III, D. 14, A. 2, Q. 2
III, D. 14, A. 2, Q. 2
Utrum anima Christi actu cognoscat in Verbo omnia quae habita cognoscit.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Quia, secundum quod vult Augustinus, in libro XV De Trinitate, "in Beatis non erunt volubiles cogitationes". Si ergo anima Christi inter ceteras animas beatas beatissima est, non ergo habet cogitationes volubiles : ergo, si aliquid semel in actu cogitat vel cognoscit, semper illud cogitat vel cognoscit : ergo quidquid cogitai in habitu, cognoscit in actu.
Item, gloria est habitus in actu : impossibile enim est hominem esse beatum et aliquando cessare ab actu visionis divinae. Si ergo cognitio, qua cognoscit anima Christi res in Verbo, est cognitio gloriosa, videtur quod cognitio illa semper habeat habitum coniunctum actui : ergo quidquid cognoscit in habitu, cognoscit in actu.
Item, perfectior est habitus coniunctus actui quam separatus, pro eo quod actus est complementum habitus ; sed anima Christi cognoscit res in Verbo cognitione perfectissima : ergo quidquid cognoscit ibi in habitu, cognoscit in actu.
Item, una et eadem cognitione, qua cognoscit anima Christi ipsum Verbum, cognoscit alia a Verbo ; sed nihil de ipso Verbo cognoscit in habitu quod non cognoscat in actu : ergo nihil de aliis rebus cognoscit in habitu quod non cognoscat in actu.
Sed contra : Sicut vult Philosophus, "scimus plura, sed intelligimus unum solum" ; hoc autem ob aliud non est nisi quia scire nominat cognitioriem in habitu, sed intelligere in actu : ergo ad plura se extendit habitus quam actus per naturam ; et si hoc, non est necesse quod in Christo habitus parificetur actui : igitur non est necesse quod quidquid anima Christi habitu cognoscit in Verbo, quod cognoscat in actu.
Item, sicut perfecta est cognitio animae Christi, ita perfectum est eius gaudium ; sed anima Christi non gaudet de omni eo in actu de quo gaudet in habitu - gaudet enim super uno peccatore poenitentiam agente, licet non actualiter in eo laetaretur quando peccabat - ergo pari ratione non est opportunum quod omne quod cognoscit in habitu, cognoscat in actu.
Item, actualis consideratio rerum cognitarum in Verbo in Christo subiacet voluntati. Ergo potest modo considerare aliquid creatum quod non sit de essentia gloriae, modo etiam non considerare : ergo, si habet illius rei habitum, non necesse est quod habitus semper sit coniunctus actui respectu cuiuscumque cognoscibilis.
Item, aut anima Christi actu considerat omne quod Verbum aeternum natum est ei repraesentare aut non. Si actu considerat omne quod Verbum aeternum natum est ei repraesentare, cum illa sint infinita, videtur quod anima Christi in considerando actu pertransit infinita, quod est impossibile virtuti finitae. Si non actu considerat omne quod Verbum sibi unitum natum est ei repraesentare, ergo aliquam habet aptitudinem anima Christi ad aliquid respectu cuius non semper est in actu ; sed omnis eius aptitudo est completa per habitum gloriosum : igitur aliquid cognoscit in habitu quod non cognoscit in actu.
Item, quando aliquid se extendit ad infinita, impossibile est quod ipsum totaliter sit in actu, si differat in eo actus a potentia ; sed habitus cognitionis in Christo se extendit ad infinita : ergo impossibile. est ut omne quod cognoscit in habitu, cognoscat in actu. Maior manifesta est, quia, cum continuum sit divisibile in infinitum, impossibile est ipsum totaliter divisum esse in actu. Minor probatur per hoc quod Christus in Verbo aeterno scit omnes species mimeri paris divisibiles esse in duo aequalia, et hoc novit in habitu de qualibet eius specie : si ergo species numeri sunt infinitae, ergo novit habitu infinita.
Item, nihil novit anima Christi in actu super quod non convertat se actualiter ; sed intellectus eius et aspectus simplex est et finitus ; sed simplex et finitum ad quod se convertit, totaliter se convertit : ergo, si actu se convertit ad unum, impossibile est quod simul et semel actu se convertat ad illud quod sit ab illo disparatum : igitur anima Christi non omnia cognoscit in actu quae cognoscit in habitu.
