Text List

III, D. 18, A. 2, Q. 2

III, D. 18, A. 2, Q. 2

Utrum Christus meruerit sui corporis glorificationem.

Secundo quaeritur, utrum Christus meruerit sui corporis glorificationem.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Auctoritate Magistri in littera : "Merito humilitatis et anima impassibilis facta est et caro immortalis". Ergo Christus meruit immortalitatem carnis, ergo glorificationem corporis.

Item, sicut per humilitatem pervenitur ad exaltationem, sic passio via est perveniendi ad impassibilitatem ; sed Christus hoc modo pervenit ad impassibilitatem corporis : ergo illam prius promeruit.

Item, efficacius meretur quis sibi quam alii : hoc non habtet instantiam de his quae sunt nata cadere sub merito ; sed Christus meruit aliis resurrectionem et corporis glorificationem ; ergo multo fortius meruit sui corporis glorificationem.

Item, nihil plus requiritur ad rationem meriti nisi merendi principium et status et ordo meriti ad praemium ; sed haec omnia reperiuntur in Christo ex parte glorificationis corporis : habebat enim caritatem, quae erat principium boni operis ; habebat etiam statum merendi ex parte inferiori : exspectabat etiam glorificationem corporis de futuro. Si ergo omnia illa concurrunt quae requiruntur ad meritum, videtur quod Christus glorificationem corporis sui merebatur.

Sed contra : Praemium est excellentius merito, quia Deus remunerat supra condignum ; sed caritas Christi superexcedebat glorificationem corporis : ergo opus ex caritate illa procedens dignum erat maiori remuneratione : non ergo ordinabatur ad glorificationem corporis sicut ad praemium.

Item, anima Christi beatificata fuit absque meritis propter unionem ipsius ad Deitatem : ergo pari ratione videtur quod corpus Christi absque meritis debuerit effici gloriosum.

Item, Christus nunquam habuit debitum mortis : ergo videtur quod ipsi corpori Christi de se deberetur gloria immortalitatis : non ergo videtur quod eam per merita acquisierit.

Item, aut gloriosius erat Christo habere gloriam corporis sine meritis aut per merita. Si sine meritis et quod gloriosius est Christo est attribuendum : igitur Christus gloriam illam sibi non meruit. Si per merita, pari ratione erit et de gloria animae, Si ergo illam non meruit, videtur quod nec istam.

Item, aut necessarium erat Christum mereri gloriam corporis aut non. Si non erat necessarium, cum Christus nulla fecerit praeter necessaria, non videtur quod Christus gloriam illam acquisierit per merita. Si necessarium erat, ergo Christus meritis indigebat ad sui glorificationem. Sed contra : Deus parvulos glorificat per solam gratiain absque meritis suis : ergo, si multo maior gratia fuit in Christo, non videtur quod ad sui gforificationem meritis indiguerit.

Item, si Christus meruit sibi gloriam corporis sive stolam secundam, ergo patiebatur ad utilitatem suam, non ergo solum patiebatur propter indigentiam nostram : et si hoc verum est, tunc non tenemur ei ad tantas gratias agendas ad quantas teneremur si nihil sibi meruisset, sed solum pro nobis crucifixus esset.

Conclusio

Christus sibi meruit glorificationem corporis, non solum in agendo, sed etiam in patiendo.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio Christus sibi meruit glorificationem corporis non solum in agendo, verum etiam in patiendo, sicut Magister expresse dicit in littera.

Ratio autem huius est quia Christus, Dei et hominum mediator, simul debuit esse comprebensor et viator : comprehensor propter suam dignitatem et viator propter nostram necessitatem ; et ideo partim debuit esse in statu gloriae, partim in statu miseriae. In statu autem miseriae non debuit esse secundum superiorem partem, sed secundum inferiorem, id est secundum carnem. Et ideo secundum divinam dispositionem necessarium fuit differri corporis Christi glorificationem, ut Christus esset in statu in quo pro nobis posset mereri et satisfacere. Oum autem Christus nobis merebatur et pro nobis satisfaciebat, faciebat opus Deo placentissimum, et ita remunerabile secundum aliquam partem gloriae. Cum igitur remunerari non posset quantum ad stolam primam, sed quantum ad stolam secundam, merebatur utique tunc Christus proprii corporis gloriam. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur, quod praemium est excellentius merito, dicendum quod illud non habet semper veritatem. Etsi enim hoc verum sit de pracmio substantiali, quo Deus remunerat hominem supra condignum, non tamen oportet quod ubique habeat locum ; maiori enim bono potest mereri homo minus bonum. Et ideo non valet ista ratio in merito, quod respicit secundam stolam. Posset tamen aliter dici quod praemium est excellentius merito secundum quod fit comparatio ad statum et ad opus per quod quis meretur ; et sic non habet instantiam in proposito. Nam status corporis fuit nobilior post glorificationem quam ante ; gloria etiam corporis excedebat in bono labores corporis quos Christus sustinuit. Posset etiam tertio modo dici quod illud habet veritatem de merito quod ordinatur ad praemium finaliter et cum praecisione. Sic autem non est in proposito : nam Christus principaliter non merebatur propter corporis sui glorificationem, sed propter humani generis reparationem.

