Text List

III, D. 16, A. 1, Q. 3

III, D. 16, A. 1, Q. 3

Utrum Christus assumpserit necessitatem patiendi.

Tertio quaeritur, utrum Christus necessitatem assumpserit patiendi.

Et quod sic, videtur. Ad Hebraeos 9, 8 : "Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus semel oblatus est", Glossa : Eadem necessitate et iure naturae. Ergo secundum hoc mortuus est Christus secundum statum naturae ; sed qui sic moritur, moriendi habet necessitatem : ergo etc.

Item, Augustinus, Ad Iulianum : "Si talem carnem, qualem habuit Adam in prinio statu, assumpsit Christus, non solum caro Christi non esset caro peccati", sed nec similis carni peccati. Si ergo Christus fuit similis carni peccati, constat quod non assumpsit carnem secundum statum naturae institutae,. sed secundum statum naturae lapsae. Sed haec caro habet necessitatem moriendi : ergo etc.

Item, Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, dicit quod Christus de statu innocentiae assumpsit peccati immunitatem, de statu vero naturae lapsae assumpsit passibilitatem ; sed passibilitas, quae est secundum statum naturae lapsae, est patiendi necessitas : ergo etc.

Item, Spiritus Sanctus, cuius virtute illud corpus fabricatum fuit de utero Virginis, etsi purificaverit a foeditate corruptionis, non tamen purificavit a defectu passibilitatis. Ergo passibilitatem habuit per eum modum per quem Virgo, quae eum genuit, excepto reatu peccati ; et Virgo habuit necessitatem moriendi et patiendi : ergo et caro Christi : ergo et Christus.

Item, Christi corpus ita fuit passibile sicut fuit animale et terrestre ; sed corpus Christi propter animalitatem et terrestreitatem necessitatem habuit naturalem sumendi cibum et tendendi deorsum, aliter enim stare non potuisset nisi per miraculum : ergo pari ratione propter passibilitatem necessitatem habuit ad patiendum et moriendum.

Item, Christus assumpsit omnes defectus naturales et generales, exceptis his qui ordinant ad peccatum ; sed necessitas patiendi est defectus in nobis naturalis et generalis, nec tamen ordinat ad peccatum : ergo Christus eam assumpsit.

Sed contra : Ioannis 10, 18 : "Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam" ; et paule ante : "Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam a me ipso". Ergo pati et mori erat in libertate voluntatis Christi : ergo non videtur quod Christus aliquam ad hoc necessitatem habuerit.

Item, Augustinus, super illud Ioannis 3, 31 : "Qui desursum venit super omnes est": "Desursum venit, quia de altitudine humanae naturae ante peccatum accepit Verbum Dei humanam naturam". Sed in statu illo non habebat humana natura necessitatem ad moriendum : ergo nec prout fuit assumpta a Christo.

Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo : "Quoniam voluntas Dei nulla necessitate facit aliquid, sed sola potestate, et voluntas Christi fuit voluntas Dei, nulla igitur necessitate mortuus est, sed sola potestate".

Item, hoc ipsum ostendit alia ratione tali : "Omnis necessitas aut est coactio aut prohibitio, quae duae necessitates. convertuntur ad invicem contrariae sicut necesse et impossibile ; sed in Christo non fuit coactio ad mori vel prohibitio ad non mori : ergo in Christo nulla fuit necessitas ad moriendum", et ita nec ad patiendum.

Item, quandocumque aliqua proprietas necessario inest alicui subiecto, comparatur ad illud sicut ad causam et subiectum ; sed passio, non habuit causam in Christo : ergo non fuit necessarium, Christum pati : ergo Christus non assumpsit necessitatem patiendi.

Item, quod necessario inest alicui inest ei, velit nolit. Ergo, si in Christo fuit necessitas ad patiendum, passus fuisset, vellet nollet ; sed nihil tale est plene voluntarium et meritorium : ergo Christus in patiendo non habuisset plenum meritum. Quodsi hoc est falsum, restat quod et primum, videlicet quod Christus habuit necessitatem ad patiendum.

