Text List

III, D. 14, A. 2, Q. 1

III, D. 14, A. 2, Q. 1

Utrum anima Christi eadem cognitione qua cognoscit Verbum cognoscat alias res in Verbo.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum anima Christi eadem cognitione qua cognoscit Verbum cognoscat alias res in Verbo.

Rationes Principales

Et quod eadem, videtur. Augustinus, Super Genesim ad litteram, dicit quod angeli tripliciter cognoverunt res, videlicet in Verbo, in se ipsis, in proprio genere. Ergo cognitio, quam angeIus habet in Verbo de re, distincta est a cognitione, quam angelus habet de re in se ipso ; sed angelus in se ipso cognoscit res per speciem aliquam sibi datam : ergo videtur quod ea cognitione quae est in Verbo cognoscat res, non mediante aliqua similitudine ipsius rei praeter illam quae est in Verbo : ergo eadem cognitione qua cognoscit Verbum, cognoscit rem aliam in Verbo.

Item, Verbum est sufficiens ratio cognoscendi omnia alia a Verbo : tamquam exemplar est ratio cognoscendi exemplatum ; sed cognoscere sufficientem rationem alterius, hoc non est aliud quam cognoscere ipsam rem : eadem enim Christi habuit in Verbo est cognitio rationis cognoscendi et ipsius rei cognitae : ergo eadem cognitione qua anima cognoscit Verbum cognoscit res alias a Verbo.

Item, melius cognoscitur res in divino exemplari quam cognoscatur in se, melius etiam cognoscitur per divinum exemplar quam cognoscatur per propriam similitudinem ; sed eadem cognitione, qua quis cognoscit similitudinem rei, cognoscit ipsam rem : ergo etc.

Item, si similitudo rei in speculo nullo modo differret ab ipso speculo, eadem cognitione, qua cognosceretur ipsum specuIum, cognosceretur ipsa similitudo rei et ipsa res : ergo, cum in Verbo aeterno non differat similitudo rei ab ipso - nam ipsum est exemplar et ratio cognoscendi - videtur quod eadem cognitione, qua quis novit Verbum, cognoscit et res in Verbo. Igitur anima Christi per eumdem habitum cognitionis cognoscit Verbum et alia in ipso.

Item, si anima Christi cognosceret rem in Verbo per alium habitum et aliam similitudinem quam cognoscat ipsum Verbum, aut illa similitudo esset una aut multae. Una non potest esse, quia unaquaeque res creata habet similitudinem sibi propriam in genere creaturae. Si multae ergo, cum non sit status in multis, sed in uno, cognitio aliarum rerum a Verbo in ipso Verbo non spectaret ad cognitionem gloriae, in qua est status et quies. Igitur, si hoc est inconveniens, restat quod eodem habitu cognitionis, quo cognoscitur ipsum Verbum, cognoscantur et alia in Verbo, tam ab anima Christi quam ab alia anima beata.

Sed contra : Sicut materia se habet ad formam, ita intellectus possibilis se habet ad res quas cognoscit ; sed impossibile est quod summum ens det esse ipsi materiae nisi imprimendo aliquam formam creatam ipsi materiae diversam a se : ergo impossibile est quod summum lumen faciat intellectum possibilem aliquid actu intelligere, nisi imprimat ei speciem et similitudinem ipsius rei cognitae : ergo cognitio aliarum rerum a Verbo in ipso Verbo aliquid plus exigit quam cognitionem ipsius Verbi et est per aliam rationem cognoscendi quam sit cognitio ipsius Verbi.

Item, ad hoc quod intellectus aliquid intelligat necesse est ipsum assimilari rei cognitae. Ergo, cum cognoscit alia a Verbo, necesse est ipsum assimilari non solum ipsi Verbo, sed etiam aliis a Verbo ; sed aliis a Verbo non potest assimilari nisi per susceptionem similitudfoum aliarum : ergo ad hoc quod intellectus aliquis creatus, sive Christi sive alius, cognoscat alias res in Verbo, non sufficit cognoscere ipsum Verbum.

