Text List

III, D. 16, Divisio Textus

III, D. 16, Divisio Textus

Supra egit Magister de passionibus in Christo repertis in quadam generalitate. In hac autem parte specialiter descendit ad determinandum de doloris passione et passibilitate. Dividitur autem pars ista in duas. In quarum prima inquirit, utrum passio doloris fuerit in Christo secundum veritatem. In secunda vero, utrum fuerit in eo secundum patiendi necessitatem, ibi : Hic oritur quaestio ex praedictis etc., ubi signatur distinctio decima sexta.

Prima pars dividitur in tres partes. In quarum prima ponit Magister dubitationem circa passionem doloris in Christo, quae ex verbis Hilarii habet ortum. In secunda vero subiungit verba Hilarii quae videntur esse dubia, ibi : Ait enim sic Hilarius, in X libro de Trinitate. In tertia vero illa verba explanat, ibi : Audisti, lector, verba Hilarii etc.

Similiter secunda pars, in qua agit de patiendi necessitate, tres habet particulas. In prima movet dubitationem. In secunda vero ponit determinationem illius quaestionis, ibi : Ad quod dici potest, Christum voluntate etc. In tertia vero subiungit quoddam dictum notabile ad maiorem praecedentium explanationem, ibi : Et est hic notandum Christum de omni statu hominis etc.

PrevBack to TopNext