Text List

III, D.14, A. 1, Q. 2

III, D.14, A. 1, Q. 2

Utrum anima Christi in cognoscendo comprehendat ipsum Verbum Dei unitum.

Secundo quaeritur, utrum anima Christi comprehendat ipsum Verbum sibi unitum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Primo, per auctoritatem Apostoli ad Colossenses 2, 9 : In quo plenitudo Divinitatis corporaliter inhabitat, loquitur de Christo ; sed ita cognoscit anima Christi Verbum sibi unitum sicut habitat in ea : cognoscit ergo omnem plenitudinem eius ; et hoc non est aliud quam quod comprehendere : ergo etc.

Item, hoc ipsum dicit Damascenus: "In incarnatione Verbi aimus omnem naturam Divinitatis in una suarum hypostaseon incarnatam esse". Ergo totum Dei Verbum unitum est humanae naturae in Christo ; sed eo modo natum est ab anima Christi cognosci per quem modum potuit uniri : ergo, si totum potuit uniri, videtur quod in totum habeat cognosci. Sed hoc est comprehendi : ergo etc.

Item, Isidorus, De Trinitate : "Trinitas sibi soli nota est et homini assumpto". Aut ergo loquitur de notitia qualiscumque visionis aut perfectae comprehensionis. Si primo modo loquatur, falsum est, quia multis angelis et hominibus est nota. Loquitur ergo de cognitione comprehensionis : ergo etc.

Item, simplex cum attingitur, totum attingitur, pro eo quod non quod habet partem et partem. Si ergo Verbum increatum est simplicissimum, videtur quod totum et totaliter ab anima Christi attingatur, si aliquo modo attingitur ; sed attingitur aliquo modo : ergo comprehenditur. Si tu dicas, quod non valet, quia infinitum est et ideo incomprehensibile - contra : sicut vere est infinitum, ita vere est simplex illud Verbum aeternum : ergo sicut ponitur incomprehensibile ratione immensitatis, ita deberet comprehendi ratione simplicitatis.

Item, anima Christi cognoscit ipsum Verbum ; aut ergo aliquid est de claritate et veritate et pulcritudine quod non cognoscat aut nihil. Si aliquid, ergo in Deo est aliquid a Christo cognitum et aliquid incognitum : ergo aliquid et aliquid, et ita pars et pars ; quod non est intelligibile. Si nihil est omnino quod non cognoscat, quia totum est idem ibi, videtur quod totaliter intra suam cognitionem Deum claudat. Et hoc est Deum comprehendere : ergo etc.

Item, si anima Christi non cognoscit ipsum Verbum in sua tota plenitudine, adhuc deficit a cognoscendo aliquid de Verbo cognoscibile : potens ergo est in cognitione illa proficere : ergo, cum desideret Deum perfecte nosse, videtur quod desiderium animae Christi non sit impletum, et quod ipsa non pervenerit ad beatitudinis statum perfectum.

Item, ille solus est beatus qui comprehendit quod nos credimus et speramus ; sed nos credimus ipsam Verbi immensitatem : si ergo Christus est et fuit beatus, videtur quod ipsam immensitatem Verbi comprehendat.

Sed contra : Damascenus: "Hoc solum intelligitur de Deo, quod incomprehensibilis est". Sed, si anima Christi ipsum comprehenderet, intelligeret ipsum non incomprehensibilem, sed comprehensibilem : si ergo hoc a nemine potest intelligi, non potest Verbum increatum ab anima Christi comprehendi.

Item, Augustinus, De videndo Deo : "Illud comprehenditur cuius fines circumscribi possunt". Sed fines divinae immensitatis a nullo circumscribi possunt : ergo Deus a nulla anima potest comprehendi.

Item, omne quod comprehenditur est finitum comprehendenti. Ergo quod comprehenditur a finito ei finitum ; et nihil est finitum finito nisi quod est finitum simpliciter ; sed Deus est infinitus simpliciter ; anima Christi, cum sit creatura, est finita : ergo non potest comprehendere immensitatem Verbi sibi uniti.

