Text List

III, D. 19, A. 2, Q. 2

III, D. 19, A. 2, Q. 2

Secundum quam naturam Christus sit mediator.

Secundo quaeritur, secundum quam naturam Christus sit mediator.

Rationes Principales

Et quod secundum humanam, ostenditur. Auctoritate Augustini, in IX De civitate Dei : "Mediatorem inter nos et Deum mortalitatem oportuit habere transeuntem et beatitudinem permanentem". Sed utrumque horum competit Christo secundum humanam naturam : ergo etc.

Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Magistri in littera : "Mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum Divinitatem".

Item, medium debet esse inter extrema : ergo mediator Dei et hominum debet esse infra Deum et supra homines ; sed Christus secundum divinam naturam non est inferior Deo : ergo secundum divinam naturam non potest esse mediator : est igitur soluin mediator secundum naturam assumptam.

Item, medium debet habere differentiam cum extremis ; sed Christus secundum Divinitatem est omnino unum cum Patre : ergo non videtur quod secundum Divinitatem habeat rationem mediatoris.

Item, una est offensa totius Trinitatis, sicut una est maiestas ; sed ei fit satisfactio cui facta est offensa : ergo necesse est quod satisfactio fiat toti Trinitati ; et si hoc, ita fit satisfactio Filio sicut Patri. Sed constat quod alterius et alterius naturae est satisfactionem offerre et satisfactionem suscipere : si ergo Christus satisfacit secundum quod homo, et eo ipso est mediator quo satisfacit, videtur quod sit mdiator solum secundum humanam naturam.

Sed contra :hoc est auctoritas quam Magister adducit in littera : "Si Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit ? Nisi ita sit medius ut Deus sit propter naturam Divinitatis et homo propter naturam humanitatis". Ergo esse mediatorem competit Christo secundum utramque naturam.

Item, Christus est mediator non per privationem, sed per positionem ; sed medium per positionem est medium per participationem utriusque : ergo Christus non potest esse mediator Dei et nostri nisi per hoc quod est Deus et homo : ergo mediator est secundum utramque naturam.

Item, nunquam medium iungit extrema nisi per hoc quod habet coniunctionem cum utroque. Ergo Christus nunquam nos reconciliaret Deo, nisi esset Deus et homo : redit ergo idem quod prius.

Item, nihil tenet rationem medii secundum id quod tenet rationem extremi ; sed Christus tenet rationem extremi secundum humanam naturam, quia humana natura reconciliata est Deo : ergo non. est mediator praecise secundum illam.

Item, si Christus est mediator secundum humanam naturam, hoc non potest esse nisi quia in quadam proprietate communicat nobiscum, in quadam cum Deo ; sed angeli boni et angeli mali in aliqua proprietate nobiscum conveniunt, in aliqua cum Deo : ergo possunt dici mediatores inter nos et Deum. Si ergo mediatores non dicuntur, videtur quod mediatio non conveniat Christo secundum convenientiam proprietatum, sed secundum participationem duarum naturarum : ergo ita convenit Christo esse mediatorem secundum divinam naturam sicut secundum humanam.

Conclusio

Christus est medius vel ratione utriusque naturae, vel ratione humanitatis; sed mediator est secundum naturam humanam.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod differt dicere esse medium et esse mediatorem. Medium namque dicit communicantiam cum extremis ; mediator autem non tantum dicit communicantiam, sed etiam dicit officium reconciliationis. Aliter igitur respondendum est, cum quaeritur qualiter Christus sit medius inter humanam naturam et divinam ; aliter, cum quaeritur qualiter sit mediator.

Si enim quaeratur qualiter sit medius, responderi potest quod medium inter duas naturas potest aliquid dici tripliciter : aut ita quod in eo concurrant duae naturae sicut in natura tertia ; aut ita quod in eo concurrant duae naturae sicut in persona ; aut ita quod in eo concurrant proprietates duabus naturis conformes. Primo modo accipiendo medium nihil potest esse medium inter humanam naturam et divinam, nec Christus nec aliud, quia non potest ex humana natura e divina constitui aliquod tertium. Secundo modo accipiendo medium, sic Christus est medium inter humanam naturam et diviqam in quantum est una persona in duabus naturis, non ratione humanae naturae tantum nec ratione divinae, sed ratione utriusque. Tertio modo accipiendo medium, Christus est medium inter Deum et homines secundum humanitatem, in quantum habet mortalitatem simul et beatitudinem : mortalitatem, inquam, in qua communicat cum hominibus ; beatitudinem, inquam, in qua com- municat cum Deo.

