III, D. 18, A. 1, Q. 2
III, D. 18, A. 1, Q. 2
Utrum Christus meruerit aliquid post conceptionem.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Ad Philippenses 2, 8 : "Humiliavit semetipsum usque ad mortem", et post : "Propter quod et Deus exaltavit illum" etc. Sed humilitas non est causa exaltationis nisi per modum meriti : si ergo hoc fuit post conceptionem, ergo Christus post conceptionem aliquid meruit.
Item, Augustinus, tractans illud verbum praemissum : "Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium". Si ergo humiliatio in Christo subsecuta fuit ipsam conceptionem, necessario etiam sequitur quod meruerit postquam conceptus fuerit.
Item, in libro De regulis fidei, mereri ita definitur : "Mereri apud Deum dicitur qui nulla necessitate compulsus hoc facit quod facere debet". Sed hoc fecit Christus post suam conceptionem : ergo apud Deum meruit.
Item, opera Christi fuerunt multo nobiliora quam sunt merita aliorum Sanctorum. Si ergo opera aliorum Sanctorum sunt digna retributione, videtur quod multo fortius opera Christi : ergo videtur quod Christus apud Deum meruerit.
Item, si non meruit apud Deum postquam conceptus fuit, ergo videtur quod frustra Deo servivit et quod frustra fecit quidquid fecit post conceptionem. Si ergo hoc est impium dicere, necesse est Christum post conceptionem aliquid meruisse.
Sed contra : Mereri est facere opus de genere laudabilium ; sed potentia determinata ad unum tantum non habet laudem in actu illius, sicut patet in omnibus potentiis naturalibus ; sed liberum arbitrium Christi ab ipsa conceptione determinatum fuit ad bonum : ergo non potuit exire in opus de genere laudabilium, ergo nec in opus meritorium.
Item, mereri est facere opus remuneratione dignum ; sed liberum arbitrium, iam exsistens in statu remunerationis, iam non facit opus ulteriori remuneratione dignum, sicut patet in Beatis ; sed tale fuit liberum arbitrium Christi, cum esset in statu comprehensoris : ergo videtur quod post conceptionem suam nihil omnino mereri potuerit.
Item, quicumque meretur proficit in bonis animae, scilicet in gratia et gloria ; sed Christus non potuit proficere supra id quod accepit a conceptione : ergo non videtur quod post conceptionem mereri potuerit.
Item, quicumque meretur aliquid, de non-suo facit suum per opus et obsequium et de eo quod est sibi indebitum facit debitum ; sed Christus non potuit facere de indebito debitum vel de non-suo suum - omnia enim sua erant per gratiam conceptionis, sicut ipse testatur : Omnia tua mea sunt - ergo non videtur quod post conceptionem aliquid meruerit.
Item, quod eodem modo se habet nunc et prius natum est consimiles operationes efficere ; sed liberum arbitrium in Christo eodem modo se habet post conceptionem et post resurrectionem, et gratia similiter, et haec duo sunt principia merendi : si igitur post resurrectionem non meruit, ergo nec post conceptionem. Si tu dicas, quod aliter et aliter se habet quantum est ex parte carnis, hoc non solvit, quia meritum non respicit statum carnis, sed statum caritatis : ergo, si Christus post conceptionem habuit caritatem patriae aeque nobilem et perfectam sicut modo habet, nec est eius caritas variata, si modo non habet usum merendi videtur quod nec tunc habuerit.
Conclusio
Christus post conceptionem actu meruit, nobis quidem meruit gratiae infusionem , graliac provectionem et bonorum operum multiplicationem; sibi autem id quod iam sibi debebatur, fecit debilum alio modo.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod mereri contingit tripliciter : uno modo simpliciter abusive, alio modo partim proprie et partim improprie, tertio modo simpliciter proprie. Simpliciter abusive mereri dicitur qui facit aliquod opus de genere bonorum, tamen facit illud malo modo, id est mala intentione, sicut ille qui dat eleemosynam cum murmure ; talia enim opera aliquando remunerantur a Deo ex immensa sua largitate, sicut innuitur de Nabuchodonosor in Ieremia [27, 6]. Ille vero meretur partim proprie, partim abusive, qui facit opus de genere bonorum et bona intentione, verumtamen non ex caritate, sicut aliquis peccator facit opera de genere bonorum et propter Deum, in quibus de congruo se disponit ad gratiam. Ille vero meretur simpliciter proprie qui facit bonum opus et bona intentione et ex caritate. Et primum quidem meritum dicitur meritum interpretativum ; secundum dicitur meritum congrui ; tertium dicitur meritum condigni.
Cum igitur quaeritur, utrum Christus meruerit, non quaeritur de primo et secundo modo, sed quaeritur de tertio. Ad hoc igitur respondendum quod mereri ex condigno tribus modis contingit. Uno modo mereri est ex indebito facere debitum, sicut meretur quis in gratiae infusione et motu liberi arbitrii. Alio modo mereri est de debito facere magis debitum, sicut contingit de profectu in profectum, de virtute in virtutem. Tertio modo mereri est de debito uno modo facere debitum alio modo, ut de debito per habitum facere debitum per usum, et de debito per alium actum facere debitum per unum aeque bonum.
Omnibus his modis Christus meruit nobis. Meruit enim nobis gratiae infusionem, meruit et gratiae provectionem, meruit et bonorum operum multiplicationem. Sibi autem non meruit nisi tertio modo tantum post conceptioriem. Ipse enim non potuit facere sibi de indebito debitum, cum omni bono esset dignus. Non potuit facere de debito, magis debitum, cum omni gratia ab ipsa conceptione esset plenus ; sed quod erat, debitum uno modo fecit debitum pluribus modis, et ita meruit secundum tertium modum dicendi meritum solum, non propter imperfectionem a parte meriti, sed propter perfectionem a parte merentis. Et hoc est quod dicitur in littera : Non profecit Christus secundum meritum quantum ad virtutem meriti, profecit tamen quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione quam in conception. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes Christum post conceptionem usum et exercitium meriti habuisse.
Ad Rationes
Ad illud quod obicitur, quod potentia determinata ad unum non facit opus de genere laudabilium, dicendum quod determinatio potentiae ad unum potest esse dupliciter, videlicet per necessitatem naturae et per confirmationem gratiae. Si sit per necessitatem naturae, tunc tollit arbitrii libertatem, ac per hoc tollit dignitatem meriti. Si autem sit determinatio per confirmationem gratiae, cum talis confirmatio simul stet cum libera voluntate, sic non tollit ab ipso opere bonitatem moris, cum sit voluntarium, ac per hoc nec qualitatem meriti. In Christo autem fuit liberum arbitrium determinatum ad unum, non per necessitatem naturae, sed per confirmationem gratiae.
Ad illud quod obicitur, quod habens munus gloriae non facit opus remunerabile, dicendum quod illud verum est quando aliquis est simpliciter in. statu patriae ; cum autem non tantum est in statu comprehensoris, verum etiam in statu viatoris, tunc opus eius esse potest remunerabile propter statum viae ; et sic est reperire in Christo secundum divinam dispensationem. Nam sicut anima Christi propter coniunctionem sui cum Divinitate habet statum patriae, sic propter coniunctionem sui cum carne habet statum viae et miseriae pro illo tempore. Et ideo sicut potuit esse, in statu viatoris simul et comprehensoris, sic habuit gloriam ad comprehendendum et gratiam ad merendum. Et est simile de angelis, in quibus ponimus vim administrativam et contemplativam, secundum quarum unam merentur et secundum alteram fruuntur et praemiantur.
Ad illud quod obicitur, quod quicumque meretur, metendo proficit, dicendum quod proficere est duobus modis : vel incremento habitus vel in multitudine actuum ; vel per alia verba : est proficere quantum ad virtutem merendi et quantum ad numerum meritorum. Primo modo accipiendo profectum non competit tertio modo dicendi meritum, secundum quem tertium modum dicitur meruisse Christus. Alio inodo accipiendo profectum competit sibi, sicut patet per supra habitam distinctionem.
Ad illud quod obidtur, quod mereri est facere de indebito debitum, dicendum quod illud verum est quantum ad aliquem modum merendi, sed non quantum ad omnes, sicut prius dictum est ; et ideo non habet locum in proposito.
Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium eodem modo se habet nunc et prius, dicendum quod verum est per comparationem ad superius, scilicet ad Deum ; non tamen est verum per comparationem ad inferius, scilicet ad carnem passibilem, ex cuius coniunctione tam liberum arbitrium quam gratia ipsum perficiens habet pertinere ad statum viae. Unde non valet illud quod obicit de carne, quod non est principium merendi ; hoc enim verum est, per se loquendo ; facit tamen ad meritum, dum facit ad statum meriti, sicut patet in coniunctione animae ad carnem et eius separatione. Anima enim nostra statim, dum a carne separatur, amplius non habet merendi vel demerendi statum.