III, D. 17, A. 1, Q. 3
III, D. 17, A. 1, Q. 3
Utrum istae voluntates in Christo fuerint conformes vel repugnantes.
Tertio quaeritur de illarum voluntatum conformitate et concordia, et quaeritur, utrum istae voluntates fuerint in Christo conformes vel repugnantes.
Rationes Principales
Et quod sint repugnantes, videtur. Ex ipsa dominica oratione, qua dicebat : "Non sicut ego volo, sed sicut tu" vis. Ergo aliud volebat Christus secundum quod homo, et oppositum secundum quod Deus : ergo voluntas humana non erat conformis divinae.
Item, Augustinus, super Psalmum 32, 1 : "Quantum distat Deus ab homine, tantum distat voluntas Dei a voluntate hominis ; unde gerens hominem, Christus ostendit privatam quamdam hominis voluntatem". Ergo, si privata voluntas est voluntas repugnans voluntati divinae, videtur etc.
Item, Christus flebat de destructione Ierusalem, ergo volebat Ierusalem non destrui ; et secundum divinam iustitiam volebat eam destrui : ergo voluntas humana ad versabatur divinae.
Item, videtur quod voluntas rationis et sensualitatis adversentur sibi invicem, quia, secundum quod dicit Augustinus, De Trinitate, voluntates sunt contrariae quae sunt contrariorum volitorum ; sed voluntas rationis volebat mori, voluntas sensualitatis volebat vivere : ergo sensualitatis et rationis erant voluntates contrariae.
Item, pavor et securitas sunt affectiones contrariae ; sed in voluntate rationis erat securitas, in voluntate sensualitatis erat timiditas : ergo contrario modo afficiebatur voluntas rationalis et voluntas sensualis. Sed tales sunt voluntates sibi invicem adversantes : ergo etc.
Item, aut ratio assentiebat sensualitati refutanti mortem aut repugnabat. Si assentiebat, ergo assentiebat in contrarium voluntati divinae : ergo peccabat mortaliter. Si repugnabat, ergo voluntas rationis et sensualitatis fuerunt in Christo repugnantes.
Sed contra : Voluntas humana secundum rectum ordinem debet esse subiecta divinae. Ergo, si in Christo repugnabat, videtur quod in Christo erat inordinatio et culpa.
Item, omnis motus qui adversatur voluntati divinae est motus ad illicitum ; et omnis talis motus est peccatum : ergo, si Christus secundum humanam voluntatem aliquid volebat adversum voluntati divinae, ergo in Christo erat peccatum. Sed hoc est falsum : ergo etc.
Item, aut voluntas sensualitatis in Christo subiacebat omnino rationi aut adversabatur. Si omnino subiacebat, ergo nulla erat ibi repugnantia. Si adversabatur in aliquo, ergo caro in Christo concupiscebat adversus spiritum. Sed "nonnullum vitium est, cum caro concupiscit adversus spiritum": ergo in Christo fuisset vitium et peccatum.
Conclusio
In Christo fuit voluntatem concordia, quamvis ex parte voliti non esset identitas.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod conformitas voluntatis ad voluntatem in duobus consistit, videlicet in volito et in ratione volendi. Conformitatem in volito dico, quando diversae voluntates, unum et idem volunt. Conformitatem in ratione volendi dico, quando idem eoetem modo volunt vel altera earum vult illud eodem modo quo superior vult eam velle. Cum igitur ad perfectam conformitatem ista duo concurrant, alterum eorum est de necessitate conformitatis, videlicet conformitas in modo ; alterum vero aliquando de necessitate, aliquando de corigruitate, aliquando praeter necessitatem et congruitatem, videlicet conformitas in volito. Possibile est enim quod voluntates sint conformes, ita quod una subsit alteri ; et tamen non volunt idem, quia voluntas superior : non vult inferiorem velle quod ipsa vult, sed magis velle contrarium.
