Text List

III, D. 16, A. 1, Q. 1

III, D. default_value, A. 16, Q. 1

Utrum in Christo fuerit vera passio doloris.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in Christo fuerit vera passio doloris.

Rationes Principales

Et quod sic, ostenditur. Isaiae 53, 2 : "Vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem" ; sed constat quod non intelligit Propheta de scientia simplicis notitiae : ergo intelligit de scientia experientiae : ergo vere expertus est passiones doloris.

Item, in persona eius dicitur in Psalmo [68, 30] : "Ego sum pauper et dolens" ; sed Christus vere fuit pauper et mendicus temporaliter : ergo vero dolore fuit afflictus.

Item, anima coniuncta corpori passibili vere dolet, corpore patiente ; sed anima Christi iuncta fuit carni, quae non tantum fuit passibilis, immo etiam passa : ergo verum dolorem fuit perpessa.

Item, satisfactio facta est per poenam doloris ; sed Christus veraciter satisfecit, quia vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit : ergo veraciter doluit.

Item, non est magnum quid habere patientiam in illa passione quae nullum infert dolorem ; sed patientia Christi multum commendatur in tolerantia passionum : ergo videtur quod Christus verum dolorem in semetipso persenserit.

Item, aut vere patiebatur et dolebat aut non. Si sic, habeo propositum. Si non vere patiebatur, et videbatur pati, ergo seducebat oculos spectantium in sua passione, pari ratione et in qualibet alia sua operatione ; et si hoc, totum Evangelium est mendacium et eius miracula falsa et fides christiana inanis per omnia. Si igitur huiusmodi sunt falsa et erronea, restat etc.

Sed contra : Hilarius, in X libro De Trinitate : "Virtus, corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit". Sed verus dolor non est sine sensu poenae : ergo in Christo non fuit verus dolor.

Item, Dionysius, Ad Ioannem Evangelistam : "Absit ut ego ita insaniam ut credam Sanctos aliquid pati, sed corporis passiones, secundum solum quod eas diudicent, ipsos sentire credo". Si ergo hoc verum est, Sancti non sentiunt passiones nisi secundum iudicium, non ergo secundum experientiam : ergo patiendo non habent dolorem verum : ergo multo minus nec Sanctus Sanctorum, scilicet Christus.

Item, Moyses ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus sine aliqua corporis laesione propter continuam contemplationem. Si ergo perfectio contemplationis aufert passionem et sensum famis, pari ratione videtur quod auferat sensum doloris in carne passibili. Sed in Christo fuit continua contemplatio et perfectissima : ergo videtur quod nulla fuerit in eo doloris experierttia.

Item, ratione videtur. "Natura agens praestantior est patiente" ; et natura assumta praestantior est pmni alio : ergo non videtur quod ab aliqua alia natura possit affligi vel laedi.

Item, res quae est ablativa laesionis et doloris passioni doloris non est subiecta ; sed manus Christi curavit alienos dolores solo tactu : ergo videtur quod nullum dolorem potuerit perpeti.

Item, si anima Petri poneretur in inferno, ab ignibus non cruciaretur, quia non habet in se causam per quam debat dolere. Ergo, si aninia Christi nullam causam passionis in se habebat, videtur quod nullum dolorem sentiebat in carne quantumcumque passibili. Si ergo dolor est passio ipsius animae potius quam carnis, sicut dicit Augustinus ; videtur quod in Christo non fuerit dolor verus.

Conclusio

Vera doloris passio fuit in Christo.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut Evangelium dicit et fides catholica sentit, vera doloris passio fuit in Christo. In ipso enini fuit caro passibilis et perforabilis, fuit etiam virtus sentiendi, secundum quam anima compatitur corpori laeso. Quoniam ergo haec duo verum dolorem faciunt, scilicet vera laesio et verus laesionis sensus, et haec duo vere fuerunt in Christo, indubitanter tenendum est quod in. Christo fuit vera doloris passio. Nam, si aliquis aliter dicat, secundum quod quidam haeretici dicunt, et est error antiquus Saracenorum, quod Christus, etsi videretur pati et dolere, non tamen veraciter habuit dolorem et passionis sensum, non solum evacuat fidem Christi et Christi Evangelium, sed etiam evacuat redemptionem nostram et dicit Christum non esse Christum. Dum enim dicit ipsurn non fuisse veraciter passum, dicit ipsum non satisfecisse, ac per hoc non genus humanum esse redemptum. Dum vero dicit ipsum simulasse se pati, dicit ipsum esse mendacem, et ita nec vere fuisse Dei Filium nec Dei nuntium, et ita nec mediatorem, sed potius deceptorem. Et propterea qui dicunt Christum non veraciter doluisse vel passum fuisse, etsi videantur ipsum exterius honorare, secund um veritatem blasphemant ipsum impiissime. Rationes igitur probantes ipsum veraciter doluisse sunt concedendae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur de auctoritate Hilarii, tripliciter respondetur. Quidam enim dicunt Hilarium verba illa retractasse. Unde audivi Parisiensem episcopum Gulielmum referre se librum illius retractationis vidisse et perlegisse. Aliter potest dici quod Hilarius in verbo praedicto et in aliis ibidem positis non excludit sensum doloris a Christo sectindum humanam naturam, sed secundum divinam ; unde verba illa referenda sunt ad Christi personam. Et hoc quidem confirniatur, quia, sicut dicit idem Hilarius, intelligentia dictorum ex eau.sis est assumenda dicendi. Hilarius enim in verbis praemissis excludere voluit errorem Arii, qui dicebat Christum secundum se totum passum fuisse. Tertio modo respondetur quod Hilarius non vult ostendere Christum non habuisse verum dolorem, sed non habuisse causam doloris ; et hunc quidem modum solvendi innuit Magister in littera, et satis est rationabilis, secundum quod in expositione litterae melius apparebit.

Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Dionysii, dicendum quod Dionysius non voluit dicere nec sensit quod beatus Ioannes et alii Sancti non experirentur dolorem in tormentis, sed vult commendare constantiam mentis, quae non magis commovebatur ex experientia sensus quam commoveretur ex sola consideratione et iudicio rationis.

Ad illud quod obicitur de Moyse, dicendum quod, etsi dulcedo contemplationis quodam modo ipsum reficeret et a sensibus exterioribus abstraheret, adeo ut naturales virtutes quodam modo consopiret, ut non ita consumerent et cibum requirerent, tamen quod tanto tempore ieiunavit sine aliqua sui laesione, hoc fuit per speciale beneficium et divinum miraculum. Et ideo hoc non habet locum in proposito, quia Christus in passione sua non exercuit miracula potentiae, sed potius usus est armis patientiae.

Ad illud quod obicitur, quod natura agens praestantior est patiente, dicendum quod illud non oportet intelligi quod sit verum simpliciter, sed solum secundum aliquam conditionem. Quia enim lapis laedit pedem, non oportet quod lapis sit nobilior pede, sed sufficit quod excedat in aliqua conditione ; utpote in duritia et soliditate ; et sic est in proposito. Quamvis enim clavus non esset nobilior carne Christi, erat tamen durior et solidior. Et si tu obicias mihi de anima, quod non possit pati, dicendum quod anima patiebatur per accidens, scilicet compatiendo carni. Vel, secundum Augustinum, in VI Musicae, anima sumit occasionem patiendi ex carne, verumtamen patitur ex se, occasione accepta aliunde. Potest etiam dici quod illud verbum habet intelligi secundum institutionem naturae, non secundum dispensationem misericordiae et punitionem iustitiae, quorum primum respicit animam Christi, reliquum animam peccatricem, sicut in quadragesima quarta distinctione libri quarti habetur expresse.

Ad illud quod obicitur, quod manus Christi fuit curativa dolorum, dicendum quod hoc fuit virtute latentis divinitatis, et secundum illam virtutem, concedo bene quod pati non poterat nec dolere. Ex hoc tamen non sequitur quod fuerit doloris expers. Erat enim ibi alia virtus creata, secundum quam dolere poterat, scilicet potentia animae sensitiva.

Ad illud quod obicitur, quod anima Petri non pateretur in inferno, dicendum quod non est simile, quia anima Petri post purificationem perfectam non est passibilis ex causa propria nec ex dispensatione divina propter salutem alienam. Non autem sic est de anima Christi, quae dispensative et voluntarie passibilitatem habuit, cum carni passibili coniuncta fuit, sicut ex lectione praecedenti habitum fuit.

PrevBack to TopNext