Si vero quaeratur qualiter et secundum quam naturam Christus sit mediator, cum mediator dicat officium reconciliationis et mediator debeat differre ab illis quos reconciliat et Christus secundum divinam naturam sit ille cui fit reconciliatio, dicendum quod non potest esse mediator secundum divinam naturam, sed secundum humanam, in qua potest reconciliare secundum diversas proprietates, in quibus communicat cum Deo et cum homine. Habebat enim iustitiam et innocentiam, in qua communicat cum Deo, et mortalitatem, in qua communicat cum homine ; et dum mors coniungitur iustitiae, in eodem confoederatur homo peccator et mortalis Deo iusto et immortali. Reconciliati enim sumus Deo per mortem hominis innocentis. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod Christus est mediator secundum humanam naturam.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur, quod Christus est medius propter naturam Divinitatis et humanitatis, iam patet responsio per ea quae dicta sunt. Non enim est idem dicere esse mediatorem et esse medium ; verumtamen mediator esse non posset nisi esset medius. Quod enim simul et semel sit beatus et mortalis, hoc habet quia homo et Deus ; utraque tamen istarum duarum proprietatum convenit ei secundum humanam naturam, ita quod mortalitas convenit humanae naturae in se ; et beatitudo competit ei in quantum est unita divinae.

Ad illud quod obicitur, quod mediator debet participare naturam utriusque extremi, dicendum quod et medium et mediator non dicitur solum per participationem utriusque naturae, sicut prius dictum est, sed etiam per convenientiam in proprietate. Et Christus secundum humanam naturam habet proprietates convenientes divinae naturae pariter et humanae.

Ad illud quod obicitur, quod medium non iungit extrema nisi per convenientiam quam habet cum eis, dicendum quod iam patet responsio, quia convenientia secundum proprietatem est illa quae potest extrema conciliare, maxime quando extrema coniungi habent per illud medium et perduci ad conformitatem voluntatis, non ad conformitatem naturae. Per Christum enim homo reconciliatur Deo ut sit beatus, et ita ut fiat de mortali immortalis, de peccatore iustus, de misero beatus, non ut reconciliatus fiat Deus, quamvis ipse Christus sit Deus.

Ad illud quod obicitur, quod Christus est extremum secundum naturam humanam, dicendum quod falsum est. Nam humana natura in Christo nunquam indiguit reconciliatione ; unde non erat reconciliata, sed reconcilians, secundum quod dicitur II ad Corinthios 5, 19 : Deus erat in Christo sibi reconcillans mundum. Alterius enim conditionis erat natura humana in aliis hominibus, alterius in Christo ; in aliis enim erat peccatrix, in Christo erat immunis ab omni culpa.

Ad illud quod obicitur, quodsi mediator dicitur propter convenientiam in proprietatibus, quod daemon debet dici mediator, dicendum quod non est simile, quia non habet proprietates mediatori convenientes, secundum quod exponit Augustinus, in libro De civitate Dei, IX, aliquantulum prolixe, sed tamen utiliter. Ait enim sic : Mediatorem inter Deum et hominem mortalitatem oportuit habere transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris, et ad id quod permanet transferret ex mortuis. Boni igitur angeli inter miseros et mortales et beatos et immortales medii esse non possunt, quia illi quoque beati et immortales sunt ; possunt autem medii esse mali angeli, quia immortales sunt cum ipsis et miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, quia adversus horum immortalitatem et miseriam et mortalis ad tempus existere voluit et beatus in aeternitate persistere potuit.Et quod sint contrarii, hoc ipse ostendit amplius consequenter : Ad hoc interponit se medius immortalis et miser, ut ad immortalitatem beatam transire non sinat. Ad hoc autem se interponit mortalis et beatus, ut, morte transacta, ex mortuis faceret immortales. Et sic patet quo modo convenientia proprietatum in Christo faciat ad officium boni mediatoris, in daemone vero faciat ad contrarium. Et sit patet responsio ad quaesita.

PrevBack to TopNext