III, D. 14, A. 2, Q. 3
III, D. 14, A. 2, Q. 3
Utrum anima Christi cognoscat omnia in Verbo quae cognoscit Verbum.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Anima Christi beata habuit spiritum non ad mensuram, secundum quod dicitur Ioannis 3, 34 ; sed spiritus est ad cognoscendum et diligendum : ergo habuit spiritum ad cognoscendum sine mensura ; et si hoc, ergo Deus illi animae nihil celat : cognoscit ergo omnia illa anima in Verbo quae cognoscit ipse Deus.
Item, illi animae cognoscenti res in Verbo ipsum Verbum est ratio cognoscendi ; sed Verbum est ratio cognoscendi voluntarie se offerens pro hac re vel pro illa vel pro quacumque alia : si ergo Verbum aeternum animae unitae sibi offert se plena oblatione, cum ipsum sit ratio cognoscendi omnia videtur quod anima Christi omnia cognoscebat in Verbo sibi unito.
Item, Verbum aeternum perfectissime unitum erat ipsi animae Christi secundum quod Verbum : ergo pari ratione perfectissime erat ei unitum secundum quod exemplar ; sed, secundum quod exemplar, faciebat animam Christi cognoscere alia a se : ergo, si perfectissima unione uniebatur sibi qua nulla potest esse perfectior, videtur quod ei communicabat cognitionem omnium quam habebat.
Item, anima Christi cognoscebat aliqua in Verbo cognoscit : aut ergo potest cognoscere plura aut non. Si potest cognoscere plura, ergo possibilitas eius non est omnino completa, quia potest addiscere de die in diem. Si non potest cognoscere plura quam cognoscat : sed omnis sciens res in numero determinato potest scire plura, quia scibilia se non coangustant in anima cognoscente, unde, si scit aliqua, potest adhuc scire reliqua : si ergo anima Christi non potest plura scire, videtur quod cognoscat infinita et omnia quae cognoscit ipsa summa Dei sapientia.
Item, anima Christi multo familiarior est ipsi Verbo aeterno et maiori amicitia iuncta quam essent Apostoli ipsi Christo, immo adeo familiaris est ei quod non potest esse familiador. Ergo omnium rerum dat ei notitiam quam ipsa potest accipere ; sed anima. nunquam scit tot quin possit adhuc plura scire : ergo videtur quod Verbum increatum animam sibi unitam faceret nosse infinita.
Item, aut anima Christi novit illa solum quae sunt, fuerunt et erunt aut plura his. Si solum illa novit, igitur, si Deus aliquid faceret praeter ea quae facere disposuit, anima Christi illud ignoraret. Si novit plura his : sed qua ratione novit aliqua ex his quae Deus facturus non est, eadem ratione novit omnia : ergo videtur quod omnia cognoscat quae cognoscit aeterna sapientia.
Item, multo potentior est anima Christi ad cognoscendum res per ipsum Verbum sibi unitum quam sit aliqua anima ad cognoscendum res per habitum creatum ; sed anima, habens habitum creatum, cognoscit omnia ad quae se extendit ille habitus : ergo anima Christi, habens Verbum increatum sibi unitum, cognoscit omnia quae cognoscit ipsum Verbum.
Sed contra : Augustinus, in XII De civitate Dei : "Quidquid scitur, scientis comprehensione finitur". Sed anima Christi, cum sit finita, non potest comprehendere infinita, ita quod illa infinita sint sibi finita, quia impossibile est infinitum esse finitum finito ; sed Verbum aeternum cognoscit infinita : ergo impossibile est quod anima Christi omnia cognoscat in Verbo quae cognoscit ipsum Verbum.
Item, cognitio debet adaequari rei cognitae secundum quod cognita est, sive sit cognitio in habitu sive sit cognitio in actu ; similiter necesse est quod adaequetur potentiae, et potentiam necesse est adaequari substantiae, ita quod eam non excedat improportionabiliter ; infinitum autem improportionabiliter excedit finitum. Si ergo substantia animae Christi finita est, necesse est et potentiam cognoscendi in ipsa esse finitam et cognitionem similiter : ergo necesse est cognoscibilia esse finita. Si ergo aeterna Dei sapientia cognoscit infinita, videtur etc.
Item, cognitio animae Christi, quam habet in Verbo, est creata : si enim substantia animae Christi est creata, pari ratione et cognitio ; sed omnia creata sunt in certo pondere, numero et mensura, et omnia talia sunt finita : ergo necesse est cognitionem, quam habet anima Christi, esse finitam. Sed cognitio finita non est nisi finitorum : ergo anima Christi non cognoscit nisi finita ; et Verbum cognoscit infinita : ergo etc.
