Text List

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Simplam accepit. Videtur enim hoc inconvenienter esse dictum, quia simile non consumitur per suum simile, immo augetur : ergo vetustas nostra non consumitur per vetustatem Christi assumptam. Praeterea, quod consumit aliud est illo potentius : ergo, si vetustas Christi consumpsit nostram, potius debuit esse dupla respectu suae. Praeterea, vetustas Christi non consumpsit nostram nisi per modum meriti ; sed meritum debet commensurari praemio : ergo nec simpla nec dupla debuit esse respectu nostrae, sed aequalis.

Respondeo : Dicendum quod tam poena quam culpa ad veterem hominem pertinet, quia in primaria conditione homo fuit creatus absque culpa et poena, et secundum haec duo in nobis est duplex vetustas ; in Christo autem fuit poena sine culpa, et ideo vetustas simpla : fuit enim poena cum gratia. Et propterea per poenam Christi cum gratia nos merebamur liberari a culpa et a poena, ita quod vetustas poenae, iuncta novitati gratiae, consumit duplicem vetustatem, salvata oppositione, salvata nihilominus debita proportione. ldeo verbum Augustini in littera verum est et rationabile.

Ad illud ergo quod obicitur, quod vetustas non opponitur vetustati, dicendum quod verum est ratione sui, opponitur tamen ratione novitatis gratiae coniunctae. Et per hoc patet sequens, quia ratione gratiae coniunctae illa vetustas simplex excedit nostram duplicem. Propter hoc enim quod Christus gratiam habuit non ad mensuram, perfecte nobis meruit liberationem a poena et a culpa.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Hos defectus assumpsit ad ostensionem verae humanitatis, quia, si isti defectus non sunt de veritate humanae naturae, non faciunt ad verae humanitatis ostensionem. Quod autem non sint de veritate humanae naturae, ostendit Anselmus tali ratione : humana natura uno modo est vera secundum statum corruptionis et incorruptionis ; sed isti defectus non competunt ei secundum statum incorruptionis : ergo non sunt de veritate humanae naturae. Item, Christus post resurrectionem veram humanitatem ostendit, et tamen ipsis Apostolis defectus et poenalitates non ostendit : ergo non videtur quod huiusmodi defectus facerent ad veritatis humanae naturae ostensionem.

Respondeo : Dicendum est quod est ostendere veritatem humanae naturae simpliciter vel secundum statum. Dico igitur quod huiusmodi defectus assumpti fecerunt ad ostensionem verae humanitatis secundum statum corporis animalis, et sic Christus volebat ostendere ; voluit enim se nobis conformare : in similitudinem enim hominum factus est, ut dicit Apostolus, "et habitu inventus est ut homo".

Ad illud ergo quod obicitur, quod illud non facit ad ostensionem verae humanitatis quod non est de veritate humanae naturae, dicendum quod falsum est. Aliquid enim annexum alicui statui humanae naturae potest esse ostensivum veritatis. Accidentia enim partem magnam conferunt ad cognoscendum quod quid est, quamvis non sint de essentia rei. Ad ultimum patet responsio per ea quae dicta sunt.

Dub. III.

Item quaeritur de intellectu veritatis istarum aucforitatum, quas adducit in illo capitulo : Quaedam tamen reperiuntur in Sanctorum tractatibus etc. Videtur enim quod illae auctoritates verum dicant, quae dicunt Christum non timuisse. Scribitur enim I Ioannis 4, 18 : Perfecta caritas foras mittit timorem ; sed Christus perfectissimam habuit caritatem : ergo nullus in eo videtur timor fuisse. Item, Augustinus, libro 83 Quaestionum : Signum perfectionis est nullus timor ; sed in Christo fuit summa perfectio : ergo nullus in eo fuit omnino timor. Item, nullus timet quod potest effugere ; sed Christus certus erat omnem poenam se posse effugere : ergo videtur quod nihil timebat.

Respondeo : Dicendum quod timor est in triplici differentia : quidam enim est gratuitus, quidam libidinosus, quidam naturalis quasi inter utrumque medius. Timor autem gratuitus est in triplici differentia : quidam enim est timbr poenae, quidam est timor offensae, quidam reverentiae. Prima et secunda non fuit in Christo, pro eo quod perfecta caritas foras mittit timorem utrumque ; sed secundum tertiam differentiam fuit in Christo, quia sic a perfecta caritate non expellitur, sed potius consummatur, secundum illud Isaiae 11, 3 : Replebit eum spiritus timoris Domini ; et secundum illud Psalmi [18, 10] : Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Et per hoc patet responsio ad primum obiectum.

