III, D. 16, A. 2, Q. 2
III, D. 16, A. 2, Q. 2
Utrum anima Christi passa fuerit secundum superiorem portionem rationis.
Et quod sic, videtur. Christus "assumpsit totum hominem ut totum curaret" ; sed totos nos curavit et quantum ad superiorem portionem rationis et quantum ad inferiorem, et hoc quidem per passionem : ergo passus est quantum ad omnem partem rationis.
Item, ubi est culpa, ibi debet esse poena ; sed culpa Adae fuit in superiori parte rationis propter completam aversionem : si ergo Christus poenam sustinuit pro culpa Adae, ergo poenam sensit in uprema parte rationis.
3. Item, plus iungitur ratio superior inferiori quam iungatur inferior sensualitati ; sed ratio inferior patitur, patiente sensualitate : ergo ratio superior patitur, patiente inferiori.
Item, ratio uperior unionem habet ad deitatem et unionem habet ad carnem ; sed propter unionem sui ad deitatem, in qua est proinptuarium delectationis, necesse est eam delectari : ergo pari ratione propter unionem sui ad carnem patientem necesse fuit eam pati.
Sed contra : Paulus in raptu suo propter plenam conversionem rationis ad Deum abstractus fuit omnino a passionibus et delectationibus carnis, sicut ipse dicit : "Nescio, utrum in corpore an extra corpus" ; sed superior portio rationis in Christo ornnino fuit ad Deum conversa : ergo videtur quod nihil de afflictione carnis sentiebat.
Item, "confraria non possunt esse in eodem et secundum idem" ; sed gaudium et dolor sunt affectiones contrariae : ergo, si Christus secundum portionem rationis superiorem continue gaudebat, ergo videtur quod secundum illam dolorem non experiebatur nec sentiebat.
Item, "albius est quod est nigro impermixtius". Ergo ubi est summum gaudium, ibi nullus est dolor ; sed in superiori portione rationis Christi summum gaudium erat, quia perfectissime Deum comprehendebat : ergo videtur quod nihil de dolore secundum illam partem sentiebat.
Item, sicut culpa opponitur gratiae, ita beatitudo opponitur miseriae ; sed culpa non potest stare in eodem et secundum idem simul cum gratia : ergo nec beatitudo et miseria secunduin eamdem animae portionem. Sed beatitudo erat in Christo secundum portionem animae superiorem : ergo impossibile fuit, secundum illam partem inesse Christo aliquem dolorem.
Conclusio
Christus passus est etiam secundum portionem rationis, quaetenus portio illa consideratur per modum naturae.
Respondeo : Dicendum quod, secundum communem sententiam magistrorum, passio Christi non solum stetit in sensualitate nec tantum pervenit ad rationem inferiorem, sed extendit se usque ad superiorem portionem. Sicut enim anima nostra ex coniunctione sui ad corpus infectum tota corrumpitur et tota inficitur secundum omnem sui vim et secundum. omnem partem, scilicet tam superiorem quam inferiorem, sic anima Christi ex coniunctione sui ad corpus patiens et afflictum tota patiebatur et affligebatur, ut per illam passionem et dolorem illum tota peccatrix anitna curaretur. Et sic dolor fuit et passio in Christo secundum supremam rationis partem, quamvis in ea fuerit gaudium fruitionis. Licet autem hoc teneatur tamquam verum, difficile tamen est ad intelligendum qualiter in anima Christi secundum eamdem potentiam et secundum eumdem statum potentiae fuerit dolor et gaudium nec dolor superveniens discontinuaverit gaudium, immo fuerunt simul ; nec iterum, quod maius est, dolor intensus valde fecerat gaudium esse minus perfectum.
Ad haec autem intelligenda tria oportet supponere quae sunt vera et probabilia, videlicet quod gaudium fruitionis et dolor passionis non sunt affectiones contrariae, quia non sunt respectu eiusdem nec omnino eodem modo insunt eidem, sed unum inest per se, alterum per accidens, quia gaudium inest propter coniunctionem gratuitam ipsius cum Deitate, sed dolor propter naturalem confonctionem ipsius cum carne ; et quia non sunt affectiones contrariae, possunt in anima esse secundum eamdem partem.
