III, D. 17, A. 1, Q. 1
III, D. 17, A. 1, Q. 1
Utrum in Christo fuerint plures voluntates.
Rationes Principales
Et quod sic videtur. Ioannis 6, 38 : "Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me". Ergo alia est voluntas ipsius Christi, alia voluntas mittentis ; sed voluntas Christi secundum Divinitatem eadem est cum voluntate mittentis : ergo necesse est quod Christus habtierit voluntatem secundum humanitatem et secundum Divinitatem : ergo habuit plures voluntates.
Item, Damascenus, III libro : "Habere eum dicimus in duabus naturis dupiicia ea quae sunt duarum naturarum naturalia, duas voluntates naturales, et divinam et humanam".
Item, cuilibet naturae intellectuali respondet voluntas ; sed in Christo fuerunt plures naturae intellectuales, sicut in praecedentibus monstratum est : ergo plures voluntates.
Item, Christus meruit, sed meritum non est nisi secundum vuluntatem creatam ; Christus etiam omnia creavit, sed creatio non est nisi a voluntate increata : ergo Christus habuit voluntatem increatam et creatam : ergo habuit plures voluntates.
Contra : Damascenus, in libro III : "Quorum substantia est eadem, horum et voluntas est eadem ; et quorum diversa voluntas ; horum diversa substantia": Sed divina natura et humana uniuntur in Christo in unitate hypostasis, quae est substantia individua, ita quod in Christo non sunt plures hypostases, sed una : ergo, si in Christo non est reperire plures hypostases, nec plures voluntates.
Item, voluntas facit volentem, ergo plures voluntates faciunt plures volentes ; sed Christus est unicus volens : ergo unicam fantum habuit voluntatem.
Item, voluntas est illud in homine penes quod residet regimen et dominium omnium eorum quae aguntur in ipso et per ipsum ; hoc autem in Christo non potest esse nisi unum solum, quia non possunt esse plura dominantia in uno et eodem absque controversia : ergo necesse est in Christo esse voluntatem unam solam.
Conclusio
In Christo plures sunt voluntates.
Respondeo : Dicendtim quod cum in Christo sint plures naturae intellectuales, videlicet divina et humana, necesse est in Christo plures esse voluntates. Sicut enim in una natura corporali nobili ista duo se concomitantur, videlicet lux et calor, sic et in natura spirituali perfecta necesse est duo reperiri his duobus correspondentia, videlicet cognitionem et affectionem ; sed cognitio est actus rationis, et affectio voluntatis. Cum ergo in Christo sint plures naturae spirituales, necessarium est in Christo ponere plures intellectus et plures voluntates ; et hoc manifestat Magister in littera per multimodas Sanctorum auctoritates. Unde et concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod quorum substantia est eadem, et voluntas est eadem, dicendum quod substantia dicitur multipliciter : uno modo dicitur substantia idem quod essentia vel natura ; alio modo dicitur substantia idem quod suppositum. Damascenus autem in praedicta auctoritate accipit substantiam pro essentia vel natura. Argumentum vero in contrarium adductum procedit de substantia-supposito sive substantia quae est individua ; et hoc patet per ipsum Damascenum. Ipse enim dicit sic : Naturales, et non hypostaticas, id est personales, aimus voluntates ; et hoc probat ipse, quia in tribus personis una est voluntas, non propter unitatem in personis, sed propter unitatem in natura.
Ad illud quod obicitur, quod voluntas facit volentem, dicendum quod hoc, per se loquendo, intelligitur de natura, per consequens autem intelligitur de persona ; et quoniam plures naturae possunt esse in una persona, hinc est quod ad pluralitatem voluntatum, etsi consequatur pluralitas naturarum, non tamen consequitur personarum pluralitas. Ideo non sequitur : sunt plures voluntates, ergo plures qui volunt ; sed bene sequitur : sunt plures naturae secundum quas insunt. Et hoc est quod dicit Damascenus: "Quia duas naturas Christi duas eius naturales voluntates et naturales actus aimus. Quoniam autem una duarum naturarum est hypostasis, unum aimus et volentem et agentem naturaliter secundum ambas".
Ad illud quod obicitur, quod voluntas dicit illud, penes quod residet regimen et imperium eorum quae sunt in ipso volente, dicendum quod est imperans et dominans per privationem coactionis et est imperans et dominans per privationem subiectionis. Primo modo accipiendo imperans convenit ipsi voluntati generaliter ; et hoc modo possibile est plura imperantia reperiri in eodem in quo reperiuntur plura a coactione libera, sicut in Christo est reperire liberum arbitrium secundum divinam naturam et humanam. Si autem dicatur imperans et dominans per privationem omnis subiectionis, sic bene concedendum est quod necesse est esse unum solum. Sed tale imperium non competit omni voluntati ; non enim competit voluntati humanae, quae debet esse subiecta divinae, sed illi voluntati competit quae nihil habet superius se. Ideo ex hoc non potest argui quod in Christo non sint plures voluntates, sed quod non sint plures voluntates divinae.
Ad illud quod obicitur, quod voluntas est proprietas spectans ad dignitatem, sicut et personalitas, dicendum quod aliter et aliter dicitur haec proprietas et illa ad dignitatem spectare, secundum quod aliquid per superabundantiam dicitur dupliciter : vel absolute, sicut dicitur albissimus, id est valde albus ; vel in comparatione, sicut dicitur albissimus omnium. Et quod dicitur per superabundantiam absolute potest pluribus convenire ; quod autem dicitur per superabunpantiam in comparatione convenit uni soli. Dico ergo quod personalitas accipitur penes dignitatem excellentiae respectu omnium quae sunt in ipsa persona, et ideo in uno non potest esse nisi una personalitas ; voluntas autem non sic, quia dicit potentiam substantiae rationalis nobilem et perfectam. Et ideo sicut plures naturae nobiles possunt se compati in una persona in Christo, sic et plures voluntates.