Quoniam igitur conformitas in ratione volendi fuit in omnibus voluntatibus Christi, quia sic volebat sensualitas sicut volebat ratio eam velle, sic volebat etiam ratio Christi sicut divina voluntas volebat ipsam velle : ideo concedendum est quod in Christo fuit voluntatum concordia et consonantia, quamvis ex parte voliti non esset identitas, quia unaquaeque voluntas quod suum erat volebat. Et hoc est quod dicit magister Hugo : "Secundum divinam voluntatem quod iustum erat voluit ; secundum voluntatem rationis iustitiae consensit et iustitiam approbavit ; secundum autem voluntatem pietatis sine odio intime condoluit miseriae, quemadmodum secundum voluntatem carnis iustitiam non accusabat, sed poenam recusabat. Unaquaeque voluntas quod suum erat operabatur et quod ad se pertinebat sequebatur : voluntas divina iustitiam, voluntas rationalis obedientiam, voluntas humanitatis misericordiam, voluntas carnis naturam ; neque altera alteri contraria erat. Sicut enim Deitati natura erat iustitiam non deserere, sic carni intererat naturam servare, et pietati alienam miseriam non amare. Iustum itaque carni erat quod passionem suam noluit, quia hoc erat secundum naturam ; et iustum Deo erat quod passionem illius voluit, quia hoc erat secundum iustitiam". Et sic patet quod, licet diversa essent volita, voluntates tamen in Christo habuerunt consonantiam. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod voluntates in Christo non fuerunt repugnantes, nec humana voluntas divinae nec sensualis rationali ; alioquin sequeretur in Christo fuisse peccatum transgressionis et vitiun corruptionis, sicut obiectum fuit ; quorum utrumque est alienum a Christo, in quo fuerunt omnes motus rationales recti et omnes motus sensualitatis pacati, iuxta illud quod dicit Augustinus, signatum fuisse per animalia quae fuerunt in arca Noe quieta et pacata.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de oratione Domini : Non sicut ego volo, sed sicut tu vis, respondent aliqui quod ex hoc non concluditur contrarietatem voluntatum fuisse in Christo, pro eo quod alius et alius modus volendi non inducunt contrarietatem, nisi prout considerantur secundum idem. Unde, quia alius et alius modus volendi consideratur circa aliam et aliam voluntatem, ideo non inducunt contrarietatem nec repugnantiam. Sed iste modus respondendi non sufficit, quoniam, si aliqui duo homines, qui habent diversas voluntates, contrario modo se habeant circa aliquod volitum, dicuntur habere voluntates contrarias.
Et propterea potest aliter dici quod conformitas voluntatis ad voluntatem dupliciter attenditur : vel secundum assimilationem vel secundum subiectionem. Dominus autem a voluntate sensualitatis non requirebat conformitatem assimilationis, ut idem vellet quod ipse vellet ; sed conformitatem subiectionis, ut id vellet quod Deus ordinavit eam velle ; et Dominus in praedicta petitione tollit conformitatem assimilationis, cum dicit : Non sicut ego, et ponit conformitatem subiectionis in hoc quod ostendit se velle divinae voluntati subesse : Unde in praedicto verbo insinuatur duplex voluntas in Christo ; una videlicet rationis, quae erat similis et subiecta divinae voluntati ; altera vero sensualitatis, quam ratio subiciebat voluntati divinae, licet ipsa sensualitas contrarium appeteret ; et ita, quamvis non esset similis, erat tamen subiecta ac per hoc non erat contraria.
Ad illud Augustini quo dicitur quod voluntas humana in Christo distabat a voluntate divina, dicendum quod Augustinus intendit ibi ponere distantiam quantum ad diversitatem voluntatum et quantum ad distantiam volitorum, ndn autem quantum ad subiectionis ordine in volendo ; et ideo illa distantia non ponit controversiam.
Ad illud quod obicitur, quod Christus nolebat Ierusalem destrui voluntate humana, dicendum, sicut Hugo dicit, quod illa erat voluntas pietatis, quae ideo flebat quia misericordiam diligebat ; et quia Deus sic volebat eam velle, ideo divinae voluntati non repugnabat : erat enim ibi conformitas in ratione volendi, quamvis non esset in volito. Quod enim sic vellet, hoc habebat a Deo, et Deus volebat eam sic velle.
Ad illud quod obicitur, quod voluntas sensualitatis repugnabat rationi, quia volebat contrarium, dicendum quod contratietas ex parte voliti non dicit contrarietatem in voluntate, nisi sint tales voluntates quae non tantum sunt natae conformari per subiectionem, sed etiam per identitatem ex parte voliti.
Ad illud quod obiciur, quod contrariis affectionibus disponebantur, utpote securitate, timore, gaudio et tristitia, dicendum quod una illarum affectionum subiecta erat alteri et quodam modo materialis ; sicut dictum fuit supra, quod gaudium in Christo non contrariebatur dolori, quia gaudebat de ipso dolore ; sic et in proposito intelligendum est.
Ad illud quod obicitur, quod ratio consentiebat sensualitati aut dissentiebat, dicendum quod quodam modo consentiebat, quodam modo dissentiebat, secundum quod aliquis potest alicui dupliciter consentire, aut volendo idem quod ipse vult aut volendo ipsum velle. Ratio autem sensualitati consentiebat volendo eam sic moveri, et hoc idem erat licitum sensualitati : unde non volebat nisi licitum ; non autem consentiebat volendo idem ipsum quod sensualitas : hoc enim esset illicitum voluntati rationis. Et hoc non ponebat carnem concupiscere adversus spiritum sive rebellionem sensualitatis ad rationem : illa enim rebellio ponit utrumque dissensum.
Unde notandum quod dissensus potest esse sensualitatis ad rationem et quantum ad volitum et quantum ad actum volendi ; et hoc idem pertinet ad naturam lapsam per poenam et culpam. Et est ponere consensum quantum ad utrumque, ita quod sensualitas subiaceat rationi ; et hoc pertinet ad naturam institutam. Et est ponere medium, ita quod consentiat ratio sensualitati respectu actus volendi, sed non respectu voliti ; et hoc pertinet ad naturam habentem poenam absque culpa, qualis fuit natura a Christo assumpta, quae aliquid habuit de natura instituta, aliquid de natura lapsa.