Conclusio

In Christo fuit necessitas patiendi, sed assunta, non contracta.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ad hoc voluerunt aliqui respondere distinguendo necessitatem secundum quatuor genera causarum. Est enim necessitas secundum causam formalem, secundum quam dicitur : necessarium est calidum calere. Est etiam necessitas secund um causam materialem, secundum quam dicitur quod necesse. est calidum in summo converti in ignem. Est etiam necessitas secundum causam efficientem, quae dicitur necessitas secundum violentiam et coactionem, et secund um hanc dicimus quod lapidem fortiter impulsum necesse est moveri. Et est necessitas secundum causam finalem, secundum quam dicimus quod serram necesse est esse dentatam, quia est ad dividendum solida et dura. Secundum hoc, cum quadrupliciter dicatur necessitas, solo quarto modo necessitas patiendi fuit in Christo, videlicet propter nostram redemptionem. Quantum enim in se fuit, necessitatem ad patiendum non habuit, quia nec fuit in eo humanae conditionis corruptio nec potuit esse coactio ; et ideo non potest ei convenire necessitas secundum alia tria genera causarum. Hic autem modus distinguendi satis rationalis est in se et ad quaestionem propositam rationabiliter applicatur. Si autem quaeratur de necessitate patiendi in Christo, prout necessitas patiendi in Christo non tantum includit tempus post assumptionem, sed etiam ante assumptionem, hoc est, si quaeratur, utrum necessarium fuerit Christum nostras poenalitates assumere, tunc enim verum est dicere quod non fuit necessarium nisi necessitate finis. Et hoc modo istam quaestionem tractat beatus Anselmus.

Sed Magister aliter tractat istam quaestionem in littera. Quaerit enim , utrum iste defectus, qui est necessitas patiendi, cum sit in nobis per contractionem, fuerit in Christo per voluntariam assumptionem. Et ad hanc quaestionem dissolvi non potest per praedictam distinctionem. Et ideo aliter oportet dicere, non quia praedictus modus dicendi sit malus, sed quia non valet ad nostrum propositum. Sequentes igitur sententiam Magistri in littera, dicere possumus quod Christus assumpsit istum defectum qui est necessitas patiendi. Quantum enim erat de lege naturae, corpus illud erat resolubile et mortale ; et nisi fuisset conservatum miracufose, aliquando senio defecisset. Attendendum est tamen quod non omni modo fuit necessitas patiendi in Christo per quem modum est in nobis, sed quodam modo sic, quodam modo aliter. Habet enim necessitas patiendi comparari ad tria, videlicet ad causam et ad suhiectum et ad virtutem corporis regitivam. Si consideretur per comparationem ad causam, sic est in nobis ex duplici causa, videlicet propter foeditatem corruptionis culpabilis et propter qualitatem naturalis compositionis. Ideo enim habemus necessitatem ad patiendum, quia reatum originalis peccati contrahimus et quia ex contrariis agentibus et patientibus constituti sumus, ita quod continua in corpore nostro sit resolutio. Christus autem necessitatem habtiit solum ex altera causa ; passibilis enim fuit, non propter reatum peccati originalis, sed propter modum talis compositionis. Similiter per comparationem ad subiectum, alio modo est necessitas patiendi in Christo et in nobis. In nobis enim est necessitas patiendi sive per comparationem ad naturam sive per comparationem ad personam. In Christo autem necessitas erat ad patiendum, non per comparationem ad personam, quia nulla poterat astringi necessitate, quia omnia erant ei subiecta, sed per comparationem ad naturam assumptam. Similiter per comparationem ad virtutem regitivam aliter est in nobis necessitas patiendi quam in Christo. Est enim in nobis virtus regitiva et a parte naturae et a parte voluntatis regitivae ; et respectu utriusque est necessitas patiendi in nobis. Etenim nec natura nec voluntas potest in nobis passionem prohibere ; patimur enim, nolimus velimus. In Christo autem necessitas fuit respectu virtutis naturalis, sed non respectu voluntatis. Nihil enim invitus sustinuit nec sustinere potuit, quia non meruit.

