III, D. 2, A. 2, Q. 1
III, D. 2, A. 2, Q. 1
Utrum Christus assumserit veram carnem.
Rationes principales
Et quod sic, probatur. Per illud quod dicitur Lucae ultimo, 39 : "Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet". Si ergo Christus post resurrectionem veram carnem habuit, necessario sequitur quod ante.
2. Item, Damascenus: "Quod erat inassumtibile erat incurabile". Ergo quod fuit curabile, fuit assumtibile, et quod fuit curatum, fuit assumtum ; sed non tantum anima, sed etiam caro receperunt per Christum curationem : ergo
Item, non nascitur homo ex homine nisi ex carne ; sed Christus natus et conceptus fuit ex Maria Virgine : ergo veram ex ea traxit carnem.
Item, caro vera est necessario de vera constitutione hominis. Ergo, si Christus caruit vera carne, caruit vera humanitate ; et si vera humanitate caruit, caruit vero sanguine et vero pretio redemptionis : ergo tota fides nostra est inanis. Quod si hoc dicere est haereticae impietatis, haereticum est et verae fidei adversarium ponere Christum non habuisse veram carnem humanam.
Sed contra : Ad Galatas 5, 17 : "Caro concupiscit adversus spiritum" ; sed in Christo non fuit aliqua concupiscentia vel inordinatio : ergo nec vera caro.
Item, Ioannis 3, 31 : "Qui de terra est de terra loquitur ; qui de caelo venit super omnes est". In hoc autem assignatur differentia Christi ad alios homines ; sed alii homines de terra sunt, quia corpus eorum est de terra : ergo corpus Christi non fuit de terra nec de aliis elementis sicut alia corpora : ergo non videtur quod habuerit veram carnem humanam.
Item, unio praesupponit in unibili rationem imaginis : unde creatura irrationalis non habet in se congruitatem ad unionem ; sed humana caro non habet in se imaginem Dei, quia illa est in superiori portione rationis : ergo non videtur quod a Verbo Dei habeat assumi.
Conclusio
Christus veram humanam carnem verumque corpus humanum habuit.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc fuit triplex modus dicendi ; et duo sunt haeretici, tertius est catholicus.
Quidam dicere voluerunt quod Christi caro non erat caro vera, sed caro phantastica ; et hoc quidem dicebant, quia indecens eis videbatur Deum uniri naturae corporeae. Sed hi, dum voluerunt vitare apparens inconveniens, inciderunt in verum inconveniens ; et dum voluerunt Deo reddere laudem apparenter, in blasphemiam inciderunt veraciter. Ponere enim quod Christus carnem habuit phantasticam, est perfecto attribuere imperfectionem et veritati deceptionem. Si enim verum corpus non habuit, perfectus homo non fuit. Item, si verum corpus non habuit, vere passus non fuit : ergo cunctos credentes in eum decepit. Si igitur hoc dicere est Deum impie blasphemare, patet quod manifestus error est ponere quod verum corpus non assumsisset.
Et ideo alii dixerunt quod Christus verum corpus habuit et veram carnem, sed caro illa non fuit terrestris, sed caelestis. De caelo enim carnem illam attulisse Christum dixerunt, quia non decebat ipsum habere carnem peccatricem, tum quia concupiscit adversus spiritum, tum etiam quia auctorem habet diabolum. Et hunc suum errorem munire volunt per illud 1 ad Corinthios 15, 47 : "Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis" ; et per illud quod dicitur Ioannis 3, 31 : "Qui de caelo venit super omnes est". Sed hic error pessimus repugnat veritati incarnationis et reparationis. Veritati incarnationis, quia Christus, secundum quod sacra Eloquia testantur, fuit ex semine David secundum carnem, qui natus fuit de Maria Virgine, quae fuit de stirpe David. Repugnat autem veritati reparationis, quia, si non habuit carnem terrestrem, sed caelestem, non habuit passibilem ; si etiam non habuit carnem terrestrem, non habuit carnem de nostro genere ; et si haec vera sunt, nec vere patiebatur nec homo per ipsum vere redimebatur. Si ergo haec duo impietatis sunt et blasphemiae, planum est quod iste modus dicendi falsus est et haereticus.
Et ideo est tertius modus dicendi verus et catholicus quod Christus veram humanam carnem habuit, ita quod caro illa et verum corpus fuit et vere carni nostrae in natura consimilis. Non enim decebat in ipsa veritate invenire deceptionem et oculorum ludificationem, quia veritas non novit fallere. Nec decebat in perfectissimo Dei Filio invenire imperfectionem, quia perfectissimus non novit deficere ; et ideo, sicut apparebat, sic verum corpus et perfectum de nostro genere et de utero beatae Virginis assumsit verissime. Et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod illud verum est de carne, in qua viget fomes concupiscentiae, et talis caro est peccatrix ; talis autem caro fuit in Adam post peccatum et in posteris concupiscentialiter genitis. Sed talis caro non fuit in Adam ante peccatum, nec in Christo, qui non fuit conceptus in libidine, sed Spiritus Sancti virtute ; et pro tanto dicitur eius caro esse caelestis et venire desursum, quia assimilatur altitudini humanae naturae, quae fuit in Adam quantum ad privationem omnis immunditiae.
Et per hoc patet responsio ad sequens obiectum. Non enim dicitur Christus venire de caelo, quia caro eius descenderit de caelo, sed quia missus est a Patre ; caro enim formata est secundum divinam operationem carens originali peccato et omni rebellione. Et in hoc erraverunt impii Manichaei, sicut superius ostensum est in secundo libro, quia crediderunt quod caro terrestris de sui natura repugnaret spiritui, tamquam haberet ortum a deo malo ; et in hunc errorem inciderunt ; quia nescierunt distinguere inter vitium et naturam.
Ad illud quod obicitur, quod unio praesupponit rationem imaginis in suo unibili, dicendum quod hoc verum est vel in se vel in ratione annexi ; et quamvis caro humana in se non habeat rationem imaginis, tamen unita est animae factae ad imaginem Dei.
Ad illud quod obicitur quod excellentior est gratia unionis quam fruitionis, dicendum quod verum est per comparationem ad idem, utpote ad animam, quae Deo fruitur et Deo unitur, quia excellentior est gratia unionis quam fruitionis et eam praesupponit ; tamen respectu corporis secus est, quia gratia fruitionis non est nata esse in corpor sive circa corpus, cum ponat solum habitum creatum, qui habet habilitare potentiam cognoscitivam. Sed gratia unionis in corpore non ponit alicuius habitus collationem, sed solum substantificationem ipsius corporis assumti in persona divina sicut in hypostasi, quae quidem est ex mera et gratuita bonitate Dei ; et propterea non sic repugnat nec sic est extranea sicut gratia fruitionis.