Item, quod comprehendit alterum est maius illo vel saltem ei aequatur, alioquin ipsum claudere intra se non posset ; sed impossibile est creaturam nec per unionem nec per alium modum aequari Creatori : ergo impossibile est quod comprehendat Creatorem : ergo anima Christi Verbum sibi unitum non comprehendit. His eisdem rationibus ostendi potest quod nulla anima.

Item, Verbum increatum sic est unitum animae Christi quod posset uniri alteri, sic habitat in ipsa quod in multis aliis. Ergo sic est in anima sibi unita quod etiam est extra, cum sit ubique : ergo semper excedit ipsam animam assumptam : ergo, si tantum vel plus est extra quam intra, videtur quod anima Christi non includat ipsum ac per hoc non comprehendat.

Item, si anima Christi posset Verbum increatum comprehendere, posset per consequens aliquid maius cogitare : omni enim cuius terminos cognoscimus possumus intelligere aliquid addi ; sed "Deus est quo maius cogitari non potest", ut dicit Anselmus: ergo Verbum unitum animae Christi, si comprehenderetur ab ipsa, non esset Deus. Sed est Deus : ergo non comprehenditur.

Conclusio

Deus ab anima Christi et a quocumque intellectu finito non comprehenditur totaliter, licet cognoscatur totus.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt quod Verbum increatum et ipse Deus non solum ab anima Christi, sed etiam ab aliis animabus beatis habet comprehendi et aliquo modo est incomprehensibilis. Comprehendi enim habet quantum ad essentiam, ut dixerunt, quae est finita, et ideo finita, quia in se ipsa simplex et perfecta ; dicitur autem et est incomprehensibile quantum ad potentiam, quae respicit infinita ; nunquam enim potest in tot quin in plura. Et per hoc dissolvere voluerunt auctoritates Sanctorum et Scripturae quae videntur invicem repugnare. Aliquando enim dicitur quod Deus est incomprehensibilis ; aliquando dicitur quod Beati habent cognitionem comprehensionis et sunt comprehensores. Sed iste modus dicendi in primo libro improbatits fuit, quia impossibile est quod potentia excedat essentiam. Unde impossibile est potentiam esse simpliciter infinitam, substantia et essentia existente finita. Et ibidem multipliciter ostenditur quod divinum esse non solum in relatione ad nos, sed etiam in se ipso habet immensitatem. Et ideo iste modus dicendi stare non potest ; et qui hoc primo dixit postmodum retractavit.

Alii vero dicere voluerunt quod anima Christi, etsi sit finita, tamen ob gratiam unionis sublimatur ad aliquid infinitum : habet enim aliquid, quod est supra omnem creaturae gradum et quo nihil potest cogitari excellentius ; et ex illa parte potest comprehendere Verbum sibi unitum, et hoc est etiam ipsius solius proprium. Et pro tanto dicunt dixisse Isidorum quod "Trinitas nota est sibi soli et homini assumpto". Sed nec illud stare potest, quia, quamvis gratia unionis dicat aliquid infinitum ratione alterius extremi, tamen ratione animae unitae semper dicit quid finitum et rem virtutis finitae, quoniam anima Christi manet infra terminas creaturae. Et si est virtutis finitae, quomodo potest immensitatem comprehendere rei omnino infinitae et excedentis eam in infinitum ?

Et propterea est tertius modus communior, probabilior et certior, quod nec anima Christi nec aliqua creatura comprehendere potest immensitatem Verbi increuti sive ipsius Dei, et tamen ipsum totum cognoscit. Et possunt ista duo simul stare, immo necesse est ponere, quamvis difficile sit intellectui nostro capere. Si enim vere ponimus Deum simplicem, immo quia necessarium est sic credere et ponere, si cognoscitur, iam non secundum partem et partem, sed totus cognoscitur. Rursus, si Deum ponimus immensum, quia hoc credimus et fatemur, necesse est ponere quod nunquam ab intellectu finito comprehendatur totaliter ; et sic Deus a quacumque creatura ipsum cognoscente totus cognoscitur, sed tamen non totaliter.

