Text List

III, D. 16, Dubia

III, D. 16, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et incidit quaestio circa verba Hilarii, quae videntur esse falsa et dubia et erronea ; quae si dicamus esse retractata, iuxta quod prius tactum fuit, semota erit omnis calumnia ; quia tamen scriptura huius retractationis non est propalata, ideo sunt verba Hilarii, secundum quod possumus, verificanda.

Primo enim est dubium de illo verbo, quod dicit : Passus quidem Christus dum caeditur, dum suspenditur, dum moritur etc. Videtur enim dicere duo contraria, quod in corpore Christi fuerit vera passio et tamen non fuerit verus dolor, quod non videtur esse intelligibile quod corpus animatum vere patiebatur et tamen vere non dolebat. Et si tu velis dicere quod hoc intelligat quantum ad personam Verbi, hoc nihil est, quia sicut dolor est alienus a persona Verbi, ita et passio ; et Hilarius dicit quod passus fuit, licet non doluerit. Similiter si tu dicere velis quod non doluit, id est, non habuit causam et meritum doloris, similiter potes dicere quod non habuit meritum passionis.

Respondeo : Dicendum quod ista verba Hilarii, etsi videantur esse contra fidem, tamen pro fide sunt ; et hoc patet, si attendatur causa dicendi. Contra enim illos loquitur Hilarius qui dicebant Christum omnino succubuisse passioni et a passione esse superatum ; contra quos dicit Hilarius quod, etsi Christus vere passus fuerit, non tamen doluit, hoc est, passionibus non succubuit. Non enim vult negare sensum et experimentum passionis, sed vim et domi.nium passionis. Et quod iste sit intellectus, patet ex modo loquendi et ex serie verborum et ex proprietate verborum, quia dolor dicit comparationem ad voluntatem, secundum quod dicit Augustinus, XIV De civitate Dei, quod dolor est dissensus ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt. Quoniam ergo nec voluntas Christi divina nec voluntas creata passionibus succubuit, ideo non concedit Hilarius Christum doluisse, hoc est, ipsum nolentem passionibus subiacuisse. Unde cum dicit : Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit etc., virtus corporis dicitur voluntas rationalis, regitiva illius corporis ; haec excepi vim poenae sine sensu poenae, hoc est sine dissensu a poena, quia voluit pati. Et hoc ostendit series litterae sequentis. Probat enim quod corpus illud non potuit dolere, quia potuit undis superferri. Constat enim quod corpus Christi non superferebatur undis per naturam ipsius corporis, quod ponderosum erat, sed per imperium voluntatis. Hoc ipsum patet per aliam rationem, quam subdit : quia caro Christi concepta fuit de Spiritu Sancto, ideo ille homo fuit habens corpus ad patiendum, sed naturam non habens ad dolendum. Ex cuius rationis et litterae intellectu manifestatur esse verum quod prius dictum est. Quia enim caro illa concepta fuit de Spiritu Sancto, ideo passibilitatem habuit, non contra voluntatem, sed ex voluntate ; et hoc est quod dicit : habens corpus ad patiendum, passus est, scilicet ex voluntate ; sed naturam non habens ad dolendum, id est ad patiendum contra dissensum voluntatis.

Dub. II.

Item dubitabile est de hoc quod dicit : Nec fieri potest, ut eius timor significetur in verbis, cuius fiducia continetur in factis. Videtur enim contradicere ei quod dicitur Marci 14, 33 : Coepit Iesus pavere et taedere. Videtur etiam contradicere aliis Sanctis, qui dicunt eum vere timuisse. Videtur etiam contradicere sibi ipsi, quia dicit quod Christus pro Apostolis tristatus fuit usque ad mortem. Si tristis fuit, quare non similiter timuit ?

Respondeo : Dicendum quod Hilarius non intendit removere fimorem a Christo secundum quod timorem ei attribuit Scriptura et Sancti, sed secundum quod attribuebant haeretici, qui dicebant eum timuisse ex defectu securitatis ; et talis est timor pusillanimitatis, de quo indubitanter verum est quod non fuit in Christo. Unde valde attendendum est quod Hilarius a Christo non removet tristitiam, removet tamen timorem, quia timor consuevit consurgere ex defectu virtutis et pusillanimitate, tristitia vero surgit frequenter ex virtute et pietate. Et quod iste sit intellectus, patet ex probatione sequenti. Probat enim quod iri Christo non fuit infirmitas nec fuit pusillanimitas. Pusillanimitas non fuit, quia armatis obvius prodiit ; infirmitas non fuit, quia ad eius occursum consternata persequentium agmina, supinatis corporibus, conciderunt. Unde non exdudit a Christo timorem, sed timorem obviantem voluntati ; sic etiam dolorem, sicut patet aspicienti seriem litterae.

Dub. III.

Item dubitabile est tertio de hoc quod dicit in illa notula tracta De synodis : Pati potuit et passibilis esse non potuit. Videtur enim verbum illud implicare contradictionem in semetipso, quia cuius est potentia, eius est actus : ergo, si fuit passibilis, potuit pati ; et si potuit pati, fuit passibilis. Praeterea, passibile nihil aliud est quam potens pati : ergo videtur quod in praedicta locutione idem removetur a se.

Respondeo : Dicendum quod praedicta littera exponi potest triplici modo secundum triplicem modum exponendi praecedentia : uno modo, ut illud referatur ad Verbum increatum, de quo concedit Hilarius, quod potuit pati, sed non esse passibile, quia, licet passionibus se subdiderit, non tamen est demutatum patiendo. Alio modo potest exponi, sicut exponit Magister, ut per hoc quod est passibile notetur dispositio consurgens ex culpae merito, quam removet Hilarius a Christo, quamvis in eo vere fuerit passio. Tertio modo potest exponi, ut per hoc quod est passibile notetur plena subiecto patientis respectu passionis ; et huiusmodi in Christo non fuit, cuius mens, ratio et voluntas passionibus superferebatur. Et quod iste sit intellectus, patet per litteram sequentem. Ait enim sic : Pati potuit, passibilis esse non potuit, quia passibilitas naturae infirmae est significatio, passio autem est eorum quae sunt illata perpessio. Et sic vult Christo attribuere passionis sufferentiam et removere subiacentiam.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod ultimo dicit Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, quia secundum hoc videtur quod Christus fuit in quadruplici statu. Nos autem non ponimus Christum fuisse nisi in statu viatoris et comprehensoris. Item, falsum videtur dicere, cum dicit quod Christus de tertio statu assumpsit plenitudinem gratiae, quia gratia non perficitur nisi per gloriam, iuxta illud quod dicit Apostolus, I ad Corinthios 13, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Ergo plenitudo gratiae non fuit assumpta secundum statum viae, sed secundum statum patriae.

Respondeo : Dicendum quod ille quadruplex status reduci habet ad duplicem. Sub statu enim viae comprehenduntur tres status, scilicet innoceritiae, naturae lapsae et status sub lege gratiae. Illos autem quatuor status enumerat Magister ad maiorem declaratione conditionum ipsius naturae assumptae.

Ad illud quod obicitur, quod plenitudo gratiae non habetur nisi secundum statum gloriae, dicendum quod est plenitudo gratiae vel simpliciter vel respectu operis meritorii : plenitudo gratiae simpliciter spectat ad statum gloriae, sicut obicit ; plenitudo vero respectu operis meritorii spectat ad statum viae. Et de hac intelligit Magister in littera, sicut patet aperte.

PrevBack to TopNext