Item, nihil creatum excedit in infinitum aliud creatum eiusdem generis ; sed anima Christi et eius scientia est creata et eiusdem generis cum qualibet alia anima beata et eius scientia : ergo anima Christi non excedit in infinitum scientiam cuiuslibet alterius animae creatae. Sed scientia Verbi in infinitum excedit scientiam cuiuslibet animae beatae : ergo videtur quod anima Christi nunquam tot cognoscat quot cognoscit ipsum Verbum.
Item, sicut cognitio Verbi est immensa intensive, ita est etiam extensive, quia, sicut habet limpiditatem infinitam, ita etiam cognoscit infinita ; sed impossibile est quod anima Christi comprehendat infinitatem ipsius Verbi intensive et quod ita limpide cognoscat sicut ipsum Verbum : ergo impossibile est pari ratione quod cognoscat omnia quae cognoscit ipsum Verbum, cum Verbum cognoscat infinita.
Item, sicut intellectus animae Christi ex unione sui ad lucem aeternam habet cognoscere multa, sic et ipsa substantia animae ex unione ipsius ad Verbum est nata esse in multis locis ; sed impossibile est quod anima Christi unquam sit ubicumque est Verbum, quamvis ei uniatur : ergo impossibile est quod intellectus eius cognoscat omnia quae cognoscit Verbum, quamvis ei uniatur.
Item, quanto substantia est simplicior, tanto plurium est cognoscitiva ; sed substantia Verbi increata in infinitum excedit quantum ad simplicitatem animam Christi : ergo impossibile est quod anima Christi unquam tantum sublimetur quod cognoscat tot quot cognoscit ipsum Verbum.
Item, si anima Christi cognoscit omnia quae Verbum cognoscit, aut hoc est per ipsum Verbum immediate aut per aliquid aliud creatum sibi superadditum. Per ipsum Verbum immediate non potest, sicut in praecedentibus fuit ostensum, quia necesse est ipsum intellectum informari a ratione cognoscendi. Si per aliquid creatum sibi superadditum, aut hoc est lumen procedens a Verbo aut species aliqua rei cognitae. Si est lumen procedens a Verbo, cum illud non excedat in infinitum lumen, quod confertur aliis animabus, si aliae animae non cognoscunt nisi finita, necesse est quod anima Christi non cognoscat nisi finita : ergo non cognoscit omnia quae Verbum cognoscit. Si per species sibi datas, ergo tot species habebit quot sunt cognoscibilia ; et si hoc, cum cognoscibilia sint infinita, erunt in anima Christi infinitae species in actu : ergo, si impossibile est infinita actu esse in creatura, impossibile est quod anima Christi cognoscat infinita sive omnia quae Verbum cognoscit.
Item, ad cognitionem rei duo requiruntur, scilicet receptio et iudicium. Ergo ad hoc quod aliquis cognoscat aliqua necesse est quod habeat posse iudicandi super illa ; sed iudicium animae Christi est finitum : ergo nec per se nec per coniunctionem suam cum Verbo iudicat de infinitis, quia nulla virtus finita exit in operationem infinitam nec per se nec cum alia - non enim potest in aliqua infinita operatione ei continuari - ergo impossibile est animam Christi iudicare de tot de quot iudicat Verbum aeternum ; et si hoc, non potest omnia cognoscere quae Verbum cognoscit.
Conclusio
Anima Christi cognitione habituali, quae est sicut scientia, cognoscit omnia quae cognoscit Verbum, non autem cognitione actuali, que est sicut consideratio.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ad istam quaestionem propter sui difficultatem a diversis diversimode respondetur ; et quidam respondent simpliciter concedendo, quidam autem distinguendo. Primi variantur secundum triplicem modum dicendi.
Quidam enim dicunt quod anima Christi cognoscit omnia quae Verbum cognoscit, pro eo quod Verbum aeternum non cognoscit nisi finita. Non enim est exemplar nisi eorum quae sunt vel fuerunt vel erunt ; et haec omnia finita sunt. Sed iste modus dicendi stare non potest, quia, sicut ipse Augustinus dicit, et in primo libro ostensum est aeterna Dei sapientia cognoscit infinita, sicut planum est, quia cognoscit omnes numeri species, cognoscit etiam omnia quae potest facere.