Si autem quaeratur, quomodo illud posset intelligi, dicendum quod difficillimu est intelligere, quia plus reperitur in creaturis de dissimilitudine quam de similitudine. Intelligamus tamen, gratia exempli aliquem oculum, cuius aspectus non sit omnino clarus, et intelligamus aliquod parvum album, tamen intensum in luminositate et claritate coloris. Oculus ille videbit illud album totum, tamen eminentiam illius albedinis non comprehendit ; sic suo modo in proposito intelligendum est. Sed non modica est hic dissimilitudo, quia in illo albo qualitas differt a claritate, in Deo autem est omnino idem. Et ideo aliud exemplum consuevit poni in puncto, qui ratione suae simplicitatis totus attingitur ab una linea, non tamen comprehenditur, quia potest infinitas Iineas terminare. Sed nec adhuc est illud simile, quia in puncto aliud est virtus, aliud essentia ; non sic est in Deo, in quo est omnino idem. Et ideo tertium exemplum ponendum est in substantia spirituali, quae est imago Dei : quia ipsa tota est in una parte corporis et tamen in illa non definitur, quia ratione suae simplicitatis sic est tota in illa quod tota est extra illam in parte altera ; sic et Deus in una creatura totus et totus extra. Per hunc etiam modum oportet intelligere circa potentiam intellectivam. Sed hoc melius intelligitur ratiocinatione quam exemplorum suppositione. Si quis enim videt quod in Deo simplicitas non opponitur infinitati, videre potest quomodo Deus potest cognosci totus et tamen non comprehendi.

Propter quod nota quod infinitum accipitur secundum quantitatem, ut dicit Philosophus ; Augustinus autem dicit quod est "quantitas molis et quantitas virtutis" ; et ita secundum utrumque potest accipi infinitum, sed differenter. Quoniam enim quantitas molis est partibilis et super partibile fundata, ideo infinitum secundum hanc quantitatem oppositionem habet ad simplex, et impossibile est quod aliquid idem et secundum idem sit simplex et infinitum. Quoniam vero quantitas virtutis reperitur in simplicibus, immo quanto aliquid simplicius, tanto potentius, hinc est quod infinitum secundum hanc non repugnat simplici, immo necessario sequitur quodsi aliquid est simplicissimum, quod aliqliid sit infinitissimum. Clare igitur potest videri quod in Deo secundum idem potest esse summa simplicitas et summa infinitas. Et ideo vera est positio praedicta quod Deus totus videtur, sed tamen non comprehenditur ab aliqua creatura, nec unita nec separata. Et concedendae sunt rationes ad partem istam.

Ad illud quod obicitur, quod plenitudo Divinitatis habitat in Christo, et de Damasceno, quod tota est incarnata, dicendum quod Apostolus in illo verbo vult ostendere personalem unionem, quae est in Christo et in nullo alio, quia persona divina plena et perfecta non solum animae, sed etiam corpori Christi fuit unita. Et Damascenus hoc ipsum vult dicere : per hoc quod dicit omnem intelligit divinam naturam ut perfectam. Ex hoc tamen non potest inferri cognitio comprehensionis, quia, sicut tactum est, in illa plenitudine est simplicitas, ratione cuius potest habitare et uniri rei finitae ; est nihilominus et infinitas, ratione cuius necessatio habet excedere et impossibile est comprehendi. Et sic patet quod illud procedit ex insufficienti ; plus enim dicit comprehensio quam cognitio plenitudini vel perfectionis. Supra enim cognitionem addit inclusionem sive conterminationem vel commensurationem quodam modo dicendi.

