Text List

III, D. 14, A. 3, Q. 2

III, D. 14, A. 3, Q. 2

Utrum Christus profecerit secundum illud genus cognitionis.

Secundo quaeritur, utrum Christus profecerit secundum illud genus cognitionis.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Ad Hebraeos 5, 8 : "Didicit ex his quae passus est, obedientiam" ; sed discere est proficere in scientia : ergo etc.

Item, super illud Lucae 2, 52 : "Proficiebat Iesus aetate et sapientia", Glossa : "Sicut carnis est aetate proficere, sic animae gratia et sapientia". Ergo sicut Christus profecit secundum carnem crescendo in aetate, ita videtur quod secundum animam profecerit crescendo in cognitione.

Item, "Christus assumpsit quae plantavit in nostra natura" ; sed Christus plantavit in nostra natura ut "ex multis sensibilibus fiat una memoria, ex multis memoriis una experientia, ex multis experimentis unum universale, quod est principium artis et scientiae", Ergo, si iste modus procedendi facit animam proficere in cognitione, videtur quod anima Christi in cognitione profecerit.

Item, aut intellectus agens in Christo potuit abstrahere formas universales a conditionibus materialibus aut non. Si non potuit, ergo fuit impotens. Si potuit, cum talis modus abstrahendi sit via in cognitionem, videtur quod Christus in cognitione profecerit.

Item, qui aliquid apprehendit et retinet quod prius non apprehenderat, aliquid addiscit et in cognitione proficit ; sed sensus communis in Christo aliquid apprehendit et aliqua sensibilia retinebat : ergo videtur quod anima Christi proficiebat et addiscebat.

Sed contra : Gregorius 1, super illud Lucae [2, 52] : "Proficiebat Iesus etc. : Proficiebat, non quod ipse sapientior fieret ex tempore, sed eamdem qua plenus erat sapientiam ceteris ex tempore paulatim demonstrabat".

Item, Damascenus: "Qui dicunt eum proficere sapientia, non eam quae est secundum hypostasim unionem venerantur". Ergo, ergo si quis dicat Christum profecisse in scientia, videtur facere iniuriam Sapientiae increatae sibi unitae.

Item, Christus habuit plenitudinem non solum gratiae gratum facientis, sed etiam gratiae gratis datae. Si ergo cognitio, quam habuit a Verbo in se ipso, fuit cognitio gratiae gratis datae, ergo plena fuit in Christo a suae conditionis primordio : non ergo crescebat in eo.

Item, anima Christi habuit species rerum cognoscibilium ; sed qua ratione habuit species unius cognoscibilis, eadem ratione et omnium ; sed impossibile est duas formas eiusdem speciei esse et in eodem et secundum idem : ergo impossibile Christo fuit quod anima Christi novas formas sive novas species reciperet : ergo non potuit in cognitione proficere.

Item, materia non est possibilis ad formam quam habet in actu, pro eo quod "omne recipiens debet esse denudatum a forma recepti". Ergo, si anima Christi a principio habuit in se omnium rerum creatarum speciem et notitiam, videtur quod amplius non potuerit cognitionem novam recipere, ergo et nec in cognitione proficere.

Conclusio

Anima Christi non secundum cogntionem simplicis notitiae, sed secundum cognitionem experientiae profect.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod praeter scientiam quam anima Christi habuit in Verbo, duplicem habuit cognoscendi modum, sicut praedictum fuit : habuit enim cognitionem simplicis notitiae in intellectu et cognitionem experientiae in sensu. Cognitio simplicis notitiae consistebat in usibus sensuum exteriorum. Quoniam ergo habitus et species impressae fuerunt ipsi animae Christi in omnimoda plenitudine, hinc est quod Christus proficere non potuit cognitione simplicis notitiae. Quia vero sensus exterior ad aliquid convertebatur de novo ad quod prius conversus non fuerat, hinc est quod cognitione experientiae proficiebat. Iuxta quod dicit Ambrosius quod "in eo sensus proficiebat humanus" ; et Apostolus dicit quod "didicit ex his quae passus est, obedientiam" ; et Glossa super illud Psalmi [15, 7] : "Qui tribuit mihi intellectum": "Usque ad mortem erudivit me inferior pars mea, scilicet carnis assumptio, ut experirer tenebras mortalitatis". Et sic anima Christi, quamvis non proficeret secundum cognitionem simplicis notitiae, proficiebat tamen secundum cognitionem experimentalem. Ille autem profectus scientiae experimentalis in Christo in duobus differebat a profectu cognitionis nostrae, in uno videlicet quod Christus non proficiebat veniendo in notitiam rei prius incognitae, sed quod prius cognoscebat uno modo, scilicet per simplicem notitiam, cognoscebat alio modo, scilicet per experientiam. In alio etiam differebat, quia profectus noster est secundum existentiam, profectus vero Christi erat solum secund um apparentiam.