Alius modus dicendi est quod anima Christi cognoscit omnia quae cognoscit Verbum et cognoscit infinita, quia uno et eodem cognoscit omnia, id est Verbo. Et hinc est quod non solum anima Christi actu cognoscit infinita ; sed etiam quaelibet anima beata, quae intuetur ipsam lucem aeternam, secundum quod asserunt. Sed illud nec rationi consonat nec auctoritatibus Sanctorum, quia omniscientia non attribuitur alii animae quam animae Christi. Et praeterea, virtus finita non videtur posse continuari virtuti infinitae in comprehensione infinitorum, quae quidem est operatio infinita.
Tertius modus dicendi est quod anima Christi cognoscit infinita in Verbo, quia per Verbum cognoscit alia, non, inquam, participando sapientiam, sicut aliae animae, sed possidendo ipsam sapientiam. Et illud videtur sensisse magister Hugo de Sancto Victore, in libello De sapientia Christi. Ait enim sic : Plenam ac perfectam ac totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus ; et ipsa sapientia eamdem animam plene ac perfecte sapientem, non ex ipsa participando, sed totam possidendo, quam singulariter possedit et comprehendit ineffabiliter. Et paulo post : Hoc unum indubitanter affirmo quod aut alia sapientia in Christo praeter divinam non fuit aut, si fuit, aequalis illi non fuit. Et ita dicit quod anima Christi omnia cognoscit, quia sapientia Christi non fuit alia quam illa sapientia qua Deus est sapiens. In hoc tamen est differentia quod Deus est illa sapientia, anima autem Christi non est illa sapientia, sed illi sapientiae personaliter unita. Item, Deus est sapiens illa sapientia per naturam, anima autem Christi per gratiam unionis. Sed qualiter verbum illud Hugonis quaerenti satisfaciat difficile est aperire. Quoniam, sicut in pracedentibus fuit ostensum, ad hoc quod anima Christi cognoscat Verbum, necesse est intervenire sapientiam creatam, quae quidem est disponens et habilitans ipsam animam ad cognitionem Verbi, nec est ipsa summa sapientia, sed influentia ab ea procedens. Et ideo tentandum est, si quo modo potest alius modus rationabiliter inveniri quam aliquis trium praedictorum.
Attendendum est igitur quod alii tentaverunt praedictam quaestionem terminare distinguendo ; et hi diversificantur secundum triplicem modum distinguendi.
Quidam enim dicere voluerunt quod in Christo duplex est modus cognoscendi quem habet in Verbo : unus per gratiam unionis, alter qui est per gratiam comprehensionis. Et illo quidem modo, qui est per gratiam comprehensionis, non cognoscit omnia quae cognoscit Verbum, sed illa quae spectant ad gloriam suam. Alio vero modo, qui est per gratiam unionis, cognoscit omnia quae cognoscit ipsum Verbum, quoniam gratia unionis ratione extremi cui unitur est gratia sine mensura et gratia infinita ; et ideo non est mirum si cognoscit secundum illam infinita et omnia quae Verbum cognoscit. Sed iste modus dicendi non videtur esse intelligibilis de facili. Primum quidem, quia, si anima Christi cognoscit, quidquid cognoscit, per habitum creatum, nec est habitus alius creatus in anima Christi, quo omnia cognoscit per ipsum Verbum vel in ipso Verbo, nisi habitus gloriae comprehensoris, quia, illo circumscripto, iam nihil cognosceret in Verbo : unio enim non facit divinam naturam cognosci ab humana in quantum unio, sed gloria comprehensoris ; nam caro est unita Verbo, quamvis non cognoscat ipsum Verbum. Si ergo aliquo habitu cognoscit omnia quae cognoscit Verbum ; necesse est quod cognoscat per illam cognitio nem, quae quidem est habitus comprehensionis. Praeterea, quidquid sit gratia unionis, sive creatum sive increatum, anima Christi semper est intra terminos creaturae. Igitur eius virtus cognoscitiva semper finita est, igitur nunquam cognoscit infinita. Et sic redit quaestio prius proposita.
