Text List

III, D. 15, A. 1, Q. 2

III, D. 15, A. 1, Q. 2

Utrum Christus assumpserit omnes defectus nostros praeter peccatum.

Secundo quaeritur de huiusmodi defectibus quantum ad generalitatem, et est quaestio, utrum Christus assumpserit omnes defectus nostros praeter peccatum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Per Damascenum, qui, in libro III, ait sic : "Totus totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret". Ergo, si omnes defectus nostros venit curare, videtur quod omnes debuit assumere.

Item, "quod fuit inassumptibile fuit incurabile". Ergo, si aliqui defectus nostri fuerunt a Christo inassumptibiles, fuerunt incurabiles ; si igitur omnes fuerunt curabiles, omnes fuerunt assumptibiles : ergo videtur quod assumpserit omnes.

Item, in assumptione nostrorum defectuum manifestatur divina misericordia : ergo in assumptione plurium defectuum ostenditur maior misericordia, et in assumptione omnium ostenditur maxima ; sed maxima misericordia Dei ostensa fuit in assuniptione nostrarum infirmitatum et defectuum : ergo videtur quid Christus omnes defectus debuit assumere.

Item, in nostrorum defectuum assumptione fuit humiliatio ; sed tantum se humiliavit quantum potuit, secundum quod dicit Bernardus: "Descendit quantum descendere potuit". Si igitur maior est humiliatio in assumptione plurium defectuum quam paucorum et in assumptione omnium quam quorumdam, videtur quod Christus assumere debuerit universitatem defectuum nostrorum.

Sed contra : In nobis videmus defectus membrorum et aliquorum sensuum exteriorum, sicut visus et auditus ; sed tales Christus non assumpsit nec decuit eum assumere : ergo non decuit ipsum assumere omnes defectus nostros poenales.

Item, in nobis reperiuntur aegritudines contrariae, sicut patet in febribus et aliis infirmitatibus, reperiuntur etiam aegritudines incurabiles. Ergo, si "contraria non possunt esse simul in eodem", videtur quod omnes defectus nostros poenales nec potuerit nec debuerit simul assumere.

Item, fomes et pronitas ad malum non est culpa, quia potest esse in nobis, omni culpa deleta ; sed Christus talem defectum nec habuit nec habere potuit, quia non potuit peccare, ergo nec ad peccatum pronitatem habere : et ita redit idem quod prius.

Item, obicitur de difficultate ad bonum, quae est defectus in nobis poenalis ; in Christo autem talis defectus non fuit nec esse potuit : quaeritur igitur in generali, quales defectus assumpsit, si non omnes assumpsit.

Conclusio

Christus assunsit defectus poenales tantum, non vitiosos, nec omnes poenales, sed tantum naturales, non autem personales

Respondeo : Dicendum quod absque dubio Christus non omnes defectus nostros assumpsit, sicut dicit Magister in littera, sed illos tantum, quos ipsum assumere decuit et nobis expediens fuit. Sed qui sint isti defectus, adhuc quaestione indiget sicut et primum, et innuit Magister illos defectus decuisse et expedivisse illum assumere qui faciunt vel ad veritatis naturae assumptae ostensionem vel ad operis propter quod venerat consummationem. Sed adhuc qui sunt isti defectus, difficile est discernere.

Voluerunt autem aliqui dicere quod isti sunt defectus, quos Deus plantavit in nostra natura. Quidam enim defectus sunt qui ortum habent ex absentia gratiae, sicut ignorantia et rebellio carnis ad spiritum et consimilia. Quidam autem sunt qui non solum ex hoc ortum habent, sed etiam ex compositione partium constituentium, sicut fames, sitis, mors, dolor et consimilia, quae ortum habent non tantum ex culpa, sed ex hoc quod humana natura est ex contrariis constituta ; et tales defectus sunt qui faciunt ad veritatis naturae assumptae manifestationem et ad operis suscepti consummationem, alii vero minime. Sed illud adhuc habet calumniam, propter hoc quod aegritudines multae ortum habent ex complexione hominis, quas constat Christum non assumpsisse. Praeterea, omnes defectus nostri poenales magis videntur secuti esse ex nostra transgressione et divina punitione quam ex primaria plantatione.

Et propterea potest alio modo dici quod quidam sunt defectus qui sunt ex culpa, quidam vero qui sunt ex culpa et ad culpam, sicut pronitas ad malum et difficultas ad bonum. Illos autem defectus qui non tantum sunt ex culpa, sed etiam via ad culpam, non decuit Christum assumere, quia Christus fuit minister iustitiae omnino segregatus a peccato. Alios autem defectus decuit ipsum assumere, sed non omnes, quia quidam sunt defectus naturales, quidam personales. Defectus autem naturales voco illos qui respiciunt totam naturam humanam universaliter, sicut fames et sitis et defectus consimiles. Personales autem defectus sunt qui respiciunt aliquas personas specialiter, sicut diversae aegritudinum species. Quoniam igitur Christus venerat naturam humanam redimere communiter sine personarum distinctione, hinc est quod defectus naturales, non personales defectus, poenales tantum, non vitiosos, debuit in se habere, sicut ostendunt rationes ad hanc partem adductae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de Damasceno, quod totum assumpsit ut totum curaret, dicendum quod hoc intelligitur de his quae sunt de constitutione naturae, non de his quae pertinent ad defectum naturae ; et hoc ipsum verbum insinuat. Nam proprie quod curatur dicitur natura, morbus vero est illud a quo curatur, quia morbus expellitur, sed natura servatur. Et per hoc patet responsio ad sequens, quo dicitur quod inassumptibile est incurabile ; hoc enim intelligitur de natura et eius partibus, quae proprie dicuntur curari, non de defectibus, qui potius dicuntur coassumi quam assumi, magis etiam dicuntur expelli quam sanari.

Ad illud quod obicitur de ostensione misericordiae, dicendum quod misericordia semper se ostendit, salva rectitudine iustitiae et ordine sapientiae ; ideo nullos defectus debuit assumere qui non essent ordinati ad nostrum profectum et expeditionem nostrae salutis ; multi autem sunt qui potius impedivissent quam iuvissent, sicut defectus membrorum vel sensuum et aliorum consimilium. Et ideo non sequitur illud.

Ad illud vero quod postremo obicitur de humiliatione, dicendum consimiliter quod omnis humiliatio virtuosa et laudabilis ortum habet ex discretione rationis ; non enim procedere debet ex impetu, sed e causa rationabili. Et quia de aliquibus defectibus rationabile non erat ut Christus se per eorum assumptionem humiliaret, quia se potius ex illa humiliatione inutilem quam utilem reddidisset, sicut si fuisset caecus vel gibbosus et huiusmodi, ideo tales nullo modo debuit assumere, sed illos solum de quibus supra dictum est, videlicet illos qui respiciunt ipsam naturam et praebent viam ad iustitiam, non ad culpam.

PrevBack to TopNext