Item, si aspicerem ad aliquam rem, aggeneraretur in me similitudo illius rei ; similiter, si aspicerem ad speculum, non solum aggeneraretur in me similitudo speculi, sed etiam similitudo rei. Ergo, si Verbum aeternum continet in se ideas rerum omnium, ita generabuntur similitudines rerum in anima aspiciente ipsum sicut si anima contueretur ipsas res : ergo videtur quod res in Verbo non tantum cognoscitur ab intellectu creato per ipsum Verbum, sed etiam per similitudines impressas : ergo per cognitionem aliam et aliam.

Item, contingit cognoscere ipsum Verbum ut lucem et contingit cognoscere ipsum ut exemplar - tunc autem cognoscitur Verbum ut lux quando cognoscitur in se ; tunc autem cognoscitur ut exemplar quando in ipso cognoscuntur alia - sed impossibile est cognoscere ipsum Verbum-lucem quin infundatur nobis lumen, quod facit nos conformes ipsi luci : ergo impossibile est ipsum cognoscere ut exemplar, quin infundatur nobis cognitio quae facit nos conformes ipsis aeternis ideis et rationibus : ergo nec anima Christi alio modo quam in isto cognovit. Si tu dicas quod idem est et quod assimilatur ipsi Verbo ut luci et Verbo ut exemplari - contra : possibile est cognoscere ipsum Verbum et tamen non cognosceretur res cuius Verbum est exemplar : ergo videtur quod alia sit ratio per quam quis conformatur ipsi Verbo ut luci et ipsi Verbo ut exemplari.

Item, intelligamus quod aliquis in Verbo cognoscat rem aliquam videndo ipsum Verbum, et post desinat videre, sicut fuit in raptu Pauli ; possibile est talem, postquam desiit videre ipsam Verbi essentiam, habere memoriam eius quod vidit in Verbo ; hoc autem non esset nisi res in Verbo cognosceretur alia cognitione quam ipsum Verbum : ergo anima Christi et omnis alia anima, si cognoscit res in Verbo, hoc non est per eamdem cognitionem, sed per cognitionem aliam et aliam.

Conclusio

Anima Christi eodem habitu, quo cognoscit Verbum, cognoscit res in Verbo, existente sola differentia quoad respectum.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod habitus cognitionis numerari habet penes rationem cognoscendi. Quoniam ergo Verbum aeternum est sufficientissima ratio cognoscendi omnia alia a se - quod patet, quia se ipso cognoscit omnia - ad hoc quod aliquis cognoscat res in Verbo non oportet in ipso esse geminam cognitionem ipsius Verbi et ipsius rei cognitae ; geminam, dico, quantum ad habitum cognoscendi, propter hoc quod habens deiformitatem gloriae, per quam cognoscit ipsum Verbum, habet unde assimiletur ipsi Verbo, quod est perfecta ratio cognoscendi omnia alia, et ita, cognoscendo Verbum, habet habitum quo possit cognoscere alia, ita quod habitus ille, prout dicitur esse Verbi et aliorum a Verbo, non differt nisi sola comparatione. Per idem enim quod ipsum Verbum aeternum est lux et veritas in se, est exemplar aliarum rerum ; et ideo qui habet unde conformetur ipsi summae veritati, habet unde conformetur rationi cognoscendi omnia. Quoniam ergo Verbum aeternum per idem est ratio cognoscendi se et alia, ideo dico quod anima Christi eodem habitu, quo cognoscit ipsum Verbum, cognoscit res in Verbo, existente sola differentia quantum ad comparationem sive respectum. Concedendae igitur sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod necesse est intellectum posslbilem formari ad similitudinem rei intellectae etc., dicendum quod non est simile, quia, quamvis Deus nullius possit esse forma perfectiva, potest tamen esse forma exemplaris et ratio cognoscendi. Ideo, quamvis non perficiat materiam per se ipsum, dando ei esse et complementum, potest tamen per se ipsum intellectum facere cognoscere aliud quodcumque creatum. Et si tu obicias, quod necesse est adhuc intellectum possibilem aliquo modo formari ad hoc quod aliquid intelligat in actu, dicendum quod sic est in proposito. Formatur enim ab aliquo, sed hoc non est aliud quam ipsa influentia luminis aeterni, per quam efficitur deiformis et conformis ipsi Verbo, quod est ratio cognoscendi alia ; et ideo per consequens efficitur in actu respectu aliorum cognoscibilium a Verbo, et per similitudinem Verbi, quod quidem Verbum est similitudo omnium, efficitur quodam modo similis omnibus. Ideo non oportet ei dari novum habitum ad cognoscendum.

