III, D. 16, A. 1, Q. 2
III, D. 16, A. 1, Q. 2
Utrum in Christo fuerit acerbissimus dolor.
Secundo quaeritur de doloris acerbitate, et est quaestio, utrum in Christo fuerit dolor acerbissimus.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Threnorum 1, 12 : "O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor, sicut dolor meus" ; hoc dicitur in persona Christi. Ergo videtur quod nullus alius dolor habeat illi aequari.
Item, in Psalmo [87, 8] : "Omnes fluctus tuos induxisti super me", dicitur in persona Christi ; sed non omnes induxit quantum ad varietatem : ergo omnes induxit quantum ad aequivalentiam et acerbitatem.
Item, ratione videtur. Quanto complexio nobilior est, tanto passio doloris in ea est acerbior ; sed Christus nobilissimam habuit complexioriem - nobilitas enim complexionis respondet nobititati animae - ergo, cum Christus nobilissimam animam habuerit, habuit ergo in patiendo maximam doloris afflictionem.
Item, quanto sensus tactus est vivacior, tanto dolor qui est secundum sensum est acutior : unde in illis membris in quibus viget sensus tactus est dolor acutissimus ; sed in Christo fuit sensus tactus vivacissimus ; "prudentissimum enim animalium est homo", ut dicit Philosophus, et inter omnes Christus, cum fuerit optime dispositus : ergo dolor, quem sensit, super omnes dolores fuit acutissimus.
Item, quanto maius est bonum quod amittitur, tanto maiorem infert dolorem ei qui cognoscit et habet usum rationis ; sed vita Christi erat nobilissima et passio illa vitam perimebat : ergo dolorem illi animae acutissimum inferebat.
Item, tanto poena est acerbior, quanto velocius virtutem naturae deiicit, maxime ubi aliquod membrorum principalium non corrumpit ; sed Christus in cruce suspensus adeo cito fuit. mortuus ut etiam miraretur Pilatus : ergo videtur quod ctolor eius gravissimus fuisset.
Sed contra : Primo obicitur a parte generis poenae, quia poena ignis acutius affligit quam poena ferri ; sed Laurentius et Vincentius exusti fuerunt in igne : ergo videtur quod maiorem dolorem senserint quam Christus.
Item, hoc ipsum ostenditur a parte voluntatis patiendi, quia quanto aliquis magis desiderat pati, tanto minus dolet in patiendo ; sed Christus vehementer desiderabat pati pro genere humano ; sicut dicitur in Lucae 12, 50 : "Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur" etc. : ergo videtur quod dolor eius valde parum de acerbitate habuit.
Item, hoc ipsum ostenditur a parte adiutorii, quia quanto homo maiorem habet caritatem, tanto facilius stistinet cruciatum poenae ; sed Christus maximae caritatis fuit : ergo facillime torinenta portavit : ergo valde parum doluit.
Item, hoc ipsum videtur a parte boni amissi, quia quanto maius est bonuni quod perditur, tanto maior dolor est ei qui amittit ; sed peccator perdidit Deum, qui est maius bonum quam sit vita ista corporalis : ergo videtur quod acerbior dolor sit in viro contrito et poenitente quam fuerit in Christo patiente.
Conclusio
Dolor passionis Christi inter ceteros dolores fuit acerbissimus et acutissimus.
Respondeo : Dicendum quod dolor passionis Christi inter ceteros dolores et passiones fuit acerbissimus et acutissimus. Et hoc patet, si illa considerentur quae doloris passionem acerbiorem reddunt. Haec autem sunt tria, videlicet causa passionis et modus patiendi et conditio patientis.
Si consideretur causa ob quam Christus passus est, fuit in eo doloris afflictio magna. Non enim patiebatur pro culpa propria, immo pro aliena ; non pro amicis tantum, sed etiam pro inimicis et etiam pro his quos videbat ingratos. Si autem consideretur modus patiendi, fuit in eo passio doloris acerbior, tum propter generalitatem, quia in omnibus membris affligebatur ; tum etiam propter continuitatem, quia suspendium eius continuabatur, et clavi adeo affligebant pendentem sicut afflixerunt quando manus eius et pedes confodiebantur, in quibus maxima erat afflictio propter nervos et musculos ibidem concurrentes, in quibus praecipue viget sensus. Si autem consideretur qualitas sive conditio patientis, maxima erat afflictio. propter maximam complexionis aequalitatem et propter sensus vivacitatem. Unde, quia nullus potuit ei aequari nec in aequalitate complexionis nec in vivacitate sensus, dolor illius omnium dolorum fuit acutissimus.
Et ideo rationes quae hoc ostendunt concedamus ; et ei gratias, quantas possumus et supra quam possumus, referamus, si quo mocto donetur nobis ut tam graviter patienti compatiamur. Rationes vero quae obiciuntur ad contrarium, quae ostendunt mitigationem doloris Christi, non obviant veritati, si recte intelligantur. Contingit enim. esse acerbitatem in dolore quantum ad duo, videlicet quantum ad experientiam sensus et quantum ad repugnationem rationis. Licet autem in Christo fuerit maxima doloris afflictio quantum ad experientiam sensus, ratio tamen Christi modicos reputabat omnes illos cruciatus, hoc tamen non auferebat acerbitatem, sed rationis subversionem.
Ad Rationes
Et per hoc patet responsio ad illas quatuor rationes quae sumuntur ex parte voluntatis desiderantis, ex parte caritatis adiuvantis, ex parte recompensationis et ex parte exspectationis.
Ad illud quod obicitur ex parte generis poenae, dicendum quod ratio illa procedit ex insufficienti. Acerbitas enim poenae non tantum pensatur ex parte agentis, quantum ex parte patientis. Actus enim activorum est in patiente disposito ; et quia qualitas in Christo reddebat ipsum ad maiorem dolorem dispositum, ideo bene concedo quod clavus ferreus multo plus afflixit Christum quam ignis Laurentium.
Ad illud quod obicitur, quod dolor in contrito excedit dolorem in Christo propter quantitatem boni amissi, dicendum quod damnificatio per se non infert dolorem, sed sensus damnificationis. Quamvis autem peccator maius bonum amittat, quia tamen non magis sentit, sed minus, non sequitur quod magis doleat ut plurimum. Valde enim parum affligitur, quamvis magnam dolendi habeat rationem et causam.