Est et alius timor libidinosus, et iste similiter in multiplici differentia est, quia est timor mundanus et est timor humanus ; et nullus istorum fuit in Christo nec etiam in viro perfecto ; et sic intelligitur verbum Augustini quod signum perfectionis est nullus timor. Et per hoc patet responsio ad secundum.

Est iterum in tertia differentia, timor scilicet naturalis, et iste est in triplici differentia : quidam est sensualitatis praevenientis rationem, quidam sensualitatis subiacentis rationi, quidam vero est ipsius partis rationalis. Primus timor est naturae corruptae et quodam modo inordinatae, similiter et tertius ; secundus vero est naturae corruptae, sed tamen ordinatae. Quoniam ergo in Christo, quamvis esset defectus passibilitatis, non tamen fuit defectus inordinationis et vitiositatis, hinc est quod fuit in eo timor medio modo, non primo vel tertio. Et per hoc patet tertio obiectum. Patent etiam auctoritates quae in littera dicuntur. Nam omnes illae auctoritates quae dicunt Christum non timuisse, hoc dicunt, non quia velint a Christo omnem timorem removere, cum auctoritas Isaiae dicat contrarium, sed quia non fuit in eo timor qui rationem eius praeveniret vel rationem eius perturbaret ; securissima enim fuit et bene noverat quod nihil poterat sibi evenire vel inferri quod ipsa prius non desideraret et vellet.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Vere contristatus est, sed non passio eius dominatur animo, verum propassio est. Ex hoc enim vult dicere quod in Christo fuerit propassio. Sed contra, super 5, 28 Matthaei dicit Glossa, quod propassio est subitus motus, cui ex ratione non consentitur ; sed talis motus est veniale peccatum, secundum quod ibi innuitur, et iste non fuit in Christo : ergo propassio non fuit in eo. Item, subitum est illud quod praevenit iudicium rationis et quod est ex surreptione ; sed Christus nihil per surreptionem egit : ergo non habuit in se motum subitum, ergo nec propassionem. Item, Christus timuit mortem non ob aliud nisi quia praevidit eam ; sed non praevidit eam nisi secundum rationem : ergo timuit eo timore qui est secundum rationem ; et iste timor est passio, non propassio : ergo nulla est responsio Magistri.

Respondeo : Dicendum quod propassio, secundum generalem nominis sui acceptionem, dicitur esse passio diminuta ; haec autem est illa quae sistit infra rationem, ut ratio est, et ita propassio dicit passionem partis sensualis vel virtutis naturalis ; et hoc modo vult dicere Magister et Hieronymus huiusmodi passiones fuisse in Christo. Erant enim ex horrore sensualitatis, non rationis partis in quantum rationalis.

Ad illud vero quod obicitur, quod definitur propassio quod est motus subitus, dicendum quod ibi definitur propassio secundum quod est in nobis, in quibus sensualitas movetur praeter iudicium rationis ; in Christo autem non fuit hoc. Et ideo patet responsio ad illa duo quae primo obiciuntur. Ad illud vero quod obicitur, quod timor mortis non potuit esse nisi in ratione, dicendum quod ratio praevidens mortem instantem fecit imaginationem mortis in ipsa parte sensuali, qua quidem facta, sensualita mota fuit et horrore mortis concussa. Et si tu dicas, quod hic non est ordo cognitionis, ut deveniatur a ratione in sensualitatem, dicendum quod hoc est verum in nobis, in quibus est scientia per acquisitionem ab inferiori. In Christo autem aliter esse potuit, qui fuit plenus scientia et in quo fuit obedientia perfecta virium inferiorum respectu superiorum. Praeterea, nos ipsi imaginari possumus quod volumus, quamvis non possimus, quando volumus, sentire exterius. Et ita timor in Christo de morte futura potuit esse in parte sensuali, ut merito secundum Hieronymum et Magistrum possit et debeat dici propassio.

PrevBack to TopNext