Conclusio
Anima Christi quoad ea quae sunt essentialia gloriae, omnia quae cognoscit in habito, cognoscit in actu, quod non est necesse quoad ea quae non sunt essentialia gloriae.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod anima Christi beata habet cognitionem aliquorum quae sunt essentialia gloriae et aliquorum quae non sunt de essentia gloriae. Si ergo loquamur de cognitione eorum quae sunt essentialia gloriae, dico quod anima Christi omnia quae cognoscit in habitu cognoscit in actu, quia gloria est habitus in actu. Unde sicut non potest anima eius non esse gloriosa, sic impossibile est actualem considerationem eorum quae sunt de essentia gloriae in ipso interrumpi. Si autem loquamur de cognitione eorum quae non sunt essentialia gloriae, sic non est necesse quod omnia quae cognoscit in habitu cognoscat in actu. Et huius signum est quod Deus Beatis existentibus in gloria, hoc est sanctis angelis, aliquid de novo revelat et ostendit in se quod prius tamen non ostendebat. Et ideo statui gloriae non repugnat considerare aliquid nunc quod prius non considerabatur. Nec repugnat etiam perfectioni creaturae, quoniam creaturam perfici, hoc est eius capacitatem impleri ; creatura autem plurium est capax secundum cognitionem habitualem quam secundum considerationem actualem, sicut in opponendo monstratum est. Et ideo non solum in angelis, verum etiam in anima Christi hoc verum est quod plura cognoscit in habitu quam consideret in actu ; et ideo concedendum est quod non omnia considerat in actu quae habet in habitu, quantum ad ea quae non sunt de substantia gloriae. Et concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.
Ad ultimam tamen rationem potest responderi, ne det occasionem deviandi. Quod enim dicitur quod intellectus simplex et finitus ad quod se convertit, totaliter se convertit, non cogit, quia intellectus animae beatae et maxime animae Christi dilatatur per gratiam ; et, quod plus est, in Verbo per unum et idem cognoscit distincte multa, et ideo intellectus glorificatus cognoscendo multa in Verbo non dividitur, sed unitur, quia non applicatur ad hoc vel ad illud primo et immediate, sed mediante Verbo aeterno, quod, cum sit unum, ducit in multa cognoscenda. Aliae vero rationes, quae ad banc partem inductae sunt, concedi possunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod in Beatis non sunt cogitationes volubiles nec considerationes, dicendum quod verbum illud intelligitur de his quae sunt de essentia gloriae, quia illa semper erunt in actuali cognitione atque consideratione ; de his autem quorum cognitio non est de essentia gloriae non oportet habere veritatem. Potest etiam aliter dici quod volubilitas cogitationis duplex est : quaedam per inquisitionem et intimationem sive decursum, quo quis venit in cognitionem rei incognitae ; et talis volubilitas non erit in Beatis. Est etiam alia volubilitas per transitum considerationis unius rei in considerationem alterius ; et talis volubilitas non auferetur a Beatis. Augustini igitur auctoritas intelligitur de prima volubilitate, non de secunda ; et ideo tali auctoritate non potest concludi quod anima beata quidquid cognoscit in habitu, cognoscat in actu.
Ad illud quod obicitur, quod gloria est habitus in actu, dicendum quod verum est ; sed ex hoc non sequitur quod omnis cognitio quae est in gloria sit in actu continuo, sed de illa solum quae est de essentia gloriae ; et quoniam multa cognoscit anima Christi in Verbo, et aliae animae, quae non sunt de essentia gloriae, hinc est quod .non oportet ipsam omnia considerare in actu quae novit in habitu.
Ad illud quod obicitur, quod habitus in actu est perfectior quam habitus praeter actum, dicendum quod verum est quando est in actu nobilissimo, qui debetur ipsi habitui ; actus autem nobilissimus, qui debetur ipsi gloriae, est actualis consideratio summi veri, non autem actualis consideratio cuiuscumque veri creabilis vel creati. Ideo ad hoc quod anima Christi habeat habitum cognitionis perfectum, non oportet quod actualiter consideret omne verum, sed sufficit quod actu consideret verum summum.
Ad illud quod obicitur, quod eadem cognitione qua cognoscit Verbum cognoscit alia a Verbo etc., dicendum quod illud verum est de cognitione quantum ad habitum, sed non est opportunum de cognitione quantum ad actum. Actualis enim cognitio et consideratio Verbi aeterni est ipsi gloriae essentialis, non sic autem actualis cognitio aliorum a Verbo ; et ideo non oportet quod sic alia consideret actualiter secundum quod actualiter consideret ipsum Verbum, sed habitualiter. Habitus enim ille essentialiorem habet comparationem respectu Verbi, quod est cognitum principale, quam respectu aliorum cognitorum in Verbo, quae sunt cognita quasi ex consequenti et secundario.