Alius vero modus dicendi est quod in Deo ponitur duplex modus cognoscendi, non propter diversitatem a parte virtutis cognoscentis, sed a parte connotati. Dicitur enim in eo esse scientia visionis et scientia intelligentiae : et scientia visionis est respectu omnium eorum quae facere disposuit, scientia intelligentiae respectu omnium eorum quae facere potest. Et utraque dicitur omniscientia, quamvis scientia visionis sit finitorum, scientia intelligentiae infinitorum. Disposuit enim facere finita, sed potest facere infinita. Quando ergo quaeritur, utrum Christus sciat omnia quae novit Verbum, si intelligatur de scientia visionis, concedunt utique quod anima Christi omnium illorum capax fuit et eidem communicavit scientiatn omnium illorum quae facere disposuit, propter magnam sui liberalitatem et ipsius animae capacitatem. Si autem intelligatur de scientia intelligentiae, sic dicunt quod non omnia cognoscit quae cognoscit ipsum Verbum, quia illa se extendit ad infinita et anima Christi in cognoscendo non potest nisi super finita ; Deus autem non communicavit illi animae nisi quantum potuit capere. Et secundum istam viam dissolvi possunt rationes ad utramque partem. Et hic quidem modus satis facilis est et rationabilis. Verumtamen adhuc non quiescit mens dubitantis, quoniam, esto quod Deus modo aliquod novum faceret ; quod tamen facere non disposuit, sicut novum mundum, iam lateret Christum. Sequeretur etiam quod Christus aliquid de novo posset addiscere, et ita non haberet plenitudinem scientiae. Et iterum, cum scibilia non se coangustent in anima sciente, nunquam videtur quod tot sciat anima quin possit adhuc plura scire ; quomodo ergo erit status ex parte capacitatis creaturae ?
Et propterea est tertius modus distinguendi quod contingit aliquid cognosci cognitione habituali et cognitione actuali, sive cognitione quae est sicut scientia et cognitione quae est sicut considerare. Si igitur loquamur de cognitione quantum ad actum considerationis, sic dicendum est quod anima Christi nunquam tot cognoscit quot cognoscit ipsum Verbum. Per nullam enim gloriam potest adeo sublevari creatura ut simul et in actu iudicet de infinitis, cum hoc sit infinitae virtutis. Si vero loquamur de cognitione habituali, sic concedi potest quod scit omnia quae cognoscit ipsum Verbum sibi unitum. Et hoc patet sic : quia, cum anima Christi cognoscat ipsum Verbum habitu glorioso ita perfecte quod non potest ipsum perfectius cognoscere, et ipsum Verbuni aeternum promptam. habeat voluntatem ad aperiendum illi animae omnia quae in ipso relucent, nec aliquid in ipso reluceat quod non sit natum cognosci ab anima Christi : anima Christi habet aliquid quo facilis est, ad cognoscendum omnia quae Verbum cognoscit. Et huius signum est, quia ad hoc quod cognoscat aliquid quod Verbum cognoscit, quidquid illud sit, non oportet quod detur ei novus habitus cognoscendi, sed omne quod vult in eo potest legere.
Si ergo tu quaeras de illo habitu, utrum sit habitus finitus vel infinitus, respondeo quod est finitus, habet tamen respectus ad infinita. Nec est hoc impossibile ponere in creatura : infinitas enim respectuum non ponit infinitatem actualem, sicut non ponit comparationem realem. Si iterum quaeras, unde veniat illa infinitas respectuum circa habitum cognitionis animae Christi, dico quod venit ex voluntate speculi sibi uniti quod voluntatem promptam habet omnia propalandi quae relucent in se ; hoc autem non facit alicui alii animae. Et ideo de sola anima Christi concedi potest et debet quod sit omnisciens quantum ad cognitionem habitualem. Et concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.
Ad Rationes
Ad illud quod obicitur in contrarium, quod quidquid scitur scientis comprehensione finitur, dicendum quod illud intelligitur de notitia actuali, quae quidem consistit in actuali comprehensione ; quod innuitur in ipsa auctoritate. De habituali autem non oportet quod habeat veritatem ; nec oportet adhuc quod habeat veritatem de omni actuali, sed de ea quae est per comprehensionem. Quamvis enim Deus cognoscatur ab anima, non tamen oportet quod sit finitus ipsi animae cognoscenti, immo simpliciter est infinitus.
Ad illud quod obicitur, quod cognitio debet adaequari cognoscibili, patet responsio per illud quod dictum est, quod hoc verum est de cognitione comprehensionis et de ea cognitione quae actu iudicat de toto cognoscibili ; tali autem modo cognoscendi non cognoscit anima Christi omnia quae Verbum cognoscit.
Ad illud quod obicitur, quod cognitio, quam habet anima Christi, est finita, ergo non potest esse infinitorum, dicend um quod in cognitione animae Christi est tria considerare, videlicet ipsam rationem cognoscendi, quae est ipsum Verbum, et ipsum habitum secundum ipsam substantiam habitus et respectum illius habitus ad cognoscibile. Dico ergo quod, quamvis habitus ille sit finitus, tamen ratio cognoscendi infinita est, et per illam habet ille habitus respectum ad infinita, non in actu, sed in aptitudine. Et hoc modo nihil prohibet cognitionem finitam esse respectu infinitorum. Ex hoc enim non ponitur aliqua infinitas esse in creatura in actu, sed ponitur actualis infinitas solum in .ratione cognoscendi.
