Text List

III, D. 18, A. 1, Q. 1

III, D. 18, A. 1, Q. 1

Utrum Christus meruerit ab instanti conceptionis.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus meruerit ab instanti conceptionis.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Ieremiae 31, 22 : "Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum". Ergo Christus fuit vir ab instanti conceptionis ; sed constat quod non fuerit vir quantum ad aetatem : ergo fuit vir quantum ad animi vigorem : habuit igitur quantum ad animam virtutem et operationem viri perfecti. Sed haec consistit in merendo : ergo Christus meruit a suae conceptionis primordio.

Item, hoc ipsum videtur auctoritate Gregorii et Magistri in littera : "Non solum meruit Christus quando Patri obediens crucem subiit, sed ab ipsa conceptione, ex quo homo factus est". Et hoc ipsum potest elici ab auctoritate Gregorii consequente.

Item, Christus ab instanti conceptionis suae fuit beatus ; sed beatitudo est habitus in actu : ergo a primo instanti conceptionis suae habuit actum gloriosum. Sed qua ratione per gloriam habuit actum gloriosum, eadem ratione per gratiam habuit actum virtuosum : ergo videtur quod a primordio suae conceptionis Christus meruit.

Item, lux propter suam nobilitatem et actualitatem in eodem instanti incipit esse et lucere. Ergo, si anima Christi multo nobilior et potentior et deiformior est, videtur quod in instanti eodem, in quo incepit esse, coepit habere operationem sibi debitam. Sed talis est operatio meritoria : ergo etc.

Item, sicut animae nostrae se habent ad demeritum, ita anima Christi se habet ad meritum ; sed ariimae nostrae in ipso instanti infusionis habent reatum culpae originalis : ergo anima Christi ab ipso instanti conceptionis et infusionis habuit meritum virtutis.

Sed contra : "Prius est esse quam agere". Si ergo mereri est agere, anima Christi prius habuit esse completum quam habuerit meriti usum : ergo non meruit a primordio conceptionis.

Item, omne quod exit ab otio in actum, prius quiescit quam agat, et omne tale prius est quam operetur ; sed anima Christi incepit mereri : ergo de non operante facta est operans : ergo in merendo exivit ab otio in actum : ergo prius quievit : ergo non meruit ab instanti conceptionis.

Item, meritum est a voluntate deliberativa in quantum deliberativa est ; sed ubi est deliberatio, ibi est collatio ; ubi autem haec est, ibi est temporis successio : ergo non videtur quod meritum Christi potuerit esse a suae conceptionis principio.

Item, angelus non peccavit in primo instanti suae creationis, et tamen ita cito usum liberi arbitrii habuit sicut aliqua anima rationalis, cum creatus esset in cognitionis perfectione : ergo pari ratione videtur quod nec anima Christi ab instanti conceptionis mereri potuerit.

Item, omne illud quod anima Christi habuit a primordio conceptionis suae, habuit ab alio ; sed meritum ortum habuit a libero arbitrio gratia informato : ergo non videtur quod usum meriti habuit ab ipso conceptionis primordio.

Conclusio

Christus certo meruit ab instanti suae conceptionis, si loquamur de habitu , et probabiliter eliam quoad actam.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ad perfectionem meriti duo cqncurrunt, videlicet ipse habitus gratuitus et ipsius habitus actus vel usus. Si ergo loquamur de merito quantum ad habitum, qui reddit habentem dignum praemio, sic abque dubio concedendum est quod a principio suae conceptionis Christus meruit, quia omni bono et praemio dignus fuit propter plenitudinem gratiae quam Deus animae suae contulit et infudit. Et ab hoc non discordat aliquis doctor catholicus. Si autem fiat sermo de merito quantum ad virtutis actum sive usum, in quo proprie attenditur completa ratio merendi, sic est duplex modus dicendi : unus, quod Christus meruit statim post principium conceptionis, non autem in ipso primo instanti. Et ratio huius est quia operatio debet sequi esse substantiae ; ideo necesse fuit animam Christi prius esse quam agere, praecipue eo actionis genere quod spectat ad usum voluntatis deliberativae ; talis autem est actus meritorius. Et ideo si dicatur alicubi Christum a primordio suae conceptionis meruisse, dicunt verum esse, secundum quod a dicit ordinem ad principium extra sumptum, non intra.

Est et alius modus dicendi quod Christus quantum ad virtutis usum et actum meruit in ipso conceptionis primordio ; hoc enim datum est ei per gratiam perfectissimam ut in primo instanti in quo incepit esse non tantum haberet habitus virtutum, sed etiam actum : unde simul coepit esse et usum comprehensionis habere ; et anima Christi in eodem instanti habuit creari et infundi et gratia informari exire in actum meriti, qui quidem consistit in motu bonae voluntatis.

