Text List

III, D. 17, A. 2, Q. 2

III, D. 17, A. 2, Q. 2

Utrum Christus in omni oratione sua fuerit exauditus.

Secundo quaeritur, utrum Christus in omni oratione sua fuerit exauditus.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Per illud quod dicitur Ioannis 11, 42 : "Ego autem sciebam quoniam semper audis me" ; sed illud audire non est aliud quam exaudire : ergo etc.

Item, super illud Psalmi [20, 3] : "Desiderium animae eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum", Glossa : "Voluntate labiorum, id est verborum eius, hoc est per verba prolata, non fraudasti eum ; quidquid enim dixit, factum est". Ergo etc.

Item, Christus magis dignus est exaudiri quam membra eius petentia in nomine eius ; sed Ioannis 14, 13 dicitur : "Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis": ergo multo fortius, quidquid ipse petiit, obtinuit.

Item, voluntas Christi fuit divinae voluntati conformis, ergo nihil desideravit et petiit nisi quod Deus voluit ; sed omne quod Deus voluit, fecit et facit : ergo omne quod Christus petiit impetravit.

Item, quod Christus petiit, petiit pie, perseveranter et ad salutem, nec habuit in aliquo remorsum conscientiae ; sed quicumque petit sic, impetrat quod petit : ergo omne quod Christus petiit, obtinuit.

Sed contra : In Psalmo [21, 3] dicitur de Christo : "Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies". Ergo non exaudivit ipsum in eo quod clamavit : non ergo exaudivit ipsum in omni eo quod petiit.

Item, in littera dicitur : "Christus damans non exauditur ad salutem corporalem ; bonum quidem petiit, scilicet ut non moreretur, sed melius erat ut moreretur". Ergo Christus non fuit in omni eo quod petiit exauditus.

Item, Christus petiit et oravit, ut calix transitet ab eo ; sed calix non transiit ab eo : ergo non in omni eo, quod petiit, fuit exauditus.

Item, Christus oravit pro suis crucifixoribus ; nec tamen omnes salvati fuerunt : ergo non fuit exauditus in omnibus.

Item, Christus oravit pro discipulis suis ut servarentur a malo, secundum quod dicitur Ioannis 17, 20 : Non tantum pro eis, sed etiam pro eis qui credituri sunt etc. ; sed non omnes fuerunt servati a malo : ergo non in omnibus quae petiit, exauditus fuit.

Conclusio

Christus exauditus fuit in omni eo, quod petiit voluntate rationis sive absoluta, non vero in omnieo, quod petiit volunlate pietatis vel carnis.

Respondeo : Dicendum quod, cum oratio sit petitio procedens ex voluntate et desiderio, secundum quod voluntas humana fuit in Christo secundum triplicem differentiam, sic et oratio. Nam quaedam oratio fuit exprimens sive procedens a voluntate rationis, quaedam a voluntate pietatis, quaedam a voluntate carnis. Oratio procedens a voluntate rationis procedebat a voluntate, quae quidem requirebat exaudiri ; et talis oratio in omnibus est exaudita, tum propter hoc quod ista voluntas erat per omnia conformis voluntati divinae ; tum etiam quia adeo petebat digne et sancte quod in omnibus erat exaudienda pro sua reverentia et dignitate. Oratio autem procedens a voluntate pietatis et voluntate carnis non fuit in Christo exaudita per omnia, tum quia hac voluntate non conformabatur Deo in omni volito, sicut habitum est prius ; tum etiam quia illa petitio plus ordinabatur ad nostram instructionem quam ad divinam exauditionem. Magis enim petebat hac voluntate ut nos erudiret quam ut Deum ad suam petitionem inclinaret.

Ex his patet responsio ad quaestionem propositam : et ad rationes ad utramque partem. Concedendum est enim quod Christus exauditus fuit in omni petitione qua petiit ut exaudiretur, hoc est in omni eo quod petiit voluntate rationis sive voluntate absoluta. Unde rationes, quae ad primam partem inducuntur, verum concludunt. Concedendum est nihilominus, quod non in omni eo quod petiit voluntate carnis vel pietatis fuit exauditus, sicut rationes ad secundam pattern inductae ostendunt. Non enim petebat ut exaudiretur, sed ut nos erudiremur ; sicut petiit, calicem a se transferri, et suis crucifixoribus condonari, unum ex voluntate carnis ad ostensionem naturae assumptae, alterum ex voluntate pietatis ad ostensionem benignitatis et misericordiae.

Ad Rationes

Ad illud tamen quod obicitur de auctoritate Psalmi, dicendum quod hoc dicitur de capite ratione membrorum, sicut Glossa ibidem exponit ; et multa consimilia reperiri consueverunt in Scriptura.

Ad tres rationes sequentes patet responsio per iam dicta, quia non ferunt instantiam pro quacumque oratione Christi, sed pro ea solum quae procedebat ex voluntate carnis vel pietatis, sicut patet aspicienti.

PrevBack to TopNext