Text List

III, D. 15, A. 1, Q. 3

III, D. 15, A. 1, Q. 3

Utrum defectus in Christo fuerint a natura an a voluntate.

Tertio quaeritur de huiusmodi defectibus quantum ad causalitatem, et est quaestio, utrum in Christo fuerint a natura an a voluntate.

Ad Rationes

Et quod non a voluntate, sed a natura, videtur. Sapientiae 1, 13 : Deus mortem non fecit; si non fecit mortem, ergo pari ratione nec defectum ordinatum ad mortem : ergo, si in Christo fuit talis defectus, videtur quod non fuerit ex voluntate assumentis, sed ex defectu naturae assumptae.

Item, defectus non habet causam efficientem, sed deficientem ; sed voluntas assumentis non ponitur causa deficiens alicuius : ergo tales defectus non potuerunt esse a voluntate assumentis ; et fuerunt ex voluntate assumentis vel ex conditione naturae assumptae : ergo etc.

Item, quod inest alicui a sua naturali origine inest ei per naturam ; sed huiusmodi defectus insunt Christo a sua prima origine : ergo videtur quod insint ei a natura.

Item, illud in quo proles assimilatur parenti est naturale proli, pro eo quod natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans ; sed Christus in defectu passibilitatis assimilatur Matri suae a qua traxit originem : ergo videtur quod huiusmodi defectus et poenalitates sint ei naturales.

Item, per naturam prius fuit illud corpus formatum quam esset unitum ; sed corpus illud statim, ut fuit formatum, fuit passibile vel impassibile ; et, constat quod non impassibile : ergo passibilitatem prius per naturam habuit quam uniretur animae Christi vel ipsi divinitati : ergo videtur quod talis passibilitas non fuit a voluntate assumentis. Si tu dicas, quod hoc fuit a voluntate Spiritus Sancti qui fuit fabricator et sanctificator illius corporis, obicitur, quod gratia Spiritus Sancti simul stat cum passibilitate et poena. Si ergo Spiritus Sanctus superveniens compatiebatur, secum passibilitatem, videtur quod potius defectum passibilitatis sustinuerit quam causaverit ; igitur defectus huiusmodi in Christo non ex voluntate, sed ex natura fuerunt.

Sed contra : Magister in littera : "Ex sola voluntate miserationis in se transtulit veram infirmitatem sicut accepit veram carnem". Ergo etc.

Item, omnes defectus et poenalitates, quae in Christo fuerunt, per assumptionem fuisse dicuntur ; sed assumere est actus voluntatis, non naturae : ergo poenalitates illae fuerunt in Christo, non naturaliter, sed voluntarie.

Item, qualitas corporis principaliter attribuenda est principio effectivo ; sed Spiritus Sanctus fuit principale principium effectivum corporis Christi : ergo qualitas passibilitatis magis debet attribui Spiritui Sancto quam naturae. Sed Spiritus Sanctus est operans per voluntatem : ergo tales defectus fuerunt in Christo a voluntate.

Item, poenalitas non sequitur secundum legem communem nisi naturam vitiatam et corruptam per culpam ; sed caro Christi immunis fuit ab omni foeditae culpae : ergo immunis fuit ab omni defectu passibilitatis : ergo, si defectus passibilitatis habuit, hoc non fuit a natura, sed a voluntate.

Item, quod est in nobis a natura generantium dicitur esse contractum : ergo, si huiusmodi defectus essent in Christo a natura generantis, essent ergo in ipso contracti. Si ergo hoc non conceditur Christum defectus tales a natura contraxisse, videtur quod illos non habuit a natura, sed a voluntate.

Conclusio

Defectus, qui fuerunt in Christo, non fuerunt ex necessitate constructi, sed ex voluntate assunti, voluntate divina praeveniente, sed non infligente, et voluntate creata concomitante.

