III, D. 18, Divisio Textus
III, D. 18, Divisio Textus
Supra egit Magister de voluntate Christi. In hac parte agit de usu voluntatis, qui consistit in exercitio merendi. Dividitur autem pars ista in duas partes. In quarum prima agit de merito Christi in se. Secundo vero agit de ipso ad nostram utilitatem ordinato, ibi : Ad quid ergo voluit pati et mori etc.
Prima pars dividitur in quatuor partes secundum quatuor quaestiones quas determinat. In prima determinat Magister cui meruerit principaliter, ostendens quod aliquid meruit sibi. In secunda vero determinat quando mereri incepit, ostendens quod ab instanti conceptionis, ibi : Nec solum hoc meruit etc. In tertia vero determinat quid meruerit, ostendens quod non tantum gloriam impassibilitatis, sed etiam exaltationem nominis, ibi : Nec tantum gloriam impassibilitatis etc. In quarta vero determinat qua necessitate meruerit, ibi : Si vero quaeritur, utrum Christus etc.
On this page