III, D. 2, A. 2, Q. 2
III, D. 2, A. 2, Q. 2
Utrum Christus assumserit animam rationalem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Matthaei 26, 38 : "Tristis est anima mea usque ad mortem" ; sed si non haberet animam rationalem, non tristaretur : ergo etc.
Item, in Symbolo Athanasii : "Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens". Ergo etc.
Item, Christus mortuus fuit ; sed mors illa non fuit per separationem divinitatis a carne : ergo fuit per separationem animae a carne : ergo habuit animam.
Item, Christus descendit ad inferos et tertia die resurrexit a mortuis : aut ergo ratione animae aut ratione corporis aut ratione divinitatis. Ratione carnis non, quia illa remansit in sepulcro ; ratione divinitatis non, quia illa non potest mutare locum : ergo ratione animae. Ergo etc.
Sed contra : Ioannis 1, 14 : "Verbum caro factum est" ; ibi Ioannes sufficienter exprimit mysterium incarnationis : ergo nihil addendum est. Ergo videtur quod solam carnem assumsit.
Item, unio divinae naturae ad humanam dicitur incarnatio ; sed denominatio semper debet fieri a digniori ; et cum mima dignior sit carne, et incarnatio non dicatur animatio, sed potius incarnatio, ergo videtur quod anima non sit assumta a Verbo.
Conclusio
Christus assumsit veram animam cum suis potentiis vegetabili, sensibili et rationali.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc fuit triplex modus dicendi, et duplex fuit haereticus et tertius catholicus.
Quidam namque dixerunt, sicut Eunomius, quod Filius Dei assumsit carnem sine anima, quia divinitas erat ei in loco animae ; et cum Verbum Dei vivificaret ipsam carnem, non indigebat alio spiritu vivificante. Sed cum divina natura nullo modo possit esse forma perfectiva corporis, quia Deus nullius est forma perfectiva sive constitutiva, nullo etiam modo possit habere passiones tristitiae et doloris : impossibile est hoc dicere quod Christus vixerit vita creata et dolores et mortem senserit et non habuerit animam.
Et ideo fuit alius modus dicendi quod Christus animam habuit, sed animam non quamcumque, sed solum animam vivificantem et sensificantem, cuiusmodi est anima sensibilis ; anima autem rationali non indiguit, quia ad ceteros actus partis intellectivae sufficiebat virtus personae increatae. Sed iste error adhuc pessimus est, quia, si Christus animam rationalem non habuit, animam rationalem a peccato non redemit. Et iterum, si animam rationalem non habuit, verus homo non fuit, quia non habuit hominis complementum. Et hoc dicere absque dubio est erroneum.
Et ideo est tertius modus dicendi verus et catholicus quod Christus assumsit verum corpus et veram animam cum suis potentiis vegetabili, sensibili et rationali. Et ratio huius est, quia Christus assumsit humanam naturam ut esset mediator Dei et hominum. Et quia perfectus mediator, ideo perfectus Deus et perfectus homo ; et quia perfectus homo non est nisi habeat corpus cum omnibus membris et animam cum omnibus potentiis, ideo omnia haec assumsit. Rursus, quia perfectus mediator fuit, ideo perfectus comprehensor fuit et perfectus viator, perfectus in contemplatione et perfectus in actione, perfectus in operatione et perfectus in passione. Et ad omnia haec sequitur quod habuit veram substantiam animae. Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur de verbo Ioannis, dicendum quod illud dictum est per synecdochen, et caro accipitur ibi pro tota natura humana. Et si tu quaeras, quare ipse usus est illa synecdochica locutione, dicendum quod hoc ideo fecit quia natura assumta nobis est notior ex parte substantiae corporalis quam spiritualis. Et ideo, quia cognitio nostra incipit ab his quae sunt nobis magis nota, mysterium unionis humanae naturae cum divina magis descripsit ex parte carnis. Alia etiam ratio potest reddi : quia in assumtione carnis clauditur assumtio animae rationalis. Si enim assumsit quod minus ad assumtionem erat idoneum et magis ab assumente distabat, multo magis assumsit illud quod magis erat idoneum et magis conveniebat.
Et per hoc patet responsio ad sequens, quare incarnatio potius dicitur quam animatio ; fit enim denominatio a parte notiori et ab ea parte in qua magis implicatur ratio totius.Et quod dicitur, quod denominatio debet fieri a digniori, dicendum quod hoc verum est, nisi alia ratio interveniat.
Ad illud quod obicitur, quod unio ordinatur contra peccati originem, dicendum quod, si origo peccati sit a carne tamquam a deferente et sua infectione animam inficiente, nunquam tamen est in carne nisi ab anima, nec traductio carnis ex carne est nisi per virtutem animae ; et ideo curatio non tantum debebat respicere carnem, sed et animam, immo principalius animam quam carnem. Et propterea non suffecit assumere solam carnem.
Ad illud quod obicitur, quod persona Verbi sufficit ad vivificandum et regenerandum carnem per intellectum et voluntatem, dicend um quod, etsi personae Verbi conveniat vivificare per modum efficientis, non tamen convenit vivificare per modum formae perficientis, et hoc ratione summae perfectionis quae est in Deo, propter quam non potest esse alicuius pars constitutiva ; et ideo secundum humanam naturam Christus formam creatam habuit completivam ; et sic certissime credendum est Christum assumsisse et veram carnem et veram animam rationalem.