III, D. 19, A. 2, Q. 1
III, D. 19, A. 2, Q. 1
Utrum solus Filius sit redemptor an etiam Pater et Spiritus Sanctus.
Rationes Principales
Apocalypsis 5, 9 : "Redemisti nos, Deus, in sanguine suo ex omni tribu et lingua" etc. Ergo si solus Filius pro nobis sanguinem fudit, solus Filius nos redemit.
Item, ille solus nos redemit qui pro nobis satisfecit ; sed solus Filius pro nobis satisfecit : ergo etc.
Item, redemptio nostra facta est per pasionem. Ergo ad illam solam personam spectat redemptio ad quam spectat passio ; sed solus Filius est passus : ergo etc.
Item, Christus redemit nos, aut ergo secundum divinam naturam aut secundum humanam naturam. Si secundum divinam, ergo frustra ad hoc assumpsit humanam naturam. Si secundum humanam, sed solus Filius humanam naturam assumpsit : ergo solus Filius nos redemit.
Sed contra : "Opera Trinitatis sunt indivisa". Ergo, si redimere est opus conveniens Filio, necesse est quod conveniat Patri et Spiritui Sancto.
Item, illius est redimere cuius est pro re empta pretium dare ; sed Pater dedit Unigenitum suum pro salute generis humani, secundum quod dicitur Ioannis 3, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : Pater igitur nos redemit : non ergo solus Filius est redemptor.
Conclusio
Christus solus est noster redemptor quoad exseculionem et auctoritatem, licet quoad auctoritalem Pater et Spiritus sanctus etiam nos redemerint.
Respondeo : Dicendum quod redemptionis opus dupliciter potest alicui attribui, aut sicut principali auctori aut sicut exsequenti. Et utroque modo competit Christo : Christo, inquam, Deo competit sicut auctori, Christo vero homini competit sicut exsequenti. Cum ergo dicitur aliquis redemptor, hoc dupliciter potest dici : aut ab auctoritate redemptionis aut ab auctoritate simul et exsecutione. Si ab auctoritate, sic non tantum competit Filio, immo etiam Patri et Spiritui Sancto, pro eo quod "indivisa sunt opera Trinitatis". Si autem ab exsecutione, sic respicit humanitatem, quae assumpta est a solo Verbo ; et hoc modo competit soli Filio, et hoc est quod Magister dicit in littera : Redemptor aliquando Pater et Spiritus Sanctus dicitur, sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis. Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum Filius proprie redemptor dicitur ; et post concludit : "Est igitur redemptor in quantum Deus, potestatis usu ; in quantum homo, humilitatis effectu".
Ex his patet qualiter esse redemptorem convenit Filio et secundum quam naturam. Quodam enim modo convenit ei secundum humanam naturam, quodam modo secundum divinam ; et primo modo competit soli Filio, secundo modo competit Filio una cum Patre et Spiritu Sancto. Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Patet etiam responsio ad rationes ad utramque partem ; procedunt enim secundum has duas vias, sicut aspicienti apparet.