Text List

III, D. 18, A. 2, Q. 1

III, D. 18, A. 2, Q. 1

Utrum Christus sibi meruerit Dei fruitionem sive praemium substantiale.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus sibi meruerit Dei fruitionem sive praemium substantiale.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Quia, sicut se habet gratia ad gloriam, sic se habet meritum ad praemium ; sed Christus habuit gratiam ordinatam ad gloriam : ergo habuit meritum ordinatum ad praemium. Sed gloria consistit in Dei fruitione, quae est praemium substantiale : ergo etc.

Item, qui meretur ex caritate tanto maius quid meretur quanto maiorem habet caritatem ; sed caritas Christi fuit maxima : ergo ei debebatur maximum praemium. Sed maximum praemium non est nisi praemium substantiale, quod Deus est : ergo etc.

Item, gloriosius est habere praemium per merita quam sine meritis ; sed Christus in gloria excellit omnes Sanctos : ergo, si alii Sancti habuerunt praemium substantiale per merita, multo fortius videtur de Christo.

Item, angeli sancti per merita habuerunt praemium substantiale, secundum communem opinionem omnium ; sed angeli simul habuerunt gratiam et gloriam, sicut in secundo libro ostensum fuit : ergo, si non fuit minoris efficaciae gratia in Christo quam in angelis, videtur quod Christus substantiale praemium meruerit, quamvis meritum secundum tempus praemium non praecesserit.

Item, cum Deus inducit aliquam formam subito, quam creatura acquirit per successionem ; nihil omittit Deus de illis dispositionibus quas natura introduceret successive ; sicut patet, si Deus subito de aqua faceret ignem, introduceret in naturam aquae raritatem et siccitatem et caliditatem. Ergo si creatura nata est pervenire ad praemium gloriae per merita gratiae, videtur quod merita non defuerunt Christo, quamvis gloria collata sibi fuerit a suae conceptionis primordio.

Sed contra : Augustinus, XIII libro de Trinitate : "In rebus per tempus ortis illa summa gratia est qua homo in unitate personae coniunctus est Deo" ; et, in Enchiridio, dicit quod nullis praecedentibus meritis, homo ille copulatus est Deo. Sed illa copulatio non potuit esse sine Dei fruitione, quae est praemium substantiale : ergo non videtur quod praemi um substantiale habuit Christus per aliquod meritum.

Item, Augustinus, in Enchiridio : "Facta est quodam modo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum posset admittere peccatum". Sed gratia talis est gratia consummata, quae non est aliud quam gloria sive praemium substantiale : ergo praemium substantiale fuit Christo quodam modo naturale. Sed nihil tale acquiritur per merita : ergo etc.

Item, meritum naturaliter antecedit praemium ; sed usus vel actus virtutis naturaliter sequitur habitum : cum ergo habitus gratiae et gloriae simul fuerit in Christo, videtur quod merita subsecuta sunt substantiale praemium : ergo non ordinantur in Christo ad substantiale praemium promerendum.

Item, dispositio naturalis antecedit illud ad quod disponit ; sed deiformitas gloriae disponebat animam Christi ad unionem Divinitatis, dispositione, inquam, congruitatis : ergo deiformitas gloriae in Christo naturaliter praecedebat unionem personalem, quamvis simul esset tempore. Sed unio personalis naturaliter in Christo antecedebat meritum et liberi arbitrii usum : ergo in Christo merita sequebantur substantiale praemium secundum ordinem naturae : redit ergo idem quod prius.

Item, meritum praemii substantialis potissime consistit in actu et affectu caritatis, secundum quem anima habet in Deum moveri ; sed secundum illum affectum Christus non erat in statu viatoris, sed in statu comprehensoris : si ergo non merebatur in quantum comprehensor, sed in.quntum viator, non merebatur secundum illum affectum caritatis, in quo consistit meritum praemii substantialis : ergo videtur quod substantiale praemium .non meruerit.

Conclusio

Christus, proprie loquendo, non meruit sibi praemium substantiale.

Respondeo : Dicendum quod communiter non conceditur quod Christus sibi meruerit substantiale praemium ; et hoc Magister innuit in littera satis expresse.

