III, D. 17, A. 1, Q. 2
III, D. 17, A. 1, Q. 2
De numero et sufficientia voluntatum in Christo.
Secundo quaeritur de voluntatum numero et sufficientia. Dividit enim Magister voluntates Christi in tria membra, quorum unum est voluntas divinitatis, aliud voluntas rationis et tertium voluntas carnis seu sensualitatis.
Rationes Principales
Sed quod ista divisio sit superflua, videtur. Primo auctoritate Damasceni, in III libro : "Duas, inquit, naturas Christi, duas eius voluntates naturales et naturales actus aimus". Ergo, si divisio Damasceni est completa, quae est per duo membra, vicletur quod praedicta divisio sit superflua.
Item, Philosophus dicit, in III De anima et etiam in Topicis, quod "voluntas est in sola rationali". Ergo nulla voluntas videtur esse sensualitatis ; et si hoc, tertium membrum praedictae divisionis superfluit.
Item, penes voluntatem attenditur liberum arbitrium ; sed in Christo non sunt nisi duo libera arbitria : ergo nonnisi duae voluntates : ergo etc.
Item, voluntas consequitur naturam ; sed in Christo sunt tantum duae naturae : ergo tantum duae voluntates.
Sed contra : Quod sint non tantum duae sed etiam plures quam tres, videtur : Auctoritate Hugonis, in libello quem fecit De voluntatibus Christi, ubi ait sic : "Fuit in Christo voluntas Deitatis et voluntas rationis et voluntas pietatis et voluntas carnis". Ergo quatuor differentiae voluntatis.
Item, sicut Christus habuit sensualitatem, ita habuit synderesim ; et sicut sensualitatis est appetere bonum carnis, ita synderesis est appetere bonum honestatis. Ergo sicut ponitur aliqua voluntas in Christo secundum sensualitatem, ita videtur quod deberet poni secundum synderesim, et ita quatuor voluntatis differentiae.
Item, voluntas, secundum Damascenum, dividitur prima divisione in thelesim et bulesim, hoc est in naturalem et deliberativam ; istae duae differentiae constat quod fuerunt in Christo, sicut et praedictae : ergo videtur quod Christus habuerit voluntates plures quam tres.
Item, voluntas sequitur cognitionem ; sed in Christo est reperire quatuor genera virtutum cognoscitivarum, quia in ipso cognoscebat sensus exterior, cognoscebat sensus interior, cognoscebat intellectus humanus, cognoscebat intellectus divinus. Si ergo cuilibet cognitioni respondet affectio, et cuilibet affectioni voluntas, videtur quod in Christo fuerit quadruplex voltintatis differentia.
Conclusio
Secundum duas naturas in Christo sunt duae voluntates, secundum potentias sunt tres, secundum actum volendi vero quatuor.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod voluntas tripliciter habet considerari : aut secundum naturam aut secundum potentiam per quam quis vult aut secundum modum volendi. Et secundum istam triplicem considerationem tripliciter habet dividi voluntas in Christo. Secundum enim comparationem ad naturam dividi habet divisione bimembri. Duplex enim in Christo est voluntas divina videlicet et humana secundum duas naturas ; et sic considerat Damascenus voluntatem Christi cum eam dividit in duo membra.
Si autem consideretur voluntas secundum potentias per quas quis vult, sic dividi habet divisione trimembri. Nam in Christo fuit potentia divina et potentia rationalis creata et potentia sensitiva, per quarum quamlibet in actum volendi exibat. Et sic dividit Magister in littera per tria membra, ita quod illa tria habent reduci ad divisiones duas bimembres quae sunt per differentias immediatas, quia voluntas in Christo fuit aut divina aut humana ; et si humana, aut sequens cognitionem sensitivam aut sequens cognitionem intellectivam. Et sic patet sufficientia praedictae divisionis in tria membra.
Per comparationeni autem voluntatis ad modum volendi habet multiplicari voluntas in Christo divisione quadrimembri ; et sic consideravit magister Hugo voluntatem Christi cum eam per quatuor membra divisit. Ait enim sic : In Christo fuit voluntas Divinitatis et voluntas rationis et voluntas pietatis et voluntas carnis : voluntas Divinitatis per iustitiam sententiam dictabat, voluntas rationalis per obedientiam veritatem approbabat, voluntas pietatis per compassionem in malo alieno suspirabat, voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat. Et sic patet secundum diversos modos dividendi voluntatum Christi numerus et sufficientia, quia secundum diversas considerationes multiplicari habet modo divisione bimembri, modo divisione trimembri, modo divisione quadrimembri sine aliqua repugnantia.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur de verbo Philosophi, quod voluntas est in sola rationali, dicendum quod Philosophus accipit voluntatem stricte, videlicet pro appetitu ratiocinativo ; Magister autem et Sancti accipiunt voluntatem large ad omnem humanum affectum, sive procedat ex ratione sive procedat ex sensu.
Ad illud quod obicitur, quod penes voluntatem attenditur liberum arbitrium, consimili modo respondendum est quod hoc intelligitur de voluntate proprie dicta ; et sic verum est quod in Christo non habet nisi duas differentias ; Magister autem accipit nomen voluntatis pro appetitu.
Ad illud quod obicitur, quod voluntas consequitur naturam, dicendum quod voluntas consequitur naturam sicut potentia consequitur substantiam ; et quia in una substantia possunt esse plures potentiae, nihil impedit in Christo reperiri plures voluntates ex parte unius naturae, scilicet naturae humanae, et unam ex parte divinae naturae, et ita in universo tres.
Ad illud quod obicitur, quod multo plures deberent esse per auctoritatem Hugonis et propter synderesim et thelesim et bulesim, dicendum quod ex illis auctoritatibus non potest argui quod in Christo sint plures voluntates quam tres, nisi accipiatur divisio voluntatis secundum modos volendi ; per quem modum rationalis voluntas multiplicari habet in voluntatem rationis et pietatis, hoc est secundum conditionalem et absolutam, dividi etiam habet in naturalem et deliberativam. Sed per hoc non potest argui quod praedicta divisio sit insufficiens, quia accepta est secundum potentias ; uni enim potentiae possunt respondere plures modi volendi.
Ad illud quod obicitur, quod quadruplex est in Christo cognitio, et ita quadruplex debet esse affectio, dicendum quod cognitio sensitiva exterior non habet perfectionem absque interiori. Sicut enim vult Augustinus, non est perfecta visio ex concursu organi et obiecti, nisi adsit interior intentio copulans unum cum altero, sicut dicitur, in libro De Trinitate, XI. Illam autem intentionem vocat Augustinus sensualitatem, dicens quod sensualitas est illa per quam intenditur in corporis sensus ; et penes hanc attenditur appetitus carnis. Et ideo Magister ex parte cognitionis sensitivae unam tantum ponit voluntatem, scilicet voluntatem sensualitatis ; si enim acciperet secundum sensus exteriores, iam non una, sed quinque essent voluntates secundum quinque differentias sensuum exteriorum.