Text List

III, D. 17, Dubia

III, D. 17, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori, qui adeo naturalis est etc. Hoc enim videtur falsum, quia multi occidunt semetipsos, sicut patet in desperatis, et desiderant mori : non ergo verum est quod dicit. Item, Augustinus narrat de quodam, in libro De civitate Dei, quod lecto Platonis libro, ubi de immortalitate animae disputavit, se praecipitem dedit de muro, ut de hac vita migraret ad eam quam credidit meliorem. Ex hoc ipso videtur quod aliqui sunt qui mori desiderant.

Respondeo : Dicendum quod est affectus naturalis et est affectus deliberativus. Affectu naturali nemo vult mori, immo omnis homo refugit mortem. Affectu autem deliberativo potest quis appetere mortem et effugere vitam, non quia haec sit mors et illa sit vita, sed ratione alicuius quod est annexum vel existimatur esse annexum ; sicut desperati et vehementer in vita confusi propter confusionem annexam refugiunt vitam ; sic est etiam de aliis inconimodis. Per hunc modum etiam aliqui appetunt mortem qui post mortem credunt quiescere et gaudere, sicut est in illis de quibus opponit, in quibus non fertur instantia contra verbum Augustini. Augustinus enim loquitur per se, loquitur etiam de appetitu naturali, non deliberativo.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod pius mentis affectus appetit dissolvi et esse cum Christ , quia contrarium videtur, II ad Corinthios 5, 4 : "Nolumus exspoliari, sed supervestiri". Si tu dicas quod voluntate naturali sive sensualitatis nolebat exspoliari, sed voluntate rationis sive deliberativa cupiebat dissolvi, obicitur contra hoc per hoc quod dicitur ad Philippenses 1, 24 : Permanere autem in carne necessarium est propter vos ; sed Apostolus voluntate deliberativa id magis appetebat et volebat quod erat fratribus magis necessarium : ergo illa voluntate videtur quod non appeteret dissolvi aut simul appetebat duo contraria.

Respondeo : Dicendum quod in carne nostra est duo reperire, videlicet ipsam naturam et infirmitatem aggravantem animam, secundum quod dicit Augustinus, XIII De civitate Dei, quod corpus aggravat animam, non quia corpus, sed quia corruptibile. Cum ergo dicitur : Nolumus exspoliari etc., hoc dicitur quantum ad ipsam carnis naturam, de qua dicitur ad Ephesios 5, 29 : "Nemo unquam carnem suam odio habuit". Quantum autem ad infirmitatem aggravantem dicitur : Cupio dissolvi etc. Et sic nulla est ibi contrarietas.

Ad illud vero quod quaeritur, quomodo petebat simul dissolvi et permanere in carne, dicendum quod est voluntas absoluta et voluntas conditionalis ; et nihil impedit duo opposita velle, ita quod unum velit voluntate conditionali, alterum voluntate absoluta. Volebat igitur Apostolus in carne permanere propter utilitatem fratrum voluntate absoluta ; volebat nihilominus dissolvi et esse cum Christo, sed hoc non absolute, sed quantum in se erat ; et sic nulla erat repugnantia, erat tamen quaedam mentis angustia ex hoc duplici desiderio ; propter quod dicit : Coarctor ex duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo.

Dub. III.

Item quaeritur de illo verbo Ambrosii: Ut homo dubitat, ut homo locutus est. Videtur enim esse falsum, quia Christus habuit scientiam omnium futurorum sub certitudine : ergo videtur quod de nullo potuerit dubitare. Item, in quemcumque cadit dubitatio , cadere potest ignorantia et error ; sed nitllum istorum potuit in Christo cadere : ergo videtur quod non potuerit dubitare.

Respondeo : Dicendum quod dubitatio proprie dicit indifferentiam iudicii rationis respectu utriusque partis contradictionis, ita quod neutrum praeeligat alteri ; et hoc modo accipiendo dubitationem, in Christo non fuit dubitatio. Alio modo dicitur dubitatio indifferentia quaedam partis sensibilis ad sequendum affectum naturae inclinantem vel rationem imperantem ; et talis dubitatio potuit esse in Christo et de hac intelligit Ambrosius, de alia vero currit obiectio.

Dub. IV.

Item quaeritur de illo verbo Hilarii : Non sibi tristis fuit, nec sibi orat transire calicem, sed discipulis. Videtur enim hoc esse falsum per ipsam orationis seriem. Ait enim : Transeat a me calix iste ; si petit calicem transire a se, ergo videtur quod pro se oravit. Item, sic petebat sicut volebat ; sed Christus sentiebat aliquid se velle quod non vellet Pater, sicut ipse dicebat : Non sicut ego volo, sed sicut tu : si ergo aliqua voluntate sua calicem passionis fugiebat, videtur quod, cum petiit calicem transire a se, pro se oraverit.

Respondeo : Dicendum quod orare pro aliquo contingit dupliciter : aut secundum formam orationis aut secundum intentionem orantis. Secundum formam orationis Christus orabat pro se, id est pro voluntate sua sensuali ; secundum autem intentionem orantis in illa petitione Christus non pro se oravit, sed magis pro nobis. Non enim credidit se in petitione illa aliquid obtenturum pro se nec ratio voluisset obtinere sibi liberationem a passione, sed potius oravit ob triplicem nostram utilitatem, sicut in praecedentibus tactum est. Hilarius ergo loquitur isto secundo modo ; unde sermones sui, qui ponuntur in littera, referendi sunt ad principalem intentionem Christi ; omnes autem obiectiones currunt secundum viam priorem.

PrevBack to TopNext