Text List

III, D. 15, A. 2, Q. 2

III, D. 15, A. 2, Q. 2

Utrum in Christo fuerit passio tristitiae.

Sectindum quaeritur, utrum in Christo fuerit passio tristitiae.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Matthaei 26, 38 : "Tristis est anima mea usque ad mortem". Si ergo veritas falsitatem dicere non poterat, videtur quod veraciter tristis erat.

Item, Christus flevit super Ierusalem, secundum quod dicitur Lucae 19, 41 ; sed fletus signum est interioris moeroris : ergo, si Christus nihil fecit per duplicitatem, veraciter habuit in se affectum tristitiae.

Item, Christus amabat et desiderabat nostram salutem ; sed qui amat aliquid tristatur de eius amissione : ergo, cum Christus videret multos salutem suam negligere, videtur quod pro eis verum senserit in se affectum tristitiae.

Item, quanto sunt in aliquo maiora viscera pietatis, tanto magis compatitur afflictis, et quanto magis compatitur interius, tanto magis moerore afficitur ; sed Christus habuit in se abundantissima viscera pietatis : ergo videtur quod in aliorum necessitatibus et infirmitatibus veraciter et intense habuit passionem tristitiae.

Sed contra : Isaiae 42, 4 : "Non erit tristis neque turbulentus", dicitur de Christo : ergo Christus neque turbationem neque tristitiam habuit in se.

Item, Proverbiorum 12, 21 : "Non contristabit iustum quidquid ei acciderit" ; sed Christus fuit iustis simus : ergo videtur quod Christus de nullo sibi accidente fuerit contristatus.

Item, Seneca probat multiplici ratione quod "tristitia non cadit in sapientem", et fundamentum suae rationis est, quia "virtutem nihil potest laedere, sicut nihil eam potest auferre". Ergo, si Christus vere sapiens fuit et virtutem inconcussam habuit ; videtur quod passionem tristitiae in se non habuerit.

Item, nullus tristatur nisi de eo quod fit contra voluntatem suam ; sed contra voluntatem Christi nihil fieri potuit, quia in omnibus impleta fuit : ergo non videtur quod in se veraciter tristitiam habuerit.

Conclusio

In Christo fuit vera tristitia, non tamne omni modo, quo in nobis est, sed tantum, secundum quod dictabat ei ratio.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut dicit Magister in littera, et textus etiam evangelicus confirmat, in Christo fuit vera tristitia, non tamen omni modo quo in nobis est. Est enim quaedam tristitia quae est praeter rationis imperium ; et est tristitia quae est contra rationis iudicium rectum ; et est tristitia quae est subiecta rationis imperio et iudicio. Et illa tristitia est praeter rationis imperium quae consurgit ex quadam necessitate et surreptione, sicut motus primi ; et haec quidem communis est sapientibus et bonis et malis. Illa vero tristitia est contra rationis iudicium rectum, in qua ratio subicitur sensualitati, nec tantum turbatur, sed etiam perturbatur. Illa autem est secundum rationis imperium et iudicium, quando quis tristatur ratione dictante et suadente ipsum tantum et taliter super aliquo debere tristari.

Dico ergo quod in Christo fuit tristitia tantum isto tertio modo, quia de nullo tristatus fuit nisi secundum quod dictabat ei ratio. Et hoc idem innuitur Ioannis 11, 33, ubi dicitur : Iesus autem infremuit spiritu et turbavit semetipsum ; in quo ostenditur quod turbatio et tristitia rationi non praesidebat, sed subiacebat. Primis autem duobus modis non fuit in Christo tristitia. Per hoc patet responsio ad rationes ad utramque partem adductas. Nam rationes ad primam partem procedunt de tristitia secundum tertium modum ; rationes vero ad oppositum procedunt secundum primum modum et secundum : et hoc patet discurrenti per singulas.

Ad Rationes

1-3. Quod enim dicitur in Isaia : Non erit tristis etc. hoc non excludit quamcumque tristitiam, sed tristitiam perturbantem. Similiter illud quod dicitur in Proverbiis : Non contristabit iustum etc., intelligitur de illa tristitia quae statum mentis evertit, non de illa tristitia qua quis tristatur compatiendo alii vel etiam refugiendo aliquod malum illatum sibi. Similiter illud quod dicit Seneca intelligendum est. Seneca enim non vult probare quod tristitia turbans non sit in sapiente, sed quod non est in sapiente tristitia perturbans. Perturbatio autem dicit deflexionem rationis ab aequitate ; et hoc modo sapiens nec tristatur nec perturbatur. Non vult autem ostendere Seneca quod sapiens nullo modo turbetur ; hoc enim est quasi impossibile in aliquo reperiri ; et praeterea, nec turbari vel non tristari de quibus homo debet, id non est sapientiae, sed potius duritiae, cum dicat Apostolus ad Romanos 12, 15 : Gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus.

Ad illud vero quod obicitur, quod nihil contra voluntatem Christi evenit, dicendum quod hoc verum est de voluntate rationis absoluta, non autem verum est de voluntate sensualitatis vel de voluntate conditionata. Tristitia autem non tantum insurgit ex voluntate rationis absoluta, sed etiam secundum alias differentias, sicut melius manifestabitur infra, cum agetur de voluntate Christi.

PrevBack to TopNext