Text List

III, D. 16, A. 2, Q. 1

III, D. 16, A. 2, Q. 1

Utrum Christus passus fuerit secundum rationem an secundum sensualitatem.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus passus fuerit secundum rationem an tantum secundum sensualitatem

Rationes Principales

Et quod secundum rationem passus fuerit, videtur. Anima passa est, patiente corpore, quia unitur corpori sicut perfectio ; sed anima rationalis est perfectio corporis, non tantum scundum sensualitatem, sed, etiam secundum rationem : ergo utroque modo passa fuit, corpore patiente.

Item, maior est coniunctio virium animae ad invicem quam sit animae ad corpus ; sed, patiente corpore, patitur anima : ergo, patiente una potentia, patitur alia : ergo, dolore existente in sensualitate, necesse est esse in ratione.

Item, maior est unio potentiarum animae in ipsa anima quam sit membrorum corporis in ipso corpore ; sed, patiente. uno membro, compatiuntur cetera : ergo, si patitur potentia sensualis, necesse est quod com patiatur et rationalis.

Item, quod inest animae secundum substantiam suam et essentiam per consequens, redundat in omnes potentias ; sed anima Christi patiebatur, patiente corpore, propter essentialeni unionem ipsius ad corpus : ergo necesse fuit eam pati secundum se totam : ergo secundum partem sensualem et rationalem.

Item, Christus sua passione non tantum nos liberavit a passione qua patitur coniunctum, sed etiam a passione qua patitur anima separata ; sed anima separata non tantum patitur secundum sensualitatem, sed etiam patitur secundum se totam, praecipue secundum partem intellectualem, cuius habet usum et operationem. Si ergo Christus pro nostra liberatione in se suscepit huiusmodi passiones, videtur quod non tantum passus fuerit secundum sensualitatem, verum etiam secundum rationem.

Sed contra : Quod nullius partis corporis est actus non patitur, corpore patiente ; "anima secundum partem rationis nullius partis corporis est actus", ut dicit Philosophus: ergo nunquam patitur, corpore patiente : ergo auima in Christo, si passa fuit, non fuit passa nisi solum secundum sensualitatem.

Item, quod non corrumpitur ad corruptionem alterius non patitur ad passionem alterius, quia passio est via ad corruptionem ; sed anima Christi secundum rationem non potuit corrumpi ad corruptionem corporis : ergo nec pati, corpore patiente.

Item, quod nullo modo habet contrarium aliquid nec habet aliquid superius non potest pati ab aliquo agente vel laedi ; sed anima Christi secundum rationem nec habet aliquid contrarium nec habet aliquid creatum se ipsa superius : ergo nullo modo secundum rationem pati potuit vel affligi.

Item, nihil idem et secundum idem de eodem gaudet et tristatur de eodem ; sed anima Christi secundum rationem gaudebat de doloribus et passionibus quas corpus perferebat, alioquin non mereretur : ergo, patiente corpore, non patiebatur nec affligebatur.

Item, cum passio attingit usque ad rationem, non tantum est propassio, immo est completa et perfecta passio, quae non potest cadere in sapientem, iuxta quod probat Seneca et Hieronymus dicit. Aut igitur Christus sapiens non.fuit, aut, si fuit, anima eius secundum rationem carni compassa non fuit.

Conclusio

Anima Christi Passa est tum dolore, qui inest animae secundum se, tum eo qui ipsi inest ex carne, quaetenus ratio consideratur ut natura.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, sicut dicit Augustinus, De civitate Dei, duplex est dolor in anima : unus, qui inest animae secundum se ; alius, qui inest animae ex carne. Et utrumque dolorem constans est in anima Christi fuisse. Et de illo quidem dolore qui inest animae secundum se non est dubium quin Christus fuerit passus secundum rationem. Compassus enim fuit et doluit pro peccatis nostris ; et iste dolor in voluntate rationali erat procedens ex consideratione rationis, videlicet ex recognitione peccatorum nostrorum.