Et secundum hoc patet responsio ad quaestionem propositam ; patet etiam responsio ad rationes ad utramque partem pro magna parte. Nam rationes quae ostendunt quod Christus non proficiebat in cognitione sive scientia, procedunt de profectu non solum secundum apparentiam, sed etiam secundum existentiam, non solum secundum cognitionem experientiae, verum etiam sec.undum cognitionem simplicis notitiae. Et ideo rationes illae sunt concedendae, quia verum concludunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Apostoli et de auctoritate Bedae in Glossa, dicendum quod utraque auctoritas intelligitur de cognitione experientiae.

Ad illud quod obicitur, quod hoc est naturale, videlicet quod ex multis sensibilibus fiat una memoria, dicendum quod duplex est modus cognoscendi per experientiam : unus, qui est via in acquisitionem scientiae, alius vero, qui est via in exercitium scientiae, ut quod prius sciebatur theoretice postmodum sciatur practice. Et primus modus experientiae reperitur in scientiae inventione, secundus vero consistit in usu scientiae iam adeptae ; et in primo est motus ab incognito ad cognitum, in secundo vero est via sive processus a cognito uno modo ut cognoscatur alio modo. Et primus modus respicit imperfectionem naturae lapsae propter ignorantiam annexam, secundus vero respicit statum innocentiae, in quo habitus scientiae. praecessisset usum et cognitio simplicis notitiae praecessisset cognitionem experientiae. Et iste modus fuit in Christo et non alius, quia, sicut infra patebit de statu naturae lapsae, Christus non debuit assumere defectum ignorantiae. Philosophus autem in praedicto progressu cognitionis procedit secundum statum naturae Iapsae, quod in Christo non oportet reperiri.

Ad illud quod obicitur, quod intellectus agens in Christo pohiit abstrahere, dicendum quod abstractio speciei a conditionibus materialibus quaedam ordinatur ad generandum habitum, quaedam vero consistit in iudicio eius quod apprehensum est per sensum, iudicio, inquam, facto ab intellectu. Et prima non fuit in Christo, cum intellectus eius haberet habitus et species rerum, illa autem abstractio ordinaretur ad acquisitionem habitus et scientiae nondum adeptae, et ita haberet annexum defectum ignorantiae. Secunda vero in Christo fuit, sed ex hoc non sequitur quod aliquid didicerit de novo vel in scientia profecerit, sed solum quod aliquid consideravit intellectu excitato a potentia inferiori.

Ad illud quod obicitur, quod sensus eius poterat componere et tenere, dicendum quod illud non facit profectum in cognitione speculationis, sed in cognitione experimentali, quoniam illa quae sensus componebat aut dividebat apud intellectum erant magis cognita, non solum quantum ad essentias, sed etiam quantum ad comparationes, secundum quas compositiones et divisiones possunt formaliter variari. Unde secus est de cognitione rerum in Christo et in quocumque angelo. Angeli enim potuerunt proficere in cognitione rerum componendo et dividendo et conferendo, etiam cognitione sim plicis notitiae, quamvis non reciperent novas species ; Christus vero minime, propter cognitionis plenitudinem et perfectionem, quam decuit animam eius habere a principio suae conditionis.

PrevBack to TopNext