Ad illud quod obicitur, quod creatum non excedit aliud creatum eiusdem generis in infinitum, dicendum quod illud verum est de illo excessu qui est in ipso creato secundum se et absolute ; de illo vero excessu qui est ratione creatricis essentiae non habet veritatem. Et isto modo dicitur scientia Christi in infinitum excedere scientias aliarum animarum, non quia lumen Christi in infinitum sit maius in actu quam lumen aliarum animarum, sed quia ipsum Verbum aeternum in infinitum promptius se exhibet ad manifestandum ea quae in se habet ipsi animae Christi quam alicui alii animae.
Ad illud quod obicitur, quod anima Christi non potest cognoscere immensitatem limpiditatis cognitionis divinae, ergo nec immensitatem respectu cognoscibilium, dicendum quod non est simile duplici ex causa : una quidem, quia anima Christi, quidquid cognoscit in habitu de ipso Verbo aeterno, cognoscit in actu, cum cognitio ipsius Verbi in se sit de essentia gloriae ; non sic autem est de cognitione aliarum rerum quae relucent in Verbo. Praeterea, ipsum Verbum est infinitum, et quidquid de Verbo intelligitur, totum est infinitum ; non sic autem est de cognoscibilibus infinitis, quia quodlibet ipsorum in se finitum est et cognosci potest a substantia et virtute finita et mediante habitu finito. Unde, quamvis anima Christi cognoscat omnia quae Verbum cognoscit, nunquam tamen aequatur ei in cognitione, quia nunquam illa omnia comprehendit actualiter, secundum quod ipsum Verbum aeternum pro uno aspectu de omnibus iudicat et omnia intuetur.
Ad illud quod obicitur, quod anima Christi, quamvis sit unita Verbo, non tamen est ubicumque est Verbum, ergo nec cognitio ad omnia quae cognoseit Verbum, dicendum quod non est simile, quoniam esse hic vel ibi dicit actum existendi ; et ideo, si anima Christi esset ubicumque est Verbum, iam esset immensa et existentia eius adaequaretur existentiae Verbi. Non sic autem est de cognitione, quoniam multa cognoscit anima Christi in habitu quae nunquam considerabit in actu ; ideo nec per hoc ponitur adaequatio nec ponitur immensitas circa potentiam eius cognoscitivam.
Ad illud quod obicitur, quod simplicitas animae nunquam elevatur ad simplicitatem Verbi, dicendum quod illud verbum intelligitur non tantum de cognitione habituali, verum etiam de consideratione actuali ; et quantum ad hoc verum est quod nunquam anima ascendit ad tot consideranda quot ipsum Verbum considerat. Et si tu obicias, quod nec habitu nec actu videtur posse pertingere ad omnia quae Verbum cognoscit, cum in omnibus Creator excedat creaturam, dicenum quod, sicut dictum fuit, habitualis cognitio infinitorum non ponit infinitatem in habitu cognoscendi ; et ideo nec ponit adaequationem ipsius cognitionis animae Christi respectu cognitionis ipsius Verbi.
Ad illud quod quaeritur, per quid anima Christi cognoscat omnia quae cognoscit Verbum, dicendum quod per lumen aliquod sibi datum ; hoc autein non est quia lumen illud sit infinitum, sed quia est ad infinita scibilia comparatum propter promptitudinem exemplaris sibi uniti.
Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod in cognitione est receptio et iudicium, dicendum quod illud intelligitur de actuali consideratione ; de habituali autem non est verum quod quis iudicet in actu de omnibus quae novit in habitu, sed quod potest et habet facultatem iudicandi per aliquas rationes, quae sibi insitae sunt ad hoc quod possit iudicare de illis cognitionibus. Ut igitur summa praedictorum, quae prolixius dicta sunt, brevius perstringatur, tenendum est quod anima Christi habitualem cognitionem habet infinitorum et omnium eorum quae cognoscit ipsum Verbum sibi unitum, licet non habeat actualem ; et illa quidem habitualis cognitio non ponit infinitatem actualem in ipso habitu vel in potentia cognoscente, sed solum in ratione cognoscendi vel in comparatione habitus cognoscendi ad ipsa cognoscibilia. Hunc autem sextum modum dicendi magis conatus sum tenere quam quintum ; licet quintus sit facilior ad sustinendum : tum propter auctoritates Sanctorum, quibus est in arduis quaestionibus praecipue innitendum, tum etiam pro reverentia Iesu Christi, cuius animae quantumcumque sapientiae et gratiae possumus debemus attribuere, et supra etiam quam intelligimus, ad ipsius reverentiam et honorem.