De alio autem dolore, qui inest animae ex carne, non est usquequaque evidens. Distinguunt tamen magistri nostri communiter quod ratio dupliciter habet considerari, videlicet ut ratio et ut natura.. Si consideretur ut ratio, sic passiones, quae ei attribuuntur, sunt consequentes ipsam deliberationem ; et hoc modo anima Christi corpori patienti non compatiebatur, immo multum gaudebat et gratulabatur : vehementer enim placebat ei pati pro salute generis humani. Si autem consideretur ratio ut natura, sic, cum habeat naturalem appetitum et inclinationem ad corpus, utpote perfectio ad perfectibile, patiebatur, corpore patiente. Anima enim rationalis non tantum est perfectio corporis humani secundum potentias sensibiles, cum corpus humanum sit ordinatum ad nobiliorem perfectionem quam sit corpus brutale, sed secundum se totam, hoc est, secundum complementum suae essentiae et suarum potentiarum universitatem est corporis perfectio et habet ad ipsum naturalem appetitum et inclinationem et coniunctionem, ac per hoc delectationem et compassionem. Concedendum est igitur quod anima Christi fuerit com passa corpori secundum rationem, secundum quod consideratur ratio ut natura, cum passio corporis fuerit acerbissima, sicut ostensum fuit supra. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur primo in contrarium, quod anima secundum rationem nullius partis corporis est actus, dicendum quod Philosophus in illo verbo non vult negare naturalem coniunctionem ipsius intellectus ad corpus, sed hoc vult dicere quod intellectus non determinat sibi organum, in quantum egreditur in actum proprium. Et ex hoc non potest inferri quod corpori non compatiatur ; compassio enim illa non habet ortum ex determinatione organi, sed potius ex coniunctione vel unione naturali.

Ad illud quod obicitur, quod nihil compatitur alii patienti quod non corrumpatur cum illo, dicendum quod Augustinus negat illud, XXI De civitate Dei, tamquam falsum ; instantiam enim h.abet in spiritu rationali. Unde illud verbum non habet veritatem nisi de illa passione quae magis facta abicit a substantia patiente vel compatiente.

Ad illud quod obicitur, quod anima Christi secundum rationem nec habet contrarium nec habet superius, dicendum quod habere contrarium vel superius est dupliciter, videlicet per se vel per accidens. Quamvis autem nihil adversetur et contrarietur animae Christi secundum se, adversatur tamen et contrariatur ratione uniti corporis ; quod enim laedit perfectibile laedit et per consequens ipsam perfectionem.

Ad illud quod obicitur, quod anima Christi secundum rationem gaudebat de passionibus corporis, dicendum quod nihil impedit quod ratio de aliquo gaudeat ut ratio et contristetur ut natura, pro eo quod aliquid potest repugnare voluntati secundum appetitum naturalem et consonare voluntati secundum appetitum deliberativum. Frequenter enim voluntate liberi arbitrii refugimus quae natura appetit et appetimus quae natura refugit ; sic et in proposito habet intelligi.

Ad illud quod obicitur, quod passio, quae attingit rationem, non cadit in sapientem, dicendum quod rationem attingi per modum rationis repugnat perfectioni sapientiae, non autem attingi per modum naturae. Hoc enim est quod facit hominem cadere a statu et perfectione sapientiae, videlicet quod eius ratio cedat et succumbat passionibus, non autem quod sentiat passiones ; et ita pati per modum naturae non aufert rationem propassionis. Aliud enim est passionem experiri, aliud a passionibus perturbari. Perturbari enim est subici, experiri autem potest aliquis passiones et eis superferri. Et sic fuit in anima Christi, quae secundum rationem ut naturam passiones corporis experiebatur dolore acutissimo, secundum rationem ut deliberativam passionibus corporis superferebatur gaudio virtuoso.

PrevBack to TopNext