III, D. 18, A. 1, Q. 3
III, D. 18, A. 1, Q. 3
Utrum Christus aliquid meruerit in passione.
Et quod sic, videtur. Primo, per textum Apostoli : "Humiliavit semetipsum usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum" etc. Quod verbum tractans Magister dicit : "Aperte dicit Apostolus, propterea Christum exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam". Ergo meruit in passione.
Item, Augustinus, exponens verbum praedictum : "Ut Christus clarificaretur resurrectione, prius humiliatus est passione". Ergo videtur quod per meritum passionis pervenerit ad gloriam resurrectionis.
Item, nihil est magis meritorium quam opus patientiae, propter quod dicitur Iacobi 1, 4 : "Patientia opus perfectum habet" ; sed patientia consitit in tolerantia passionis : ergo videtur quod Christus in passione multum meruerit.
Item, nihil est satisfactorium nisi quod est meritorium ; sed passio Christi fuit satisfactoria, sicut dicunt Sancti : ergo fuit meritoria : ergo Christus meruit patiendo.
Item, omnis qui patitur, aut passionem promeruit aut per passionem meretur, alioquin pateretur sine iustitia, pateretur etiam frustra ; sed Christus non meruit passionem, quia immunis fuit a culpa omni : meruit ergo per passionem, alioquin passus esset iniuste et frustra, quod esset magnae impietatis et insaniae.
Sed contra : "Passionibus, sicut dicit Philosophus, nec laudamur nec vituperamur". Sed per omne per quod meremur laudamur : ergo passionibus non meremur : ergo Christus patiendo non meruit.
Item, "passio est effectus et illatio actionis" ; sed qualis est causa, talis est effectus : si ergo actio passionem inferens non fuerit meritoria, videtur quod nec ipsa passio meritoria fuerit : ergo Christus in passione non meruit.
Item, nihil est meritorium nisi quod est voluntarium ; nihil autem est voluntarium nisi quod est a principio intrinseco, sicut patet per definitionem voluntarii, quam ponit Philosophus, in Ethicis : "Voluntarium est cuius principium est in ipso". Sed passio Christi fuit ab extra, sicut patet : ergo non fuit meritoria.
Item, nihil est meritorium nisi quod est secundum naturam ; sed "passio est motus contra naturam", sicut dicit Damascenus: ergo impossibile est passione mereri : ergo etc.
Item, omne meritum ortum habet ab aliqua virtute ; omnis autem virtus consistit in ratione ut ratio est : ergo omne meritum consistit circa rationem ut ratio est. Sed passio Christi solum modo fuit circa sensualitatem et circa rationem per modum naturae : ergo non videtur quod Christus in passione aliquid meruisset.
Conclusio
Christus non tantum meruit in actione, sed etiam in passione.
Respondeo : Dicendum quod Christus non tantum meruit in actione, sed etiam in passione. Non. enim passus fuit frustra, sed ex rationabili causa ; nec passus fuit propter demeritum culpae, sed propter amorem veritatis et iustitiae.
Et propterea notandum quod in passione est duo considerare, videlicet passionis causam et passionis sustinentiam. Passionis causa est a violentia agentis, sed passionis sustinentia est a voluntate patientis. Quantum ad primum passio non est meritoria nec demeritoria, quia est ab extra. Quantum ad secundum potest esse meritoria et demeritoria : meritoria autem, si quis eam perferat ex voluntate bona ; demeritoria autem, si quis eam sustineat impatienter et ex voluntate iniqua. Quoniam igitur Christus passionem pertulit non tantum ex voluntate bona, immo etiam ex vol untate optima, hinc est quod passio eius fuit meritoria, non solum sicut passiones Sanctorum, sed inter omnia merita tenuit principatum. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod passionibus nec laudamur nec vituperamur, dicendum quod verum est secundum quod sunt purae passiones ; prout autem coniuncta est eis voluntas bona vel mala, sic habent sortiri rationem meriti et demeriti, laudis et vituperii. Et sic fuit in passione Christi, qui oblatus est, quoniam ipse voluit, et libenter et patienter passionem sustinuit, quoniam pro transgressoribus exoravit.
Ad illud quod obicitur, quod passio est effectus actionis, dicendum quod verum est quantum ad efficaciam in genere naturae, potest tamen nihilominus esse effectus voluntatis internae quantum ad voluntatis complacentiam, et per hoc habet poni in genere moris. Et quoniam voluntas passionem acceptans fuit bona, quamvis voluntas passionem inferens fuerit mala, et hinc est quod, quamvis actio displiceret ; passio tamen grata fuit : ideo non sequitur, quodsi actio fuit demeritoria, quod propter hoc passio. Actio enim non erat causa passionis in genere moris.
Ad illud quod obicitur, quod passio fuit involuntaria, dicendum quod, quamvi hoc sit verum quantum ad violentiam, quae est ab extra, non tamen est verum quantum ad sustinentiam, quae est ab intra : Et ideo ratio illa non concludit quod nullo modo passio Christi esset meritoria ; non enim tantum erat ab extra, sed etiam quodam modo erat ab intra per complacentiam et sustinentiam.
Ad illud quod obicitur, quod passio est contra naturam, dicendum quod esse contra naturam est dupliciter : aut quia est contra naturale dictamen rationis aut quia est contra naturalem appetitum salutis. Primo modo accipiendo naturale, sic illud quod est contra naturam est vitium, nisi forte sit supra naturam, sicut est in assensu fidei. Secundo modo accipiendo naturale, sic illud quod est contra naturam potest esse meritorium, quamvis sit poenale ; et hoc modo accipit Damascenus, cum dicit quod passio est contra naturam.
Ad illud quod obicitur, quod omne meritum consistit circa actum rationis, dicendum quod verum est. Sed aliquid consistere circa actum rationis contingit tripliciter : vel per modum elicientis vel per modum imperantis vel per modum acceptantis. Quamvis autem passio Christi non esset in ratione per modum elicientis vel per modum imperantis, erat tamen per modum acceptantis ; et hoc dabat ipsi passioni rationem meriti, dat etiam passionibus nostris ratione consimili. Et per haec quae dicta sunt potest dissolvi illa quaestio qua quaeritur, utrum passionibus contingat mereri vel demereri.