III, D. 14, A. 3, Q. 1
III, D. 14, A. 3, Q. 1
Utrum Christus habuerit aliam scientiam praeter illam quam habuit in Verbo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus habuerit aliam scientiam a Verbo praeter illam quam habuit in Verbo.
Rationes Principales
Et quod non fuerit aliqua necessitas habendi aliam, videtur. Primo, per illud quod dicit Damascenus: "Quemadmodum caro hominis secundum propriam naturam non est vivificativa, Domini autem caro, unita secundum hypostasim ipsi Deo Verbo, vivificativa facta est propter eam quae est secundum hypostasim unionem, ita et humana fiatura quidem substantialiter non possidet futurorum cognitionem, Domini autem anima propter eam quae est ad Deum Verbum unionem, ditata est futurorum cognitione". Ergo sicut caro Christi non potest vivificare nisi propter un.ionem sui ad Verbum, ita anima eius non cognoscet aliquid nisi in ipso Verbo.
Item, unius secund um unam naturam est una perfectio ; sed intellectus animae Christi perfectus fuit scientia cognoscendo omnia in ipso Verbo : ergo, cum scientia sit perfectio ipsius intellectus, non habuit aliam scientiam praeter illam.
Item, superfluum est facere per plura quod potest sufficienter fieri per pauciora ; sed anima Christi sufficientissime cognoscit omne cognoscibile cognitione quae est in ipso Verbo : ergo videtur quod susuperfluum sit ei attribuere aliam cognitionem.
Item, maioris luminis est absorbere minus. Si ergo cognitio, quam anima Christi habet in ipso Verbo, fuit perfectae luminositatis, quia fuit in ipso fonte luminis, videtur quod non potuerit simul cum ea stare aliud genus cognitionis in anima Christi.
Item, "quando advenit quod perfectum est, evacuatur quod ex parte est" ; sed cognitio ipsius animae Christi in Verbo est cognitio perfectissima, cognitio rerum in proprio genere est cognitio minus perfecta : ergo, si Christus ab initio habuit cognitionem perfectissimam, quae est in Verbo, videtur quod alia non habuit locum in ipso.
Sed contra : Sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, tractans illa tria verba Genesis 1, 3-7 : "Fiat, fecit, et factum est", angelus tripliciter cognovit res : in Verbo, in se et in proprio genere ; sed intellectus animae Christi non fuit minus perfectus quam intellectus angelicus : ergo non tantum habuit cognitionem rerum in Verbo, verum etiam in se ipso.
Item, Christus assumpsit quod dignitatis erat de omni statu, scilicet de. statu gloriae, de statu innocentiae et de statu naturae lapsae. Ergo non tantum habuit cognitionem convenientem statui gloriae, verum etiam convenientem statui innocentiae : si ergo Adam habuit cognitionem omnium rerum creatarum divinitus sibi datam in se ipso, videtur quod praeter cognitionem gloriosam Christus habuit illam scientiam.
Item, anima Christi in omni dono gratiarum debuit excedere omnes alias animas, et non tantum in dono gratiae gratum facientis, verum etiam in dono gratiae gratis datae. Si ergo habere notitiam ipsarum rerum in se ipso hoc est donum gratiae gratis datae, videtur quod Christus habuit hanc cognitionem praeter eam cognitionem quae est in Verbo.
Conclusio
Anima Christi, praeter cognitionem, quam habuit in verbo, habuit etiam cognitionem rerum a Verbo, non tantum cognitionem simplicis intelligentiae, verum etiam experientiae.
Respondeo : Absque dubio concedendum est quod praeter cognitionem quam habuit anima Christi in ipso Verbo, quae est cognitio gloriosa, habuit cognitionem a Verbo, quae est cognitio gratiae gratis datae, qua etiam cognitione cognoscit Christus res in se ipsis per species ei inditas ab ipso conditionis primordio, sicut fuit in intellectu Adae vel etiam in intellectu angelico.
