III, D. 17, Divisio Textus
III, D. 17, Divisio Textus
Supra egit Magister de natura assumpta quantum ad conditiones naturae et quantum ad plenitudinem gratiae et quantum ad defectum passibilitatis. Hic incipit quarta pars, in qua agit quantum ad usum virtutis. Et quoniam usus virtutis comparationem habet ad voluntatem a qua egreditur, et ad praemium quod meretur, ideo pars ista habet duas partes. In prima determinat de voluntate Christi. In secunda determinat de merito, ibi : De merito etiam praetermittendum non est. Et quoniam affectus voluntatis dignoscitur per petitionem orationis, ideo Magister simul determinat de voluntate Christi et de oratione Christi.
Dividitur autem pars ista in partes tres. In quarum prima movet dubitationem. In secunda eam determinat iuxta viam Sanctorum communem, ibi : Quocirca ambigendum non est, diversas in Christo etc. In tertia vero adhuc diligentius quaestionem propositam explanat iuxta expositionem Hilarii specialem, ibi : Illud etiam ignorandum non est, quod Hilarius etc. Prima et ultima parte remanentibus indivisis, media dividitur in partes tres. In quarum prima quaestionem praepositam determinat. In secunda vero determinationem suam auctoritatibus Sanctorum confirmat, ibi : Ex affectu igitur humano, quem de Virgine traxit. In tertia vero quamdam auctoritatem dubiam Ambrosii manifestat, ibi : Ceterum non parum nos movent verba ipsius Ambrosii etc. Subdivisiones autem partium manifestae simt in littera.
On this page