Ad illud quod obicitur, quod anima sine meritis habuit stolam primam, dicendum quod non est simile, quia unio divinae naturae ad humanam potius patitur imperfectionem ex parte carnis quam ex parte animae, propter hoc quod est ibi carentia minoris boni, ut melius potest haberi ex his quae habita fuerunt in praecedentibus ; ideo, quamvis gloria animae praecesserit omnia merita, gloria tamen corporis potuit sequi, ac per hoc mediantibus meritis acquiri.

Ad illud quod obicitur, quod corpus illud, non habebat debitum mortis, dicendum quod ex hoc non potest concludi quod Christus gloriam corporis non meruerit, nisi eo modo dicendi meritum quo quis dicitur de indebito facere debitum. Hoc autem modo Christus sibi non meruit, sicut prius dictum fuit, sed alio modo dicendi, videlicet quo quis de debito uno modo facit debitum alio modo. Et ideo, licet immortalitas deberetur Christo, nihilominus tamen immortalitas. potuit cadere sub eius merito, isto modo accepto.

Ad illud quod quaeritur, si erat magis gloriosum habere per merita quam sine meritis glorificationem corporis, dicendum quod hoc erat maxime gloriosum, quia conveniebat Christo in quantum redemptor et mediator, quod quidem est officium magnae gloriae et excellentiae, videlicet ut per humilitatem passionis perveniret ipse cum membris suis ad sublimitatem resurrectionis. Et ideo non est simile ex parte animae, quia non sic decet mediatorem Dei et hominum habuisse statum viatoris secundum partem superiorem animae sicut ex parte carnis.

Ad illud quod obicitur, si erat necessarium mereri gloriam corporis, dicendum quod necessarium ad praesens dici potest dupliciter, videlicet ex indigentia et ex sufficientia. Ex indigentia, sicut dicitur, necessarium est alicui comedere ad hoc quod possit vivere ; et isto modo non fuerunt necessaria merita Christo, quasi eis indigeret, sed sunt necessaria nobis. Alio modo dicitur necessarium ex sufficientia, sicut necessarium est lucem copiosam diffundi per partes diversas ; et hoc modo necessarium fuit Christum mereri, quia, cum esset confirmatus in bono et esset in statu in quo poterat mereri, necessarium erat ipsum tunc facere quae essent Deo placita et remuneratione digna. Ideo patet quod non est simile de parvulis, qui propter imperfectionem et impotentiam assequuntur gloriam per merita aliena, utpote per merita Christi, sicut contrahunt culpam propter peccatum primi parentis.

Ad illud quod obicitur, quodsi meruit sui corporis glorificationem, quod passus est pro se, dicendum quod pati pro se potest aliquis dupliciter : aut ita quod utilitas propria dicat finem principaliter moventem ; et hoc modo, si Christus passus fuisset pro se, minus liberaliter passus esset minusque essemus ei obligati ad gratiarum actiones. Alio modo pati pro se potest dicere utilitatem propriam, non principaliter moventem, sed quodam modo concomitantem et consequentem ; et hoc modo non diminuit de liberalitate beneficii. Et sic Christus passus fuit pro se, quia patiendo aliquid meruit sibi, licet non pateretur propter commodum suum, sed propter meritum nostrum. Sine passione enim Christus nihilominus fuisset gloriosus, non solum in anima, sed etiam in corpore ; nos vero sine passione defectum habuissemus non solum ex parte animae, verum etiam ex parte orporis, nisi Deus alio modo subvenisset.

PrevBack to TopNext