Ratio autem huius est perfectio ipsius animae Christi, quae non tantum debuit esse perfecta secundum superiorem portionem, verum etiam secundum inferiorem et secundum partem sensibilem, non tantum quantum ad statum patriae, verum etiam quantum ad statum viae, qui duplex est, videlicet innocentiae et naturae lapsae. Et secundum hoc Christus habuit triplicem eognitionem isti triplici statui convenientem, videlicet cognitionem gloriae, cognitionem naturae integrae et cognitionem poenalis experientiae, ut de quolibet statu aliquid in se haberet. Rursus, quia perfecta fuit anima Christi quantum ad cognitionem, non solum respectu cognoscibilium, sed etiam respectu modorum cognoscendi, ideo, cum res tripliciter sint cognoscibiles, secundum quod tripliciter habent esse - habent enim esse in Verbo, habent esse in intellectu creato, habent nihilominus esse in proprio genere - ideo ad hoc quod intellectus animae Christi plenam de rebus cognitionem haberet, res cognovit ista triplici cognitione.
Et sic patet quod anima Christi non tantum habuit cognitionem rerum in Verbo, sed etiam rerum a Verbo, cognitionem, inquam, non tantum simplicis notitiae, verum etiam experientiae. Patet enim harum trium cognitionum sufficientia, necessitas et distinctio, quae potest sumi vel ex parte virium, scilicet superioris rationis, inferioris et sensualitatis, vel ex parte statuum, videlicet gloriae, innocentiae et naturae lapsae, vel ex parte modorum cognoscendi, scilicet in Verbo, in se et in genere proprio. Et sic patet quod anima Christi, praeter cognitionem quam habuit in Verbo, habuit aliam cognitionem a Verbo. Et concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad Rationes
Ad illud quod primo obicitur de auctoritate Damasceni, dicendum quod Damascenus non vult assignare similitudinem quantum ad omnia, sed quantum ad hoc quod sicut caro Christi non esset vivificativa nisi fuisset ipsi Verbo. unita, sic anima Christi ignorans esset et imperfecta nisi fuisset unita cum sapientia perfecta ; sed propter illam unionem habet omnis cognitionis perfectionem.
Ad illud quod obicitur secundo, quod unius rei una est perfectio, dicendum quod verum est secundum unum modum et statum et potentiam ; sed quia in anima Christi est considerare diversitatem potentiarum et statuum et modorum cognoscendi, ideo nihil impedit quin secundum diversitatem horum diversas habeat cognitiones perficientes.
Ad illud quod obicitur, quod superfluum est facere per plura quod potest etc., dicendum quod verum est, si fiat aeque bene et aeque sufficienter ; sic autem non esset in proposito, quia non ita haberet anima Christi completionem scientiae secundum omnem modum et omnem statum, sed solum alteram istarum cognitionum haberet.
Ad illud quod obicitur, quod maioris luminis est absorbere minus, dicendum quod illud alicubi habet veritatem, hoc est de Iuminibus quae sunt eiusdem rationis et eodem modo irradiant et secundum eamdem partem ; non sic autem est in proposito reperire, sicut in distinctione harum cognitionum ostensum est. Praeterea, quod dicitur quod maius lumen absorbet minus, hoc non dicitur quantum ad existentiam, sed quantum ad apparentiam ; et licet hoc sit verum in lumine corporali, non tamen est verum in lumine spirituali, propter maiorem impermixtionem, quae reperitur in lumine spirituali quam in corporali.
Ad illud quod obicitur, quod cognitio ex parte non manet cum cognitione perfecta, dicendum quod verum est quando cognitio ex parte habet imperfectionem annexam, sicut est cognitio aenigmatica ; et de hac verum est quod non fuit in anima Christi. Si autem dicatur cognitio ex parte, quia minus perfecta est quam cognitio gloriae, non oportet eam evacuari, in eo potissimum in quo est simul status viae cum statu patriae.