Text List

III, D. 17, A. 2, Q. 1

III, D. 17, A. 2, Q. 1

Utrum decuerit Christum orare.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum decuerit Christum orare.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Lucae 6, 12 : "Exivit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei" ; sed Christus nihil fecit, nisi quod ipsum decuit : ergo conveniens fuit ipsum orare.

Item, cui competit sacrificium offerre, eidem competit orare ; sed Christo maxime competebat oblatio sacrificii pro salute generis humani : ergo ei maxime competebat orare.

Item, nulli magis competit orare quam ei qui est pontifex et sacerdos ; sed Christus fuit pontifex noster et sacerdos, secundum quod dicitur ad Hebraeos [5, 1] : ergo sibi maxime competebat oratio.

Item, oratio spectat ad perfectionem vitae contemplativae ; sed decuit Christum habere perfectionem in utraque vita : ergo etc.

Item, nullum decet magis orare quam eum qui est dignus exaudiri et facilius potest im petrare ; sed nullus est dignior exauditione quam Christus : ergo videtur quod sibi maxime convenit orationis usus.

Sed contra : Augustinus, De correptione et gratia : "Nemo quaerit ab alio quod per se potest". Sed Christus omnia poterat per se : ergo nihil debebat ab alio petere, ergo nec orare.

Item, oratio est actus personae inferioris respectu eius quem orat ; sed persona Christi est aequalis Patri : ergo non decuit Christum orationem fundere ad Deum.

Item, "oratio est ascensus intellectus in Deum" ; sed intellectus Christi semper erat sursum sicut Deo unitus, et in continuo fruitionis actu : ergo non videtur quod competeret ei usus orationis.

Item, "indivisa sunt opera Trinitatis", ergo impletio petitionum spectat ad totam Trinitatem, ergo qui petit aliquid ab una persona, petit et ab omnibus ; sed non decet Christum petere aliquid a se nullus enim se ipsum orat vel petit aliquid a se ipso - ergo non videtur quod decuerit Christum a Patre per orationem impetrare.

Item, voluntas Christi hominis erat per omnia conformis voluntati Patris, ergo nihil petebat nisi quod sciebat Patrem velle : ergo, etiam si non peteret, nihilominus quod petebat impleretur : ergo frustra petebat aliquid. Sed nihil decuit Christum frustra facere : ergo non decuit Christum orare.

Conclusio

Christum absque dubio decuit orare, maxime in deibus carnis suae.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio decens fuit Christum orare, maxime in diebus carnis suae. Ratio autem huius condecentiae potest quadruplex assignari, videlicet propter meritum, propter virtutis exemplum, propter veritatis argumenttum et propter officium explendum.

Propter meritum, quia sua petitione et postulatione merebatur nobis, qui minus idonei eramus ad susceptionem beneficiorum Dei. Propter exemplum, ut scilicet discipulos suos et per consequens alios invitaret ad orationis studium, in cuius exercitio maxime superatur adversarius ; propter quod Dominus dicebat discipulis, Matthaei. 26, 41 : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Propter veritatis argumentum, ut ostenderet se esse verum hominem et vere a Deo missum ; propter quod dicitur Ioannis 11, 41 : Gratias ago tibi, Domine, quoniam audisti me ; ego autem sciebam quoniam me semper audis ; sed propter populum istum qui circumstat dixi, ut credant quia tu memisisti. Propter officium, quia Christus habebat dignitatem sacerdotis et pontificis ; unde sicut ad ipsius officium pertinebat sacrificium offerre pro peccatis, ita et pro peccatoribus exorare. Unde ad Hebraeos 5, 1 : Omnis pontifex ab hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ; et post, infra 7, 26 : Talis decebat ut esset nobis pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus. His igitur de causis congruum fuit et decens usum orationis in Christo reperiri ; unde et rationes ad hoc inductae sunt concedendae.