Altera suppositio est quod non tantum huiusmodi dolor et gaudium non sunt contraria, sed unum est materiale respectu atterius ; et ideo simul eidem inesse poterant, sicut in viro poenitente videmus quod simul dolet et de dolore gaudet. Sic et anima Christi secundum naturam corpori patienti compatiebatur, tamen de illa passione et compassione laetabatur.
Tertia suppositio est quod Christus simul erat viator et comprehensor, ita quod viatoris cognitio non impediebat comprehensoris cognitionem nec affectio affectionem ; et illud fuit in Christo singulare propter officiuin mediatoris, quo debebat experiri et divina et humana. Unde sicut simul et semel poterat perfecte converti ad Deum et converti ad nos, ita quod una illarum conversionum alteram non impediebat nec retardabat ; sic potuit secundum eamdem partem animae simul et semel gaudere in Deo et compati corpori suo, ita quod nec dolor a gaudio nec gaudium a dolore pateretur aliquam diminutionem sive remissionem. Concedendum est igitur Christum secundum superiorem portionem doluisse in passione, in quantum tamen ratio illa corisideratur per modum naturae. Et concedendae sunt rationes ad banc partem inductae. Ad rationes vero ad oppositum facile est per ea quae dicta sunt respondere.
Ad Rationes
Ad illud enim quod primo obicitur de raptu Pauli, dicendum quod non est simile, quia Paulus non sic potuit habere usum viatoris et comprehensoris secundum quod Christus, qui erat homo et Deus.
Ad illud quod obicitur, quod contraria non possunt inesse eidem, dicendum, sicut dictum est, quod dolor et gaudium in Christo non habebant contrarietatem, immo unum erat materiale respectu alterius, quia. ex hoc ipso Christus gaudebat in Domino quo sentiebat se pati et dolere pro Domino.
Ad illud quod obicitur, quod gaudium dolori impermixtum est magis intensum, dicendum quod illud verum est de dolore opposito gaudio ; sed de dolore qui dat occasionem gaudendi non oportet illud habere veritatem ; et ideo in proposito non concludit illa ratio.
Ad illud quod obicitur, quod beatitudo opponitur miseriae, secundum quod gratia culpae, dicendum quod verum est quod beatitudo miseriae opponitur secundum legem communem et non reperitur in aliquo simul gloria cum miseria. Et ratio huius est quia unusquique est in uno statu, non in duplici ; sed quoniam Christus in duplici statu erat vel quasi rationem tenebat duplicis personae, sicut in Christo status est compossibilis statui sine repugnantia, sic beatitudo cum miseria. Nec est simile omnino de gratia et culpa, quia non respiciunt diversos status, sed directe habent oppositionem et incompossibilitatem, nisi forte quis intelligat de culpa veniali, quae in eode.m simul potest reperiri cum gratia, quae non habet oppositlonem directam ; expelleretur autem omnino venialis culpa, cum perficeretur gratia ; sic et a Christo ablata fuit passionis miseria, quando consummata fuit eius gloria.
Ad illud quod obicitur, quod potentia illa simplex est, dicendum quod, quamvis per naturam potentia simplex non possit ad diversa converti, tamen per deiformitatem gloriae possibile est adeo ampliari ut simul possit et ad diversa converti et circa diversa affici ; et sic in patria erit aliquando et intelligendum etiam est fuisse in Christo.
Ad illud quod obicitur, quod ratio superior non dicitur, nisi in quantum convertitur ad superiora, dicendum quod hoc non est verum, pro eo quod ad superiorem portionem rationis spectat regere inferiorem et penes ipsam residet regimen et imperium respectu omnium potentiarum animae, quae sunt aliquo modo rationi obaudibiles ; et ita per modum naturae colligatur potentiis aliis et ipsi corpori humano tamquam perfectibili ; et ideo pati habet, corpore patiente. Quod autem dicitur quod ratio superior attenditur secundum aspectum ad superiora, hoc dicitur quantum ad eius principalem actum, non quod excludatur conversio et colligantia ipsius ad inferiora.