Text List

III, D. 2, A. 1, Q. 3

III, D. 2, A. 1, Q. 3

Utrum maior sit congruitas ad unionem in tota specie quam in uno individuo.

Tertio quaeritur, utrum maior sit congruitas in tota specie, quam in uno individuo.

Rationes principales

Et quod maior sit in tota bumana specie, videtur. Quia tota indigebat curatione. Et Damascenus dicit : "Quod erat inassumtibile erat incurabile". Ergo, si propter curationem generis humani Deus naturam assumsit, videtur quod magis congruum fuerit totam speciem assumere quam unam naturam singularem.

Item, maioris potestatis debuit esse reparator quam primus praevaricator ; sed in primo praevaricatore Deus posuit totam humanam speciem, ita quod nihil erat extra ipsum Adam, sed omnes in ipso erant : ergo videtur quod magis congruerit Dei Filium totam massam, quam Adam corruperat, assumere quam aliquam eius partem.

Item, bonum est diffusivum sui. Ergo magis bonum magis diffusivum, ergo in maximo effectu bonitatis maxime se debet Deus diffundere ; sed maximus effectus bonitatis divinae fuit redemptio generis humani : ergo congruebat quod maxime se diffunderet. Igitur magis congruum fuit ut assumeret speciem quam aliquam naturam particularem.

Item, Filius missus est in mentem et missus est in carnem ; sed missio Filii Dei in mentem non tantum respicit unam animam singularem, sed omnem animam filiorum Dei per adoptionem : ergo pari ratione missio in carnem non debet esse in unum corpus singulare, sed in omnia corpora humana vel saltem in aliqua quae coniuncta sunt animabus, ad quas mittitur divina sapientia.

Contra : "Natura non facit per plura quae potest facere per pauciora", et hoc facit ad eius commendationem ; similiter ergo Deus, qui est institutor naturae ; sed genus humanum potuit sufficienter reparari per unum hominem : ergo magis congruebat quod unum assumeret quam plures.

Item, decet humanam naturam assumtam haberi in praecipuo honore ; sed, si omnes assumsisset, non esset magis honorabilis unus quam alter ; hoc quidem derogaret honori et dignitati mediatoris, et nihil tale congruit fieri : ergo etc.

Item, si omnes assumsisset, ergo assumsisset peccatores ; sed si nullo modo convenit mediatorem esse peccatorem, ergo non convenit Filium Dei assumere omnem hominem.

Item, si omnes homines aut multos assumsisset, aut esset inter eos aliqua germanitatis affinitas aut nulla. Si nulla, non videtur quod hoc conveniret, cum inter personas divinas summa attendatur germanitas, ut dicit Richardus. Si autem esset affinitas, ita quod unus pater et alter filius, iam esset proprietatum confusio. Et ideo, si hoc non decet nec congruit, videlicet proprietates confundi in Trinitate, videtur quod multitudo hominum non haberet congruitatem ad unionem quemadmodum natura singularis.

Conclusio

Non ita congruit, totam speciem, sive individuorum multitudinem assumi a Filio Dei, sicut congruit, ipsam assumi in natura singulari

Respondeo : Dicendum quod absque dubio non ita congruit, totam speciem sive individuorum multitudinem assumi a Filio Dei sicut competit ipsum assumere in natura singulari ; et hoc tum ratione ipsius unionis in se, tum ratione reparationis nostrae, tum ratione exaltationis naturae assumtae. Ratione unionis in se magis congruebat quod assumeret unam naturam quam plures, sicut decens erat unum uniri uni et Unigenitum Patris fieri Unigenitum matris, ut sic per unionem naturae nec fieret recessus ab unitate nec fieret confusio in personali proprietate.

Ratione vero reparationis nostrae magis congruebat, quia unio fiebat propter mediatorem. Mediator autem est, ut reducat ad unitatem et concordiam Deum et hominem. Si enim plures essent, aut unus sufficeret aut non. Si sufficeret, tunc iam superfluerent. Si non sufficeret, iam imperfectus mediator esset. Unde sicut Christus semel pro peccatis mortuus est, quia una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, ita semel et in unica natura debuit incarnari.

Ratione vero exaltationis naturae assumtae magis congruebat, quia decebat illum hominem, qui Deus erat, sic exaltari ut daretur ei nomen, quod est super omne nomen. Et quoniam illud quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit, sicut Deus est unus, qui non habet aliam naturam aequalem, sed summus est inter omnia, sic natura assumta unica est, cui non aequatur aliqua creatura, sed ipsa excellit inter omnia creata, tamquam cui data est omnis potestas in caelo et in terra. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod magis decens fuerit assumere unam naturam singularem quam totam speciem.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod tota indigebat curatione, dicendum quod tota indigebat curatione et tota curari poterat per unum hominem, sicut totum corpus curari potest per cauterium quod fit circa unum membrum ; ideo non oportuit assumi totum genus humanum.

Nec valet illud quod obicit de Damasceno: "Quod erat inassumtibile erat incurabile" ; loquitur enim de assumtibili in se vel in suo simili ; sic tota humana natura assumta fuit in Christo, sicut patebit infra. Et nihil in homine indigebat curatione quod non sit assumtum a Deo in unitate personae.

Ad illud quod opponitur, quod tota humana species fuit in praevaricatore, dicendum quod non est simile, quia praevaricator corrupit et corruptionem transfudit mediante generatione carnali ; Christus autem sanat per gratiam et mediante regeneratione spirituali ; et ideo non oportet quod illi qui curandi sunt, sint in carne Christi, sicut fuerunt in natura hominis primi. Sufficit enim renasci in Ecclesia per eius sacramenta, in qua Christus regenerat filios virginitate integra.

Ad illud quod obicitur, quod bonum est diffusivum sui in praecipuo effectu bonitatis, dicendum quod magnitudo diffusionis potest intelligi intensive vel extensive ; sed in effectu bonitatis praecipuo non oportet esse diffusionem bonitatis per extensionem, sed per intensionem. Unde quanto maiora sunt dona, tanto paucioribus cominunicantur. Et quia gratia unionis est maxima in termino, ita quod non potest esse maior nec cogitari, hinc est quod uni singulari naturae debuit communicari.

Ad illud quod obicitur, quod missio in mentem non respicit unam personam tantum, dicendum quod non est simile, quia missio in mentem attenditur secundum effectum gratiae inhabitantem, quae communis est omnibus iustis ; sed missio Filii in carnem est secundum gratiam unionis, quae facit hominem esse Deum. Quamvis autem congruum sit quod multis communicet iustitiae bonitatem, non tamen convenit quod multis communicet divinitatis nomen et dignitatem. Decet enim Deum habere multos servos et filios adoptivos, sed non decet multos homines esse naturales Dei filios sive deos, vel, ut proprius loquar, esse Deum vel Dei Filium unigenitum.

PrevBack to TopNext