunquam vere videri ? Si enim sola imago semper videtur, veritas nunquam videtur. Tollant ergo phantasias suas, quibus lumen mentium nostrarum obtenebrare nituntur, neque nobis Deum nostrum simulacris exterminationum suarum intersepiant, quia nos sicut nec satiare potest aliquid praeter ipsum, sic nec sistere potest aliquid usque ad ipsum".

Et ideo, his duobus modis tamquam erroneis abiectis, dicendum est tertio modo vere et catholice quod anima Christi beatissima et aliae beatae animae vident ipsum luminis fontem, in quo reficiuntur, quiescunt, delectantur et quodam modo a claritate illius luminis absorbentur, ut Deus ab eis undique conspiciatur et videatur etiam in ipsis ; et hoc potissime verum est in anima Christi. Et ideo concedendae sunt auctoritates et rationes ad hanc partem inductae.

Ad intelligentiam autem auctoritatum adductarum in contrarium et consimilium notandum est quod quinque modis habent exponi aitctoritaies Sandorum quae videntur dicere Deum in sua substantia non posse videri. Primo modo sic : non potest videri, scilicet viribus nostris, potest tamen munere Dei. Unde super illud ad Timotheum 6, 16 : "Lucem habitat inaccessibilem", Glossa : "Inaccessibilis est viribus nostris, accessibilis muneribus suis". Secundo sic : non potest videri substantia, scilicet in via. Unde super illud I ad Timotheum 6, 16 : "Quem nullus hominum videre potest", Glossa : "Poterit autem aliquando". Et sic illud Exodi 33, 20 : "Non videbit me homo et vivet". Tertio modo sic : non potest substantia videri, id est plene comprehendi. Unde super illud Iob 11, 7 : "Forsitan vestigia Dei comprehendes" ? Glossa : "Eius essentia a nullo plene videbitur", plene, scilicet circumscribendo. Quarto modo sic : non potest videri substantia, id est ratio substantiae. Unde ad Romanos 1, 19 : "Quod notum est Dei", Glossa : "Ratio substantiae eius latet omnem creaturam" ; et hoc modo potest dici Trinitas sibi soli nota esse. Quinto modo sic : nemo Dei substantiam novit, vel aliquid tale, "quia non facit nosse". Matthaei 24, 36 : "De die autem illa et hora nemo novit, neque angelus" etc., sicut fovea caeca dicitur, quia non manifestat quod habet in se. Et sic dicit Chrysostomus quod angeli non vident quid sit Deus.

Ad Rationes

Et sic patent duae auctoritates, quia prima currit secundum primum modum et secunda secundum quartum modum vel quintum.

Ad illud quod obicitur, quod tantum distat finitum ab infinito etc., dicendum quod distantia dicitur contra convenientiam ; convenientia autem invenitur in triplici differentia, quantum ad praesens sufficit. Est enim convenientia commensurationis sive adaequationis et convenientia participationis alicuius communis et convenientia ordinis. Dico igitur quod, si distantia dicatur per privationem convenientiae adaequationis et participationis, infinita est distantia creati ad increatum sicut infiniti ad infinitum. Si vero dicatur distantia per privationem convenientiae ordinis, dicendum quod falsum est, quia creaturae immediate ordinantur ad Deum sicut ad principium et sicut ad finem, maxime creatura rationalis. Ad simplicem autem contuitum sufficit quod sit convenientia ordinis, sed ad cognitionem comprehensionis requiritur convenientia secundum quamdam aequalitatem sive adaequationem. Et ideo non sequitur, quodsi anima creata non possit comprehendere infinitatem, quod non possit intueri luminis fontem. Et per hoc patet sequens. Quod enim dicit quod ad cognitionem requiritur assimilatio, dicendum quod non oportet quod sit assimilatio in natura tertia, sed sufficit quod unum sit similitudo alterius, sicut in primo libro fuit determinatum, distinctione prima, tertia et trigesima quinta.

Ad illud quod obicitur, quod excedit oculum lumen illud, dicendum quod est excellentia conservans et est excellentia corrumpens. Excellentia : conservans est in spiritualibus, sed corrumpens in obiectis corporalibus ; et ratio huius in primo libro est reddita et a parte obiecti et a parte modi comprehendendi : et ideo non est simile.

Ad illud quod obicitur, quod finitum non potest supra infinitum, dicendum quod anima in cognoscendo Deum plus est in suscipiendo quam in agendo, immo omnis potentia animae respectu Dei se habet in ratione passivi, nedum potentia cognitiva active, quae de sua ratione dicit quodam modo. passionem, sicut dicit Philosophus et Priscianus. Et ideo, cum intelligit Deum, non agit anima in Deum, sed Deus influit in animam, in qua influentia Deus condescendit per gratiam et anima elevatur et efficitur deiformis. Et ipsa deiformitas est dispositio reddens oculum animae aptum ad videndum Deum, non quia facit proportionabilem quantitatem, quia semper illud lumen excedit in infinitum, sed quia facit proportionabilem qualitatem, quia datur ipsi animae aliquid, utpote similitudo, quod ipsam animam. et intellectum animae, cum Deo facit similem, reddit intelligentem. Et si tu obicias, quod, licet visio et recognitio incipiat a passione, completur tamen in actione, cum ad visionem duo concurrant : receptio et iudicium, in ilium autem fontem luminis nulla potest creatura agere, quoniam ipsum a nullo potest pati ; similiter de illo fonte luminis et veritate summa nullus potest iudicare, sicut dicit Augustinus, De vera religione, et ipsa ratio dictat, cum iudicans aliquo modo praesideat iudicato ; nullo modo videtur sustineri posse quod anima Christi vel alia anima beata intueatur ipsum superni luminis fontem : ad hoc respondendum est quod, etsi ad perfectionem cognitionis aliquo modo concurrat, non solum passio, sed etiam actio, non tamen concurrit actio, quae quidem fit per aliquam influentiam vel impressionem ipsius cognoscentis in cognoscibile, sed solum per quamdam protensionem. Sicut etiam patet in dilectione, cum amo aliquem, anima amando aliquo modo agit, nihil tamen influit in amatum, nec dilectum aliquid patitur vel recipit ab amante. Sic intelligendum est in cognitione. Similiter, cum dicimus visionem sive cognitionem perfici in iudicio, dicendum quod verum est ; sed ad hoc quod videamus Deum non oportet quod de ipso iudicemus in se, sed sufficit ad claram visionem ab ipso fonte luminis illuminari et illuminatum oculum in ipsum protendere intuendo et iudicare de ipso intuitu, cum non possit attingere ad hoc ut de ipsa summa veritate iudicet, sed secundum ipsam iudicet anima de se ipsa et de sua cognitione. Nihil tamen impedit aliquo modo accipiendo iudicium secundum quod requiritur ad visionem, quin possit concedi quod anima beata certissime iudicet illud esse summum lumen quod intuetur, sicut in primo libro fuit habitum. Et huic non repugnat verbum Augustini. Quantumcumque enim sive intuitus sive iudicium videatur in se habere naturam actionis, tamen respectu Dei vel divini luminis, a quo causatur, est passio et effectus. Unde quod anima videat Deum in se, hoc non est quia anima possit supra Deum, sed magis quod Deus possit supra ipsam, adeo ut anima per divinam potentlam et influentiam elevetur supra ipsam. Haec autem quae dicta sunt de anima Christi generaliter, valent ad quaestionem de visione Dei, similiter quae sequuntur.

PrevBack to TopNext