III, D. 15, A. 2, Q. 1
III, D. 15, A. 2, Q. 1
Utrum Christus habuerit ignorantiam in rationali.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Damasceni: "Oportet scire quod servilem et ignorantem naturam assumpsit" ; loquitur de Verbo incarnato. Ergo natura assumpta in Christo fuit ignorans : habuit igitur defectum ignorantiae.
Item, Ambrosius, in libro 1 De Spiritu Sancto : "Per humanam imprudentiam quod adhuc non didicit ignorat". Ergo habuit ignorantiam.
Item, Leo Papa, in homilia de Epiphania : "Adoraverunt infantem, in nullo ab aliorum generalitate discretum". Sed generaliter alii infantes sunt ignorantes : ergo et Christus in sua infantia habuit ignorantiam.
Item, scientia inflat ; sed Christus summe se humiliavit et defectus illos assumpsit qui faciunt ad humilitatem : ergo habuit in se defectum et inopiam scientiae. Sed iste defectus est ignorantia ; ergo etc.
Item, Christus in sua infantia habuit defectum eloquentiae, quamvis esset Verbum Patris, ut veritatem humanae naturae in se ostenderet. Ergo pari ratione, quamvis esset sapientia Patris, secundum humanam naturam debuit habere defectum sapientiae ; sed hic est ignorantia : ergo etc.
Item, quamvis Christus esset virtus Patris - iuxta illud quod dicit Apostolus, 1 ad Corinthios 1, 24 : Dicimus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam - habuit tamen defectum virium iuxta exigentiam humanae natutae. Videtur igitur pari ratione quod habuerit defectum sapientiae.
Sed contra : Assumptio carnis fuit opus divinae sapientiae ; sed sapientia, secundum quod huiusmodi, non est principium ignorantiae : ergo Christus non assumpsit defectum illum qui est ignorantia.
Item, Christus venerat nos docere ; sed ignorantis non est docere : ergo non debuit ignorantiam assumere.
Conclusio
Christus non habuit defectum ignorantiae.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, Christus non habuit defectum ignorantiae. Et ratio huius est : quia ipsum non decebat nec nobis expediebat. Ipsum non decebat, quia anima eius debuit esse deiformis, ac per hoc repleta luce sapientiae et rectitudine iustitiae ; ignorantia autem privatio est scientiae et potest esse via in errorem et obliquationem a rectitudine iustitiae, ac per hoc Christo non competebat. Nobis etiam non expediebat, quos venerat redimere et dirigere. Si enim defectum ignorantiae habuisset, nos redimere nescivisset ; dirigere etiam nescivisset, quia et, si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt. Et ideo nec ipsum decebat nec nobis expediebat quod talem defectum assumeret. Concedendum est igitur Christum defectum ignorantiae nequaquam in se habuisse. Et rationes ad hoc inductae sunt concedendae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur de Damasceno, quod assumpsit naturam servilem et ignorantem, dicendum quod ignorantia et servilitas non attribuitur naturae assumptae ratione illius singularis naturae quae fuit Verbo copulata in unitatem personae, sed quantum ad alias naturae consimiles in specie, quasi dicat : assumpsit naturam nostram, quae est ignorans, non in Christo, sed in nobis.
Ad illud Ambrosii, quod dicitur Christum ignorasse quod non didicit, dieendum quod quaedam est scientia simplicis notitiae, quaedam experientiae. Ambrosius autem non loquitur ibi de ignorantia prout dicit privationem cuiuscumque scientiae, sed prout dicit privationem experientiae, secundum quod in praecedentibus determinatum est.
Ad illud quod obicitur de Leone Papa, quod infans ille in nullo erat ab aliorum generalitate discretus, dicendum quod Leo Papa loquitur quantum ad ea quae exterius apparebant ; nam quantum ad ea quae intrinsecus latebant, in multis ab aliis differebat.
Ad illud quod obicitur, quod scientia inflat, dicendum quod est loqui de scientia prout est absque caritate vel prout est caritati coniuncta. Si prout est a caritate divisa, sic dicit Apostolus quod inflat. Si autem prout est caritati coniuncta, sic non est via ad inflationem, sed potius ad rectitudinem et aedificationem et humilitatem. Ex cognitione enim sui et Dei consurgit perfectio humilitatis ; et hoc secundo modo fuit in Christo.
Ad illud quod obicitur, quod in Christo fuit defectus eloquentiae, ergo siiniliter et sapientiae, dicendum quod non est simile, quia in defectu eloquentiae, sicut in aliis necessitatibus infantilibus, manifestabatur veritas naturae assumptae ; defectus autem sapientiae interius latet ; ideo ad nihil valuisset, si in Christo fuisset. Et ideo non est simile.
Ad illud quod obicitur, quod Christus, Dei virtus, habuit defectum virium, dicendum quod non est simile, tum quia defectus virium exterius apparebat et in carne erat, defectus vero sapientiae interius erat in anima, quae ad unionem sui cum Verbo a primordio debuit esse perfecte disposita ; tum etiam quia defectus virium est materia exercendae virtutis, non sic autem defectus cognitionis, quin potius impedit. Ideo non est simile hinc et inde.