Et sic patet quod necessitas patiendi assumpta fuit a Christo et in Christo fuit per assumptionem, tamen non eo modo quo in nobis est per contractionem. Ideo Christus quasi medium tenet inter nos et statum naturae institutae. Nam in nobis natura et voluntas passioni subest ; in Adam vero tam.natura quam voluntas passioni praeerat ; in Christo vero passioni suberat natura, sed praeerat voluntas. Et hoc est quod dicit Damascenus quod in Christo, etsi passiones fiebant secundum legem naturae, non tamen coacte, sed voluntarie. Concedendum est igitur quod in Christo fuit necessitas patiendi et moriendi non contracta, sed assumpta. Concedendae ergo surit. rationes et auctoritates quae sunt ad partem istam.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in. contrarium de 10, 18 Ioannis : Ego pono animam meam etc., dicendum quod illud est verbum personae Filii Dei, cuius non. fuit necessitas patiendi vel moriendi ; nullus enim ipsum poterat laedere nisi ipse voluntarie permitteret : unde verbum illud non intelligit effective, sed permissive, nec excludit necessitatem respectu naturae, sed respectu personae.

Ad illud Augustini quod dicitur, quod assumpsit carnem de altitudine humanae naturae, dicendum quod hoc intelligit Augustinus, sicut exponit Boethius, quantum ad peccandi immunitatem, non quantum ad passibilitatem. Dicit enim idem Boethius, quod "de omni statu aliquid assumpsit ; de statu innocentiae peccati immunitatem, de statu gloriae peccandi impossibilitatem, de statu naturae lapsae passibilitatem". Unde secundum passibilitatem plus assimilatur naturae lapsae quam naturae institutae.

Ad illud Anselmi de voluntate Christi iam patet responsio ; non enim excludit necessitatem simpliciter, sed necessitatem respectu voluntatis divinae. Et per hoc patet responsio ad sequens quod obicitur, quod omnis necessitas aut est prohibitionis aut coactionis. Dicendum enim quod hoc intelligitur de necessitate quae repugnat voluntati, sicut dicit idem Anselmus ; de ea autem necessitate quae voluntati subest non habet veritatem. Ideo ratio illa non probat quod nulla fuit in Christo necessitas patiendi, sed quia non fuit aliqua eius voluntati contraria.

Ad illud quod obicitur, quod proprietas, necessario inhaerens alicui, comparatur ad illud sicut ad subiectum et causam, responderi potest quod verum est. Cum autem assumit quod passio non habebat causam in Christo, dicendum quod causa passionis dupliciter potest determinari : vel in genere moris vel in genere naturae. In genere moris causa passionis est meritum peccati in nobis ; et hoc verum est quod non fuit in Christo. Causa vero in genere naturae est compositio ex contrariis secundum statum pugnae et actionis mutuae, et huius ; modi in Christo fuit mera voluntate ; et pro hac causa dicimus in Christo fuisse patiendi necessitatem. Et hinc est quod patiendi necessitas in Christo voluntatem non exdudit, sed potius includit.

Ad illud quod obicitur, quod illud quod necessario inest alicui inest ei, velit nolit, dicendum quod illud non habet veritatem nisi de ea necessitate quae est contra voluntatem, non de ea quae est ex voluntate et subest voluntati ; et talis necessitas non diminuit de ratione meriti, sicut ponit Anselmus exemplum de eo qui voluntarie se obligavit ad opera supererogationis. Et si obiciatur, quod ista duo non possunt simul stare, quod aliquid sit necessarium et voluntarium, cum voluntarium possit sic et aliter se habere, necessarium vero minime, dicendum quod illud verum est de voluntate quae habet secum annexam vertibilitatem, sed de voluntate invertibili non est verum. Christus enim voluntarie bene fecit et tamen necessarium fuit ipsum bene facere ; sic et voluntarie passibilitatem nostram assumpsit, ita quod impossibile fuit eum poenitere de hoc quod assumpserat defectum talem.

PrevBack to TopNext