"Respondeo : Dicendum quod, sicut dicut Magisterin littera ; ex alia et alia causa sunt isti defectus in nobis et in Christo ; in nobis enim sunt ex necessitate contracti, sed in Christo sunt ex voluntate assumpti. Et hoc patet sic. Nos enim istos defectus a parentibus trahimus propter legem propagationis et legem concupiscentiae, quae militat in illis membris ; nam passibilis generat passibilem, et habens legem concupiscentiae in membris generat filium subiectum concupiscentiae, ex reatu cuius concupiscentiae insunt proli omnes poenalitates. Et propterea dicuntur istae poenalitates in nobis contractae, quasi ex concursu duorum tractae, videlicet propagationis naturae et corruptionis concupiscentiae. In Christo autem secus est. Ipse enim neutro modo fuit propagatus, nec secundum propagationem legis naturalis nec secundum corruptionem libidinis ; sed Spiritus Sanctus, adveniens in ipsam Virginem et ipsam fecundans, carnem eius ab omni foeditate corruptionis purificavit, passibilitatem tamen reliquit. Ex illa autem carne sapientia Patris, scilicet ipse Filius Dei, aedificavit sibi corpus immaculatum, et illud corpus univit sibi et animae rationali, quae quidem immunitatem habuit a culpa et in se et in carne coniuncta. Et sicut immunitatem habuit a reatu culpae, sic secundum ordinem divinae iustitiae immunitatem habere debuisset a passibilitate miseriae. Quod ergo in carne illa remansit poenalitas, hoc fuit ex dispensatione ipsius assumentis, concurrente simul acceptione illius animae rationalis, quae in primo instanti suae creationis habuit usum cognitionis et placuit sibi tali corpori uniri propter salutem generis humani. Et sic patet quod tales defectus in Christo fuerunt non necessitate generationis, sed voluntate dispensationis, voluntate, inquam, divina praeveniente, sed voluntate creata concomitante. Dico autem ipsos fuisse a voluntate divina, non tamquam ab infligente de novo, sed tamquam a relinquente et acceptante, cum in eius potestate et arbitrio esset defectus illos excludere. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam."

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod Deus mortem non fecit, patet responsio, quia Deus illum defectum mortalitatis carni Christi non inflixit de novo, sed non abstulit, cum caro haberet illum a suo originali principio. Ideo talis defectus non dicitur esse a voluntate assumentis sicut ab efficiente, sed sicut a suscipiente, cum posset excludere.

Ad illud quod secundo obicitur, quod defectus non habet causam efficientem, sed deficientem, similiter patet responsio, quia tales defectus non habent ortum ab actione Dei agentis, sed potius ex defectu naturae ipsius Virginis concipientis. Magis tamen attribuitur voluntati quam attribuatur naturae, propter hoc quod in illius corporis constitutione plus fuit per virtutem supernaturalem quam per naturalem.

Ad illud quod obicitur, quod illud est a natura, quod est a naturali origine, dicendum quod illud non habet veritatem, nisi intelligatur aliquid esse a naturali origine, ita quod praepositio non solum dicat concomitantiam, sed etiam causam. Huiusmodi autem defectus infuerunt Christo in principio suae originis, non tamen fuerunt secundum propagationem naturalem. Secundum enim naturalem propagationem tales defectus ortum habent a natura vitiata, in quantum natura illa agit quodam modo naturaliter et quodam modo vitiose. Hoc autem non habet veritatem in generatione Christi, quae fuit praeter vitium et supra naturam.

Ad illud quod obicitur, quod Christus in passibilitate assimilabatur Matri, dicendum quod, etsi aliquo modo assimilaretur ei, nihilominus tamen in modo et causa reperitur differentia. Nam Virgo passibilitatem habet pro reatu peccati originalis ex necessitate contracto ; Christus vero passibilitatem habuit absque aliquo reatu in ipso reperto, ex sola dispensatione divina. Et ideo non dicuntur omnino fuisse in Christo a natura nec tamen fuerunt omnino praeter naturam ; de natura enim Matris erat talem filium generare.

Ad illud vero quod obicitur, quod illud corpus prius fuit formatum quam unitum, dicendum quod, etsi prius fuerit secundum naturam vel secundum ordinem intelligendi, tempore tamen simul fuit formatio et unio ; utrumque autem, scilicet formationem et unionem, praecessit voluntas Verbi tale corpus formantis et assumentis et voluntas animae utrumque concomitata est. Et ideo ex hoc non potest concludi quod defectus passibilitatis in carne praecesserit actum sive imperium voluntatis. Operatio enim ipsius Spiritus Sancti in Virgine, quae quidem fuit secundum voluntatem Verbi, fecit ipsam carnis conceptionem et purgationem ab omni foeditate prius naturaliter quam uniretur animae ; et cum tali purgatione non debet stare poenalitas secundum legem communem, secundum quam immunis a culpa debet esse immunis a poena. Unde quod ipse subiungit quod purgatio simul stat cum passibilitate, dicendum quod, etsi aliqua purgatio simul possit stare cum passibilitate, sicut purgatio quae est a peccatis prius perpetratis, illa tamen puritas quae fuit in Christo stare non potuisset cum poenalitate, nisi intervenisset Dei dispensatio et voluntatis Christi acceptio. Et sic patet responsio ad quaesita.

PrevBack to TopNext