Ad illud quod obicitur de Isidoro, quod Trinitas nota est sibi soli et homini assumpto, dicendum quod non vult excludere omnem cognitionem, sed perfectam cognitionem Dei attribuere sibi ipsi et naturae assumptae. Ipsi namque Trinitati attribuit perfectam cognitionem simpliciter, sed homini assumpto in genere creaturae. Illa enim anima creata inter ceteras creaturas cognoscit limpidissime et ita perfecte sicut unquam potuit capere. Unde propter familiarissimam cognitionem quam habet illa anima inter creaturas dicit Isidorus quod ei soli nota est Trinitas, magis auctoritate loquens quam per praecisionem.

Ad illud quod obicitur, quod simplex totum attingitur, dicendum quod verum est, totum, id est non secundum partem et partem ; in simplici enim non est dicere totum nisi per privationem compositionis partium. Sed ex hoc non sequitur quod comprehendatur, quia, sicut dictum est, simul cum simplicitate stat infinitas, quae non patitur aliquid Dei omnino videri perfecte a creatura. Nec valet quod obicit, quod ita deberet dici comprehensibile propter simplicitatem sicut incomprehensibile propter immensitatem. Nam ad immensitatem de necessitate sequitur incomprehensibilitas de ipsa nominis ratione primaria, ad simplicitatem non. Tanta enim potest esse simplicitas quod, nedum quod ipsa faciat comprehendi, immo propter suam excellentiam reddat incomprehensibilem.

Ad illud quod obicitur, quod aliquid latet de Deo etc., dicendum quod non est intelligendum in Deo sicut intelligitur in aliqua re composita, cuius una pars non apparet et alia manifestatur, quoniam in divina essentia non est aliquid et aliquid, sed est aliquod unum quod aequivlet infinitis. Unde quidquid illud sit quod anima de Deo videt, sic illud videt quod tamen comprehendere non potest ; unde idem ipsum latet et patet : patet quidem ad intuendum, sed latet ad comprehendendum. Sicut si quaeratur : cum Deus est in lapide, estne aliquid Dei extra lapidem et aliquid intra ? dicendum quod non est secundum aliquid sui extra et secundum aliquid sui intra, sed totus intra et totus extra. Sic et in proposito intelligere oportet.

Ad illud quod obicitur, quod, si non comprehendat, adhuc potest proficere in cognitione Dei, dicendum quod illud non sequitur, pro eo quod status est in profectu cognitionis aliquando ex parte rei comprehensae, quae non potest melius cognosci, aliquando ex parte comprehendentis, qui non est natus melius cognoscere ; et sic est status in Christo et in aliis Beatis. Sed aliter in Christo quam in aliis, quia Christus ita perfecte cognoscit sicut unquam capere potuit, sed alii Sancti ita perfecte sicut dispositi fuerunt per merita gratiae ; nec possunt ultra proficere, quia non sunt in statu merendi, nec ultra desiderare amplius habere quam habeant, propter illius summi Boni. sufficientiam et affectionem ordinatam secund um summae iustitiae regulam et libram ; sed quiescunt quiete perfecta, quia tenent eum quem desiderabant.

Ad illud quod ultimo obicitur de comprehensione, dicendum quod comprehendere dicitur tripliciter : uno modo idem quod caritate adhaerere ; et sic accipit Bernardus, Ad Eugenium : "Si sanctus es, comprehendisti". Alio modo idem est quod clare videre et. perfecte amare, sicut ad Philippenses 3, 12 : Si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum. Tertio modo comprehendere est idem quod terminos rei claudere : sic Deus est incomprehensibilis. Cum ergo dicitur quod Sancti sunt comprehensores in patria et quod Christus fuit comprehensor, dicendum quod medio modo accipitur, et sic habet veritatern. Nam Christus videt Dei immensitatem nec tenet hoc fide, sed certissima cognitione, hoc est, novit Deum immensum. Et si tu quaeras, utrum positive vel privative, dicendum quod quodam modo positive, quodam modo privative : positive, quantum se extendit capacitas suae intelligentiae ; privative deinceps. Admiratur enim illam summam profunditatem immensitatis divinae, sicut dicit Propheta : Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext