III, D. 2, A. 2, Q. 3
III, D. 2, A. 2, Q. 3
Utrum Christus habuerit cum aliis hominibus communem speciem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Ad Philippenses 2, 7 : "In similitudinem hominum factus". Si ergo communitas speciei attenditur secundum assimilationem in forma humanitatis, videtur quod Christus in forma specifica conveniat cum aliis hominibus.
Item, genitus est eiusdem speciei cum generante in generatione univoca ; sed Christus genitus fuit ex beata Virgine : ergo est eiusdem speciei cum ea.
Item, anima rationalis, unita carni, constituit hominem eiusdem speciei communis ; sed in Christo fuit anima rationalis unita carni : ergo Christus habuit speciem communem cum aliis.
Item, in Christi incarnatione natura humana exaltata est et reparata ; sed hoc non esset, si Christus non haberet cum aliis hominibus speciem communem : ergo etc.
Sed contra : Ioannes Damascenus, et habetur in littera : "In Domino Iesu Christo non est communem speciem accipere".
Item, Magister, in littera : "Natura non sic accipitur in Christo sicut cum dicitur una est natura omnium hominum" ; sed cum dicitur : una est natura omnium hominum, dicitur esse una unitate speciei : ergo non videtur quod in Christo sit accipere unam naturam, cum qua cum aliis communicat tamquam in specie specifica.
Conclusio
Christus ratione humanae naturae habuit communem speciem cum aliis hominibus, non autem ratione utriusque naturae, scilicet divinae et humanae
Respondeo : Dicendum quod species dicit formam, et non quamcumque, sed formam totius, hoc est formam complectentem totum esse. Iuxta quod dicit Boethius quod species est totum esse individuorum ; et Avicenna et alii etiam philosophi in hoc concordant. Forma ergo specifica communis dupliciter potest intelligi : aut secundum praedicationem aut secundum constitutionem. Secundum praedicationem homo dicit formam communem Petro et Paulo ; secundum constitutionem homo dicit formam, quae simul respicit animam et corpus et quae resultat ex coniunctione animae cum corpore. Anima enim et corpus concurrunt ad unam essentiam constituendam. Et hinc est quod constitutus ex anima et corpore habet unam formam specificam, communem sibi et aliis sic constitutis per praedicationem ; communem nihilominus partibus constituentibus per quamdam informationem et completionem.
Cum ergo quaeritur, utrum in Domino Iesu Christo sit communem speciem accipere, hoc dupliciter potest intelligi : aut ratione naturae assumtae aut ratione utriusque, humanae scilicet et divinae. Si ratione humanae naturae, sic est communem speciem accipere Christi ad alios homines, quia, sicut in aliis hominibus ex coniunctione animae ad carnem per modum perficientis et informantis resultat forma humanitatis, sic et in Christo. Et ideo isto modo est accipere in eo communem speciem, tam per praedicationem quam etiam per constitutionem. Si autem loquamur de Christo ratione divinae naturae et humanae, sic in Domino Iesu Christo non est accipere communem speciem, quia divina natura non unitur immanae ad unius essentiae constitutionem ; ideo ex coniunctione divinitatis ad humanitatem in Christo nulla resultat forma communis vel universalis, in qua possit aliis assimilari. Et ideo Damascenus dicit, subiungens in eadem auctoritate, quod in Christo non est communem speciem accipere, quia nec factus est nec aliquando fiet alius ; subaudiendum est : qui communicet cum eo in forma una ex hoc quod dicitur Christus. Aliter enim sua ratio non valeret, quia, esto quod esset unus solus homo, sicut est unus solus sol, adhuc esset in eo communem speciem accipere. Uno igitur modo est in Christo speciem communem accipere et alio modo non, quia, cum sit in eo triplex substantia, ex coniunctione duarum, videlicet animae et carnis, resultat una forma specifica, in qua cum aliis hominibus communicat. Et sic procedunt rationes, quae inducuntur ad primam partem.
Ad rationes
1-2. Ex coniunctione vero divinitatis ad naturam creatam nulla omnino forma resultat ; et quantum ad hoc intelligitur verbum Damasceni et Magistri, qui dicunt quod non est una natura Christi sicut omnium hominum.
Ad illud vero quod obicitur, quod species dicit totum esse individuorum, dicendum quod verum est eatenus qua est individuum contentum sub illa specie. Christus autem est individuum contentum sub specie humana ratione naturae creatae, non ratione naturae increatae.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod species specifica accipitur penes illud quod nobilissimum est et perfectissimum in re, dicendum quod verum est, loquendo de illis secundum quae res habet esse in genere ; Christus autem secundum divinam naturam non ponitur in aliquo genere, sed solum ratione naturae creatae. Sic igitur concedendum est quod Christus assumsit veram carnem et veram animam , et haec unita, prout concurrunt in unius speciei specialissimae veritatem.