Ad illud quod obicitur, quod nemo petit ab alio, si possit illud implere quod petit, dicendum quod illud verum est secundum quod petitio et impletio attribuuntur eidem ratione eiusdem naturae ; sic autem non est in proposito. Nam petere et orare competit Christo secundum naturam assumptam ; sed posse implere debetur ei seeundum naturam assumentem. Vel aliter potest dici quod sicut motus aliquando est propter supplendam intelligentiam propriam, aliquando propter supplendam indigentiam alienam ; sic et petitio et oratio. Cum autem aliquis orat propter propriam indigeniiam supplendam, verum est quod dicit Augustinus: Nemo petit ab alio quod ipse potest per se implere. Cum autem petit dicebat propter supplendam indigentiam alienam, non requiritur defectus potestatis in petente, sed defectus potestatis aut idoneitatis in eo pro quo petitur, qui quidem defectus suppletur ex merito ipsius orationis. Cum enim aliquis dignus orat pro indigno, quodam modo acquirit sibi idoneitatem ex suae orationis merito.

Ad illud quod obicitur, quod oratio est actus personae inferioris, dicendum quod hoc verum est attribuendo inferioritatem personae secundum eam naturam, secundum quam competit ei oratio. Oratio enim est actus conveniens personae ratione naturae ; et sic non habet instantiam in proposito, quia, quamvis persona Christi ratione Divinitatis sit aequalis Patri, secundum tamen humanitatem minor est Patre, iuxta illud Ioannis 14, 28 : Pater maior me est.

Ad illud quod obicitur, quod oratio est ascensus intellectus in Deum, secundum Damascenum, dicendum quod ascensus potest dici large vel stricte. Secundum quod large dicitur, sic potest dici intellectus ascendere in Deum, quando fertur in eum qui supra se est, implorando misericordiam, quae est supra se, aut relevando miseriam, quae est infra se ; et hoc modo accipiendo, non tantum competit nobis, verum etiam Christo ; et sic cadit in definitione orationis. Alio modo ascensus in Deum dicit novam Dei considerationem, prout dicit elevationem intellectus nostri ad Deum, procedentem gradatim a consideratione creaturae ad considerationem Creatoris. Et hoc modo non cadit in notificatione orationis nisi secundum statum viatoris. Primo modo accipiendo ascensum fuit in Christo ; secundo vero modo accipiendo quodam modo fuit et quodam modo non fuit. Fuit quidem quantum ad hoc quod Christus in actu orationis se revocabat ab occupatione vitae activae, ut totus esset intentus operationi vitae contemplativae. Quantum autem ad hoc quod Christus erat continue comprehensor, sive vacaret actioni sive cessaret ab actione, sic non dicitur fuisse in eo innovatio ascensionis per eum modum, per quem est in nobis.

Ad illud quod obicitur, quod postulatio orationis respicit totam Trinitatem, dicendum quod verum est ex consequenti, licet quaedam orationes dirigantur ad Patrem, quaedam ad Filium. Quod autem subiungitur, quod nemo petit aliquid a se, dicendum quod verum est in eo qui est unius tantum naturae ; sed qui est diversarum naturarum bene potest petere aliquid a se, ita quod secundum unam naturam sit petens et secundum aliam sit exaudiens. Et sic in Christo, qui erat Pontifex petens secundum humanam naturam, et erat Rex et Princeps exaudiens secundum divinam.

Ad illud quod obicitur, quod Christus nihil petebat nisi quod sciebat Deum velle, dicendum quod verum est ; sed Christus bene sciebat quod Deus quaedam volebat, quia sciebat Christum ea nobis impetraturum per suam orationem ; et ideo orando et petendo quod Deus volebat, non frustra orabat, quia hoc ipsum quod Deus disposuerat nobis sua oratione impetrabat. Cum enim Deus disponit vel vult aliquid facere, non disponit in omnem eventum, sed praesuppositis congruentibus antecedentibus ; sicut disponit nos salvare, si tamen velimus per bona merita salutem acquirere ; sic et iri proposito intelligendum est.

PrevBack to TopNext