Et per hoc patet responsio ad sequens quod obicit, quod necesse est cognoscens assimilari cognoscibili, quoniam assimilatio, quae sufficit ad cognitionem, non tantum est per speciem acceptam a re vel etiam per speciem appropriatam ipsi rei, verum etiam per assimilationem ad illud quod est ratio cognoscendi cetera.

Ad illud quod obicitur, quod, si aspicerem ad rem, aggeneraretur in me similitudo rei, et similiter, si ad speculum, aggeneraretur in me similitudo speculi et ipsius rei, dicendum quod, si in speculo non differret similitudo rei ab ipsa forma speculi, non oporteret quod in me aggeneraretur alia similitudo cognoscendi respectu ipsius speculi et respectu ipsius rei relucentis in speculo. Et sic intelligendum est in proposito, quoniam idea in Deo nihil aliud est quam ipsa veritas aeterna, sicut ostensum fuit in primo libro.

Ad illud quod obicitur, quod impossibile est me lucem cognoscere aeternam quin fiam ei conformis per influentiam luminis, dicendum quod hoc verum est ; sed, quia Deus per idem ipsum, quod est lux in in se, est exemplar aliarum rerum, ideo non oportet quod per aliud et aliud fiam conformis ipsi ut est lux et ut est exemplar, sed per idem alio modo se habens. Idem enim lumen gloriae habilitat ipsam animam ad cognoscendum ipsum Verbum aeternum, in quantum lumen comparatur ad ipsum Verbum sub ratione lucis ; idem etiam habilitat ipsam animam ad cognoscendum alia a Verbo in ipso Verbo, in quantum comparatur ad ipsum Verbum ut est exemplar aliorum. Et quia Verbum est exemplar voluntarie repraesentans, ideo lumen illud non comparatur nisi ad illa quae ipsum divinum exemplar repraesentat voluntarie, hinc est quod per illud lumen, etsi cognoscat Verbum, non oportet quod cognoscat omnia alia a Verbo quorum ipsum Verbum est exemplar. Et si tu obicias quod, quamvis in Deo idem sit sapientia et bonitas, tamen aliud et aliud est in me per quod ego conformor divinae sapientiae et bonitati : ergo pari ratione aliud erit per quod conformatur intellectus ipsi Verbo secundum quod lux et secundum quod exemplar, dicendum quod non est simile, quoniam ratio veritatis et exemplaritatis in eodem est differens sola comparatione. Ipsum enim exemplar non est aliud quam veritas aeterna ut est ratio cognoscendi alia.

Ad illud quod obicitur ultimo de memoria, quae remanet, dicendum quod, si aliquis intellectus videt aliqua in Verbo cognitione gloriae et desinat videre Verbum, non memoratur de cognitione illarum rerum, nisi eatenus quatenus memoratur de cognitione Verbi, nisi alias habuerit cognitionem illarum rerum impressam vel nisi Deus ei dispensative imprimeret ; tunc hoc non esset opportunum. Sed, sicut dictum est, ad hoc quod aliquis intellectus creatus cognoscat res in Verbo, sive Christi sive alius, sufficit quod habeat deiformitatem gloriae, per quam sit similis ipsi Verbo ; nec oportet ei dari rerum similitudines aut habitus particulares, quia magis sibi sufficit ipsa summa veritas ad cognoscendum omnia quam omnes rerum similitudines speciales. Unde limpidius cognoscit angelus et etiam anima Christi res in Verbo quam cognoscat in se vel in proprio genere.

PrevBack to TopNext