Ratio autem huius est : nam meritum dicit ordinationem ad praemium sicut dispositio ad complementum, sicut via ad terminum ; et ideo necesse est meritum praecedere praemium vel tempore vel secundum ordinem naturae. Neutro autem modo debuit in Christo praecedere nec praecessit, propter hoc quod anima Christi non esset ad unionem idonea nisi esset beatissima et deiformissima, quod quidem fit per gloriae influentiam. Si ergo necesse fuit unionem illam antecedere omnia merita secundum ordinem naturae, necesse etiam fuit deiformitatem gloriae in Christo praecedere omnem usum gratiae ; et ideo gloria in Christo praecessit omnia merita propter summam dignitatem quae fuit in anima Christi a sua creatione, videlicet propter unionem ipsius ad Verbum. Et ideo concedendum est quod Christus, proprie loquendo, non meruit sibi substantiale praemium. Et concedendae sunt rationes quae ad hoc inductae sunt.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod sicut gratia ordinatur ad gloriam, ita meritum ad praemium, dicendum quod quoad quid est simile, quoad quid non. Simile enim est quantum ad conditionem disponendi, sed non est simile quantum ad originem, pro eo quod tam gratia quam gloria est habitus infusus divinitus, non a nobis ; sed meritum est usus procedens a libero arbitrio gratia informato. Ideo in Christo potuit esse ordo gratiae ad gloriam, salvo ordine utriusque ad unionem ; non sic autem est de ordine meriti ad praemium, sicut oslensum est prius.

Ad illud quod obicitur, quod maxima caritas meretur maximum praemium, dicendum quod illud est verum si caritas teneat rationem merendi secundum quod maxima ; sed caritas Christi secundum motum ipsius in Deum, qui erat maximus et intensissimus, plus tenebat rationem praemii quam medii, immo erat ipsum praemium ; ideo, cum esset ipsum praemium, non merebatur substantiale praemium.

Ad illud quod obicitur, quod gloriosius est habere praemium per merita, dicendum quod illud habet veritatem in eis qui solum habent uniri Deo per conformitatem affectionis - in istis enim est gratia et gloria quasi accidentalis et per modum acquisitionis -et a natura sua nati sunt indifferenter esse boni et mali. Secus autem est de homine assumpto a Verbo, qui non tantum unitus est Deo per conformitatem affectionis, sed etiam unione personali, ut non dicatur divinus, sed Deus ; et pro tanto "isti homini gratia est quodam modo naturalis", et multo gloriosius est ei habere gloriam a sua prima creatione quam habere eam per acquisitionem, sicut multo gloriosius est esse Deum quam esse Dei servum. Et ideo auctoritas illa non habet locum circa Christum.

Ad illud quod obicitur, quod angeli habuerunt simul gratiam et gloriam, meritum et praemium, dicendum quod non est simile, quia in angelis usus liberi arbitrii praecessit infusionem gratiae, et ideo in ipsa infusione gratiae motus liberi arbitrii gratia informatus, in quo consistit meritum, potuit praecedere ipsum praemium ordine naturae, quamvis esset simul tempore. Secus autem est in Christo, qui prius ordine naturae habuit deiformitatem gloriae quam usum voluntatis deliberativae, sicut prius ostensum est.

Ad illud quod obicitur, quod Deus subito faciendo nihil omittit de his quae successive concurrunt in operatione creaturae, dicendum quod, cum creatura inducit aliquam perfectionem vel formam, duo est ibi considerare, videlicet qualitates et dispositiones a parte suscipientis et operationes a parte agentis et praeparantis. Cum igitur dicitur quod Deus nihil omittit operando subito de his quae natura introducit, hoc est verum de qualitatibus et dispositionibus informantibus susceptibile, sed non est verum de operibus praeambulis ad illas dispositiones. Et ideo ex ratione hac non potest concludi quod merita in Christo praecesserunt praemium, cum meritum consistat in opere procedente a voluntate ; sed hoc potest concludi quod in Christo fuit perfectjo virtutum et habituum, quae animam habilitant ad gloriam sive ad substantiale praemium.

PrevBack to TopNext