Uterque tamen istorum modorum satis est rationabilis, sed primus facilior est et communior, et secundum ipsum plana ad obiecta responsio. Nam quod dicitur Christus ab instanti conceptionis suae fuisse vir et quod dicitur ab instanti conceptionis suae meruisse, hoc dicitur quantum ad habitum ; et hoc innuit ipsum verbum Gregorii, cum dicit : Non sibi plus Christus meruit per crucis patibulum quam ab ipsa conceptione per gratiam virtutum. Notabile est quod dicit per virtutum gratiam, non per virtutum usum. Habuit enim gratiam a principio, ita quod in ipso principio ; usum vero habuit a principio, ita quod post principium. Et si tu obicias de beatitudine et de luce, qui hoc tenent generaliter respondent quod in omni creatura esse praecedit operari tam in corporali quam in spirituali, tam in actu naturae quam in actu gratiae, tam etiam in actu gratiae quam in actu gloriae. Nec obstat illud quod obicitur de merito animae. Anima enim habet ofiginale peccatum in sua infusione per modum habitus, non autem quantum ad actum. Et sic secundum istam viam patet responsio ad omnia obiecta.

Si quis autem velit aliam viam tenete, videlicet quod Christus in primo instanti suae creationis habuit usum liberi arbitrii propter excellentissimum gratiae donum et quantum ad actum viatoris et quantum ad actum comprehensoris, satis faciliter poterit ad obiecta in contrarium responderi.

Ad Rationes

Ad illud enim quod primo obicitur, quod prius est esse quam agere, dicendum quod illud habet veritatem, si intelligatur de prioritate quantum ad ordinem naturae. Si autem intelligatur de prioritate quantum ad durationem, non habet veritatem, secundum quod expresse dicit Augustinus, VIII Super Genesim ad litteram, ubi dicit quod in luce corporali esse non praecedit agere ; et in angelis, de quibus dicit quod in primo instanti suae conditionis eas res cognoverunt quae simul cum eis in esse prodierunt. Et in VI De Trinitate dicit quod, si ignis esset aeternus, splendor ab igne egrediens esset aeternus. Et ideo satis rationabiliter potest dici quod illud non habet veritatem de ordine durationis, sed de ordine naturae.

Ad illud vero quod obicitur, quod substantia quae incipit agere exit ab otio in actum, dicendum quod illud non habet generaliter veritatem, nisi intelligatur de operatione sine qua substantia operans potest esse ; de alia autem non habet veritatem, pro eo quod creatura simul incipit esse et operari ; nec incipit operari, quia exit ab otio in actum, sed quia exit a non esse in esse. Hoc modo potest intelligi in Christo quantum ac actum gratiae et virtutis.

Ad illud quod obicitur, quod meritum est a voluntate deliberativa, dicendum quod, quamvis secundum processum naturae deliberatio indigeat successione et tempore, tamen secundum plenitudinem gratiae et gloriae possibile est ipsi animae in instanti discernere quod alias non posset facere sine continuo et tempore. Et sic per deiformitatem gloriae intellectus potest simul plura intelligere, quamvis per naturam non intelligatur nisi unum solum simul et semel. Et quia anima Christi erat in plenitudine gratiae et gloriae, hinc est quod non indigebat mora temporis ad discernendum quid eligendum, quid fugiendum, quid amandum, quid odiendum.

Ad illud quod obicitur de angelo, dicendum quod non est simile ; non enim sic poterat simul et semel cognoscere plura secundum quod anima Christi cum plenitudine gratiae. Praeterea, peccatum dicit motum deordinatum et contrarium naturali rectitudini, sed meritum dicit naturalis rectitudinis complementum ; et licet non decuerit aliquam substantiam creari cum actu contrario rectitudini naturali, decuit tamen creari in actu et cum actu consonante ipsi naturae et eam complente, maxime illam in qua Deus a primordio suae conditionis plenissime habitavit, sicut fuit anima Christi.

Ad illud quod obicitur, quod illud quod inest a primordio conditionis inest aliunde, dicendum quod, si illud intelligatur praecise, ita quod anima Christi se habeat solummodo per modum suscipientis et nullo modo cooperantis, non habet veritatem. Potuit enim ipsi animae dari ut cooperaretur Deo statim cum fuit, et ita quod aliquid haberet in se quod non tantum esset aliunde, verum etiam a se ; et sic potuit esse in actu virtutis et exercitio meriti.

Si quis igitur velit sustinere hune modum dicendi, non videtur multum deviare a probabilitate rationis nec etiam a pietate fidei, quae, quanto plus potest, ipsi Christo gratiae et honoris attribuit.

PrevBack to TopNext