III, D. 19, A. 1, Q. 4
III, D. 19, A. 1, Q. 4
Utrum per passionem Christi absolvamur a poena peccati.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. 1 Petri 2, 24 : "Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum" ; quod exponens Magister in littera dicit quod "portare peccata nostra, hoc est portare poenam peccatorum nostrorum". Et hoc confirmatur per illud Isaiae 53, 4 : "Vere languores nostros ipse tulit et infirmitates nostras ipse portavit".
Item, Zachariae 9, 11 : "Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua". Si ergo educi de lacu sine aqua est liberari a poeria, videtur quod per sanguinem Christi liberemur a poena peccati.
Item, passio Christi maxime fuit poenalis et Deo placita et pro nobis etiam fuit soluta ; sed quod talis conditionis est maxime habet liberare a poena : ergo etc,
Item, tolerantia poenae plus ordinatur ad relaxationem poenae quam ad deletionem culpae. Si ergo per passionem Christi fit iustificatio, sicut supra ostensum est, multo fortius fit poenarum relaxatio.
Sed contra : "Resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis", sicut dicitur in Glossa, I ad Coririthios 15, 12 ; sed per resurrectionem nostram habemus liberari a poena et a miseria : ergo videtur quod Christi resurrectio, non passio, liberet nos a poena.
Item, Christus patiendo dedit nobis exemplum et materiam compatiendi. Si ergo poena consistit in passione et compassione, videtur quod passio Christi potius sit causativa poenae quam liberativa a poena.
Item, poenitentia omnis poenalis est : nam poenitere est poenam tenere. Si ergo per passionem Christi liberati sumus a poena, videtur quod iam non sit opus poenitentia ; sed hoc est falsum : ergo et primum.
Ite, si passio Christi liberat a poena, aut ergo a temporali aut aeterna. A temporali non, quia eisdem poenis temporalibus subiacemus nunc quia subiacebant qui erant ante passionem. Ab aeterna non, quia nullus, qui esset in inferno damnatus, fuit per passionem Christi liberatus. Videtur ergo quod mediante Christi passione non sumus ab aliqua poena liberati.
Conclusio
Passio Christi nos liberavit a poena peccati temporali, aeterna et inter utramque media.
Respondeo : Dicendum quod passio Christi nos liberavit a poena temporali et ab aeterna et ab ea quae est inter utramque media. A poena, inquam, temporali nos liberat, dum virtute illius condonantur nobis peccata, non solum quantum ad culpam et reatum poenae aeternae, sed etiam quantum ad dimissionem poenae satisfactoriae ; sicut habet fieri in sacramento baptismi. A poena aeterna nos liberat liberando a culpa. Dum enim per passionem Christi nobis gratia impetratur, per quam culpa dimittitur, nobis debitum poenae aeternae mortis relaxatur. Liberat etiam a poena, quae quodam modo est inter utramque istarum poenarum media, quae quidem fuit carentia visionis divinae ex merito peccati Adae ; et illa quidem, etsi fuerit ad tempus propter gratiam repertam in eis qui detinebantur in limbo, deberet tamen habere aeternitatem, habito respectu ad culpam Adae unde quantumcumque passio dilata esset, divina praesentia fuisset ei subtracta nisi Deus adinvenisset aliam viam. Et ab hac poena liberati sumus per passionem Christi. Et sic patet quod per omnem modum verum est passionem Christi efficacem esse ad liberandum nos a poena peccati. Et rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod resurrectio Christi nos liberat a poena magis quam passio, dicendum quod, sicut supra dictum fuit de iustificatione, quod iustificatio potest attribui passioni ratione termini a quo, scilicet ratione amotionis mali, et resurrectioni ratione termini ad quem, scilicet ratione collationis boni. Sic etiam glorificatio ; quae est liberatio a poena et miseria, utrique potest attribui ; ratione vero liberationis a poena potius attribuitur passioni.
Ad illud vero quod obicitur, quod passio Christi praebet nobis exemplum patiendi, dicendum quod, etsi passio Christi liberet a poena, non tamen ab omni poena liberat. Liberat enim a poena oppressiva, sed non liberat a poena promotiva. Et quoniam poena, in qua exercetur patientia et misericordia sive pietas, est promotiva, ideo passio Christi ab illa non liberat, sed ad illam animat et animando facit ut poena illa non possit opprimere nec praevalere ; et isto modo posset dici quodam modo liberare ab illo genere poenae, non ut non affligat, sed ut non praevaleat.
Ad illud quod obicitur, quod passio Christi non liberat a poena poenitentiae, dicendum quod immo liberat quantum est de se ; quia, secundum quod dicitur in littera, in baptismo omnis poena, quae pro peccato debetur, penitus relaxatur ; sed, cum homo peccata iterat, reddit se indignum tanto beneficio, et ideo per passionem non remittitur ei tota poena, sed minoratur, secundum quod dicit Magister in littera, quantum decet et expedit, salva divina iustitia.
Ad illud vero quod obicitur, quod non liberat a poena temporali nec a poena aeterna, dicendum quod ratio illa peccat secundum consequens. Non enim sequitur, quodsi hoc modo non liberat a poena temporali et aeterna, quod propter hoc nullo modo. Quamvis enim non liberet a poena aeterna eos qui sunt in malo obstinati, liberat tamen eos qui volunt et possunt ad Christum converti. Rursus, quamvis non liberet a poena temporali in praesenti, ut a fame et a siti, liberabit tamen in futuro, quando novissima omnium destruetur inimica mors. Liberat etiam ab aliquibus poenis temporalibus, ad quas essemus obligati merito peccatorum nostrorum, nisi interveniret passio Christi.