III, D. 19, A. 1, Q. 3
III, D. 19, A. 1, Q. 3
Utrum per passionem Christi liberati simus a potestate diaboli.
Et quod sic, videtur. Apocalypsis 20, 1 : "Vidi angelum descendentem de caelo, et apprehendit draconem, qui est diabolus". Sed per istum angelum, sicut Sancti exponunt, intelligitur Christus : si ergo ab isto angelo diabolus est religatus in eius passione, videtur quod amiserit super nos posse.
Item, Ioannis 12, 31 : "Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras". Si ergo diabolus foras per Christum est eiectus, videtur quod a potestate eius liberati simus.
Item, Christus, dux noster, vicit diabolum ; sed victoria, ducis st victoria totius exercitus : ergo videtur quod diabolus a toto genere humano, sit superatus, et ita videtur quod per passionem Christi amiserit suum posse respectu generis humani.
Item, quando diabolus superavit primum hominem, per consequens superavit totum genus humaimm. Ergo pari ratione videtur quod, cum superatus est a Christo, superatus sit a toto genere humano : ergo per passionem Christi totum genus humanum liberatum fuit a potestate diaboli.
Sed contra : Ad Ephesios 6, 12 : "Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum". Ergo adhuc daemones nos impugnant et huic mundo principantur : ergo a potestate diaboli liberati non sumus.
Item, II ad Timotheum 3, 1 dicitur quod in "novissimis diebus instabunt tempora periculosa", et hoc ipsum dicitur II ad Thessalonicenses [2, 3-10] et in Daniele [12, 1] et in Apocalypsi [12, 12] quod in tempore antichristi habebit diabolus maximam potestatem ad tentandum et vexandum. Ergo non videtur quod per passionem amiserit posse super genus humanum.
Item, potestas diaboli maxime in duobus consistit, videlicet in obsessione corporum et excaecatione mentium ; sed post Christi passionem adhuc multi a diabolo fuerunt obsessi, multi etiam fuerunt gravissime excaecati : ergo videtur quod potestas diaboli non sit in aliquo diminuta per passionem Christi. Quod autem diabolus multorum corpora obsideat, docet experientia ; quod iterum multorum mentes excaecet, probatur per illud quod dicitur II ad Corinthios 4, 4 : "Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium".
Conclusio
Per passionem Christi liberati sumus a potestate diaboli, omnes quidem quoad sufficientiam, sed tantum membra Ecclesiae quoad efficaciam.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, "per passionem Christi sumus a potestate diaboli liberati", omnes quidem quantum ad sufficientiam, sed illi soli qui sunt de eius corpore, quod est Ecclesia, quantum ad efficaciam.
Et hoc patet sic. Diabolus enim ante passionem Christi habebat duplicem manum, videlicet attrahentem et impellentem : manus attrahens erat potestas trahendi ad limbum etiam. iustos et sanctos ; manus impellens erat potestas praecipitandi in malum vel per fallaciam vel per violentiam, quia tentabat ut draco, tentabat ut leo. Et prima manus, scilicet attactiva, erat tantae potentiae ut nullus posset ei resistere ; et haec fuit ei omnino amputata per passionem. Iam enim nullum iustum potest ad limbum trahere, quia per passionem Christi deletum est chirographum peccati Adae. Manum autem impellentem habebat ita fortem ut cum magna difficultate posset quis ei resistere. Et ideo in multis regnabat, immo fere in omnibus ; omnes enim vel superabat per fraudulentiam vel per violentiam. Et haec potestas debilitata est per passionem, per quam lumen veritatis aperitur contra diabolicam fraudulentiam et adiutorium virtutis tribuitur contra diabolicam violentiam. Apparuit autem lumen veritatis et interius per divinam inspirationem et exterius per humanam instructionem. Iam enim fere omnibus est veritas propalata, et ideo destructa est idololatria, quae prius regnabat. Adiutorium etiam virtutis tribuitur per gratiae infusionem quae reprimit. concupiscentiam, et per angelicam protectionem quae comprimit et reprimit potestates adversas ; et hoc idem virtute passionis, merito cuius mittitur nobis Spiritus Sanctus, mittuntur etiam et ipsi angelici spiritus, ut superetur adversarius. Unde diabolus super omnia abhorret memoriam passionis et figuram crucis, per quam sumus a potestate eius liberati. Rationes igitur hoc ostendentes concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod adhuc restat nobis adversus mundi rectores colluctatio, dicendum quod, quamvis nobis incumbat pugna, non tamen elongamur a victoria nisi interveniat nostra negligentia, secundum quod dicitur I ad Corinthios 10, 13 : "Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari etc., sed faciet cum tentatione proventum" ; et ideo ex illa auctoritate non potest haberi quod nobis praesideat potestas diabolica, quamvis nos exercere non desistat.
Ad illud quod obicitur, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, dicendum quod, quamvis per passionem sit potestas diabolica superata, tamen in nobis est vires dare hosti et nos subiugare potestati diaboli. Et quia in novissimis diebus "abundabit multorum perversitas, et refrigescet caritas", vires sumet diabolica potestas et iusto Dei iudicio permittetur amplius ad malum impellere quam permissus fuerat in tempore praecedenti.
Ad illud quod obicitur, quod adhuc potest in vexationem corporum et excaecationem mentium, dicendum quod hoc non potest modo nisi quis ei ex culpa sua vires tribuat, sicut sunt illi qui sacramenta Christi contemnunt ; qui vero humiliter et devote sacramentis et sacramentalibus se subiciunt, quae a passione Christi habent virtutem, non formidant diabolicam potestatem. Tanta est enim virtus sacramentorum Ecclesiae ut etiam se extendat usque ad infideles ; unde non tot hodie diabolus obsidet, quod diabolus consueverat obsidere. Scribit enim Gregorius, in Dialogo, de quodam Iudaeo, qui, cum vellet dormire in loco deserto, munivit se signo crucis, et daemones supervenientes, cum vellent ipsum offendere, a signo crucis repulsi sunt et dixerunt ipsum esse vas vacuum, sed sigatum.
Ad illud quod obicitur, quod nihil poterat nisi per Dei permissionem, ante sicut et nunc, dicendum quod Deus ipsum amplius permittebat ex iusto suo iudicio, et consensus noster amplius ei subiacebat ex vitro nostro, per hoc quod regnabat ignorantia, regnabat etiam concupiscentia, deficiebat etiam veritas, deficiebat et gratia ; sicut enim dicitur Ioannis 1, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christumfacta est. Et sic patet qualiter per passionem Christi liberamur a potestate diaboli.